607. Alii _Tybris_ et _Tibris_, conf. Virg. Æn. VIII, 330 sqq.

Hinc consanguineæ subeunt jam mœnia Romæ.

Concilium vocat augustum, castaque beatos

Paupertate Patres, ac nomina parta triumphis 610

Consul, et æquantem Superos virtute Senatum.

608. _consanguineæ_, ob communem originem. Cf. v. 655 et 671.

609. Præclara priscæ Romanorum simplicitatis, frugalitatis

virtutisque descriptio, cui comparentur suavissima loca Hor. Od. I,

12, 33 seqq. II, 5, 10, 20. Juven. XIV, 160 seq. Ovid. Fast I, 197

sq. et Propert. IV, 1, quibus locis vetus simplicitas potissimum nos

delectat eo, quod cum magnificentia elegantiaque serioris ævi

comparatur.

--Admodum languere hunc locum censet vir doctus in N. _Allgem.

deutsch. Bibl._ T. VIII, P. II, p. 418. Suffecisset sane simpl.

memorasse, senatum a consulibus coactum esse. Sed quis ita poetam

quasi in ordinem coget, et quis obfendetur imagine, in quam ille

facile incidere poterat, quæque lectores tam jucundis adficit

sensibus?

--_casta beatos Paupertate Patres_ cf. VI, 633, et Virg. Æn. VIII,

105.

--_beatos_, felices, vel etiam divites et contentos re modica, non

lauta, ut μάκαρες ap. Hesiod. Ἐργ. 549, vel μακάριοι et εὐδαίμονες.

Conf. mox v. 615. Cuper. Obss. III, 1; Heins. ad Ovid. Amor. I, 15,

34, et, quos Drak. citavit, Varr. L. L. V, p. 24 et Claud. Cons.

Olyb. et Prob. v. 46.

--_casta_, integra et pura a scelere, paucis juste paratis

contenta, nec divitiis per malas artes inhians.

610. _Paupertas_ h. loco, non inopia est, sed fortuna mediocris,

quæ nec lauta, nec tenuis et despecta est, vita simplex sine quæstus

opumque cupiditate, Sen. Ep. 87 «Paupertas est, non quæ pauca

possidet, sed quæ multa non possidet.» Conf. Jani ad Hor. Od. I, 1,

18, et, quos Drak. laudat, Lucan. X, 151; Hor. Serm. VI, 71; Val.

Max. IV, 8, 2. (_Fabius paupertatem inopia mutavit_) et Broukh. ad

Tibull. I, i, 3, et 5.

--_nomina parta triumphis_, viros triumphis claros, abstr. pro

concr. vid. App. Capitolinos, Torquatos, Corvinos, Coriolanos,

Fidenatas, Messalas, qui tum temporis cognominibus inclaruerant,

indicari observant Dausq. et Drak.

Facta animosa viros, et recti sacra cupido

Adtollunt, hirtæque togæ, neglectaque mensa,

Dexteraque a curvis capulo non segnis aratris;

Exiguo faciles, et opum non indiga corda, 615

Ad parvos curru remeabant sæpe penates.

613. _Adtollunt_, claros et venerabiles reddunt.

--_hirtæ togæ_, v. V.L.

--_neglecta mensa_, frugalis, qualis M. Curii Dentati, Q. Ælii

Tuberonis et aliorum fuit, de quibus vid. Juven XI, 78 seqq. Val.

Max. IV, 3, et Aurel. Vict. de vir. ill. c. 33.

614. _Dextera_ per aratrum non segnis, inutilis facta _capulo_, ad

gladii usum, ad bellum. Conf. loc. sim. VIII, 398, et Claud. in

Eutrop. II, 395.

--Exemplo sunt C. Atilius Serranus et L. Quinctius Cincinnatus, de

quibus vid. Virg. Æn. VI, 845; Liv. III, 26; Plin. XVIII, 3 seu 4.

Alios laudat Sen. Ep. 86, et Flor, I, 11.

615. _Exiguo faciles_, qui tenuem victum, facilem paratu, parabilem

habent, qui facile inveniunt pauca, quæ ad vitam sustentandam

necessaria sunt, ut fere _priscis introitu facilis_, V, 52, et

_victu facilem_ ap. Virg. Æn. I, 445, ubi vid. Heyne in Var. Lect.

et in Exc. XIV. Possint etiam _faciles_ esse contenti: nam _facilis_

dicitur argilla, seu cera, quæ fingi et tractari potest; (v.c.

Tibull. I, 1, 40, ubi vid. Heyne) unde ad hominem transfertur, qui

facile flectitur, qui εὐκίνητος est, commodus, comis, humanus, et

hinc contentus, αὐτάρκης, ut _difficilis_ est inexorabilis, durus,

pertinax, morosus; ἀργαλέος, δύσκολος, δυσχερὴς, χαλεπός. Sic fere

εὔκολοι ταῖς διαίταις ap. Plut. et _contentus vivere parvo_ ap.

Tibull. I, 1, 25. Nisi malis accipere, ut _facilis soli_ XV, 718;

_periculis_, XII, 464; _morti_ ap. Lucan. IV, 506; _injuriæ_ ap.

Quintil. Decl. I, 16, et _inanibus_ ap. Tac. Ann. II, 27, ut

innuantur ad fortunam mediocrem, cui adsueti sunt, perferendam

idonei.

--_Exiguum_ et _parvum_ dicitur res modica, fortuna mediocris, v.c.

Virg. Ge. II, 472 (_exiguo adsueta juventus_) et Æn. VI, 844; IX,

607. Tibull. l.c. et Horat. Od. II, 16, xiii.

616. _parvos penates_, humiles ædiculas, casas, in quibus et parva

Penatium signa: Cf. VII, 173; Heins. ad Ovid. Metam. VIII, 637;

Bentl. ad Hor. Ep. I, 7, 58, et VV.DD. ad Virg. Æn. VIII, 543.

--_curru_ sc. triumphali, sententia Marsi, Cell. et N. Heins. vid.

ad III, 614; Drak. convenientius esse videtur, currus intelligere,

quibus senatores, rure evocati, in curiam venerint, et inde domum

redierint, unde sellæ curules ortæ. Sed poeta expressit Liv. III,

68; «præda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriæque

simul publicæ, simul privatæ, triumphantes domum ad Penates

redibatis.» Præclare autem _parvos penates_ obposuit _currui_.

613. _hirtæque togæ_ (vestitus incomtus) e Col. recepi cum Modio

et Lefeb. qui bene laudant Tac. Dial. de Orat. c. 26, pr., inpr.

Lucan. II, 386 ubi Cato dicitur _Hirtam membra super romani more

Quiritis Induxisse togam_, et Propert. IV, i, 11. _Curia,

prætexto quæ nunc nitet alta senatu, Pellitos_ (pellibus vestitos)

_habuit rustica corda patres_. Add. Theogn. Sent. v. 55. Prudent.

Psychom. 226, et Ernesti clav. Cic. vid. _pellitus_. Nec tamen

spernenda est vulgata lectio, _hirtæque comæ_. Priscis enim

temporibus Romani crinem et barbam alere solebant, nec seriori ævo

deerant, qui hunc morem servarent, et tam intonsi quam barbati

essent, v.c. Regulus, VI, 426 seq. Pompeius M. XIII, 861 seq. et

ap. Lucan. VIII, 679 sq. Cato ap. Horat. Od. II, 15, 11, et Lucan.

II, 372 seq. Curius ap. Horat. Od. I, 12, 41. Hinc _imagines

hirsutas_, h. vetustas, dixit Martial. IX, 48, 2. cf. Ovid. Fast.

II, 30; VI, 264, et Intpp. ad Tibull. II, i, 34, et Plin. VII, 59.

614. _ad curvi capulos non segnis aratri_, vel _a curvi capulo non

segnis aratri_, conj. N. Heins. Idem v. 618 _Captivæ exuviæ_

scribendum putabat, ne _currus_ bis repeteretur. Sed quot poetarum

loca sollicitanda essent, si ad hanc normam ea exigere liceret!

v. a Drak. laudatus Barth. ad Stat. Th. X, 449.

In foribus sacris, primoque in limine templi

Captivi currus, belli decus, armaque rapta

Pugnantum ducibus, sævæque in Marte secures,

Perfossi clipei, et servantia tela cruorem, 620

Claustraque portarum pendent: hic Punica bella,

Ægates cernas, fusaque per æquora classe

Exactam ponto Libyen testantia rostra:

617. In templis olim senatus haberi, legatique excipi solebant. Cf.

Intpp. Virg. Æn. I, 505 sq. et VII, 192 seq. inf. VI, 454; XI, 72;

Cic. Cat. I, 13; II, 6; III, 9. Legatis plerumque extra urbem, in

æde Martis, seu Bellonæ, seu Apollinis senatus dabatur.

--_templum_ etiam dicitur omnis locus inauguratus et sanctus, et

proprio is, quem augures certo ritu capiunt: hinc tribunal, rostra

et curia. Cf. Liv. I, 30; XXXVII, 52, 53; XLI, 15, et Ernesti clav.

Cicer. voc. _templum_. Ceterum Silius h.l. ante oculos habuit Virg.

Æn. VII, 170 sq. inpr. v. 183, 186, ubi vid. Cerda et Heyne. Conf.

etiam Perizon. Anim. hist. c. 7.

621. _Punica bella, Ægates_, spolia ex b. Punico I, pugna ad Ægates

insulas finito; Cell. _Ægates Punica bella_ Drak. putabat esse

_prœlium_ cum Pœnis ad Ægates commissum, cujus pictura in foribus

templi dedicata fuerit. Sic _bellum_ et Gr. πόλεμος passim

occurrunt. Vid. Ill. Harles. ad Ovid. Trist. V, 10, 26. Cort. ad

Sallust. b. Cat. c. 9, et Casaub. ad Polyb. p. 147, ed. Gronov. Sed

_bella_ etiam pro _bellum_, et hoc proprie adcipi potest, more

poetarum, qui generali notione præmissa, specialem, quæ illam

explicet, adjiciunt.

--Verba _Punica bella_ et _Ægates_ non de pictura intellexerim,

sed de tropæis et rostris navium, quorum adspectus victoriæ illius

memoriam instauraverit; Ern. Recte opinor.

623. _Exactam ponto Libyen_, Pœnos in mari profligatos, et omnibus

insulis, quotquot inter Italiam et Siciliam sunt, excedere jussos.

Conf. Polyb. I, 62 et 63, 624, 626. Historia notissima vel ex Liv.

V, 34, 49, et Flor. I, 13; cf. IV, 150 sq.

621. _vela_ pro _bella_ malebat N. Heins., h. vexilla navalia,

quibus non minus, ac rostris, inter tropæa erat locus.

Hic galeæ Senonum, pensatique inprobus auri

Arbiter ensis inest, Gallisque ex arce fugatis 625

Arma revertentis pompa gestata Camilli:

Hic spolia Æacidæ, hic Epirotica signa,

Et Ligurum horrentes coni, parmæque relatæ

Hispana de gente rudes, Alpinaque gæsa.

624. _pensati inprobus Arbiter_, iniquo ponderi explendo adjectus.

Conf. Liv. V, 48 ext.

626. _pompa_, triumpho. Vid. Liv. V, 49.

627. Hic versus ad _Pyrrhum_, Epiri regem, a Pyrrho, seu Neoptolemo,

Achillis filio, _Æaci_ pronepote, et regni Epirotici conditore,

genus paternum, ab Hercule maternum ducentem, (unde _Æacides_,

dicitur Cic. de Div. II, 56; Off. I, 13. Ep. ad Div. IX, 25.)

referendus videtur. Sed _Æacides_ etiam esse possit _Perses_, seu

_Perseus_, ultimus Macedoniæ rex, a L. Æmilio Paulo, qui LXX urbes

Epiri una die solo æquavit, in triumpho ductus, et ab eodem Achille,

Æaci nepote, oriundus. Conf. ad XV, 291 seq. Prop. IV, II, 39, et

inpr. Heyne ad Virg. Æn. VI, 840.

628. _Liguria_ (nunc Genua et Lucca) varia cum Romanis bella, quæ

Livius pluribus locis et Noris. Cenot. Pis. Diss. I, 1, copiose

descripserunt, gessit, ut et _Hispania_; sed neutra ante b. Punici

II tempora: unde Silius tempora turbasse, et forte Ligures cum

Gallis Insubribus confudisse censendus est, æque ac Florus II, 3;

cujus historia de rebus bellisque adversus Ligures non multo post

belli Punici I finem gestis impeditissima est, et ad seriora tempora

spectare videtur, quibus Fulvium, Bæbium et Postumium, quibus Floro,

Livio aliisque testibus Ligures vicere, Consules fuisse constat.

--_parmæ rudes_, informes, vel nulla pictura et cælatura ornatæ, ut

_p. alba_ et _pura_, ap. Virg. Æn. IX, 548, et XI, 711, ad quæ loca

vid. Heyne. An sunt scuta, ex coriis tantum, sine ferro, confecta,

ut minoris essent ponderis, qualibus Numidæ utebantur? Vid. Sallust.

b. Jug. c. 94 pr. et Suid. πάρμαι, δερμάτινοι θυρεοὶ παρά

Καρχηδονίοις. Utrumque infra ad III, 234, jam laudavit Dausq. qui

h.l. verba Strab. III, p. 106 (ubi ἀσπίδιον Lusitanorum, quod sine

fibulis, aut ansis erat, describitur) adposuit et hæc notavit: «Ubi

Romani hactenus Hispanos debellarunt? Suspicio est, Hispanos fuisse

in auxiliis Pænorum b. Punico I, devictosque in Sicilia. Sed quomodo

_rudes parmæ_? Suspicio est fuisse tectas corio ἀδεψήτω: nisi iis

carere subsidiis est, parmam esse rudem, et erudito expertove

bellatori sat commodam, quo inclino.»

629. _Alpina gæsa_ sumsit ex Virg. Æn. VIII, 661, 662, ubi v. Intpp.

_Alpina_ Cell. putabat esse, ex arboribus Alpinis, ut durioribus,

confecta; Dausq. erepta Senonibus in obsidione Capitolii, aut

Celtis, quos b. Punico I, in Pœnorum castris stipendia fecisse,

Appianus in Libycis tradit; Drak. erepta Gallis Insubribus, Alpium

adcolis, et a Romanis tempore inter b. Punicum I, et II, devictis.

Vid. Flor. II, 3 et 4.

--_gæsa_ etiam Afris tribuuntur ap. Liv. XXVI, 6, et inf. II, 444

(ubi Drak. notat, his locis vulgatam lect. Polluc. VII, 156,

vindicari posse) sed plerumque Gallis, vel Hispanis. V. Barth. ad

Stat. Th. IV, 64.

628. _horrentes coni._ Col., h. galeæ, ut _cristæ capitum_ apud

Virg. Æn. VII, 185. et _galeæ Senonum_ sup. v. 624. _horrentes

tonsæ_, h. remi, Oxon. prob. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. Cons.

Honor. VI, 48, cui Drak. obponit, Romanos nunquam captarum navium

remos in templis suspendisse, neque in toto bello Ligustico vel

semel pugnam navalem commisisse. Vulgata lectio _horrentesque

comæ_ ab h.l., ubi de spoliis et tropæis agitur, abhorret, nec

juvatur Dausq. distinctione, _hic E. signa, Et Liguram_, (signa)

_horrentesque comæ_.

Sed postquam clades patefecit et horrida bella 630

Orantum squalor, præsens adstare Sagunti

Ante oculos visa est extrema precantis imago.

Tum senior mæsto Sicoris sic incipit ore:

«Sacrata gens clara fide, quam rite fatentur

Marte satam populi ferro parere subacti, 635

Ne crede emensos levia ob discrimina pontum.

631. _Orantum squalor_, h. legati squalentes, seu squalidi.

Squalorem et sordes tam reorum, quam lugentium et supplicantium, ad

miserationem movendam pertinere, vel tironibus nota res est. Cf. v.

673, 674.

632. _extrema_, humillimis verbis, vel opem in extremis suis rebus.

634. Oratio gravissima, et ad vim malorum declarandam mentesque

miseratione permovendas aptissima.

--_fide sacrata_, sacra et inviolata; vel templo Fidei publice

sacrato.

635. _subacti_, non _coacti_, Col. Put. Parm. Med. quod Drak.

firmat ex XIII, 709; XVII, 576. Virg. Æn. III, 257; VII, 214, al.

conf. Heins. ad Virg. Ge. IV, 85, ad Claud. in Rufin. II, 314, et

Ovid. Met. VI, 497.

636. _emensum_ Ox. Put. Parm. Med. passivo sensu, ut III, 648.

Virg. Æ. II, 181. Appul. Met. VI, pr. Ita Drak. conf. Heins. ad

Ovid. Met. XV, 226. Lefeb. id recepit, nec male, quoniam doctius

est.

Vidimus obsessam patriam, murosque trementes:

Et, quem insana freta, aut cœtus genuere ferarum,

Vidimus Hannibalem: procul his a mœnibus, oro,

Arcete, o Superi, nostroque in Marte tenete 640

Fatiferæ juvenem dextræ: qua mole sonantes

Exigit ille trabes? et quantus crescit in armis?

638. Similiter Dido de Ænea ap. Virg. Æn. IV, 366 sq. Cf. sup.

v. 569.

--_insana_ vid. ad v. 101 et 252.

640. Verba generosa, et ad benevolentiam adliciendam idonea!

--_tenete_, h. detinete, ut XI, 450, ubi plura exempla congessit

Drak.

641. _Fatiferæ_, ut II, 116, et _fatalis_ II, 400, θανατηφόρου.

Conveniunt fere verba Virg. Æn. XI, 283, 284.

--_mole_, vi; vel quam magnas.

642. _quantus crescit_ ut XII, 719.

--_crescit in armis_, semper majora audet, Schmid. Sed poeta ad ea,

quæ sup. v. 496 sqq. dixerat, respexit, vel sensus est: quanto major

videtur in armis, si arma cepit, seu in bello. Cf. V.L.

642. _Exigit_, h. jacit, emittit, Ox. Parm. et Med., quod multis

exemplis illustrant N. Heins. et Drak. conf. not. ad v. 307.

_Erigit_ Put. _Exycit_ Col. Vulgg. _Conjicit_, ex glossa, _in

arma_ suspicari quis possit, ut _quantus In clypeum adsurgat_ ap.

Virg. Æn. XI, 284 ubi v. Heyne.

Trans juga Pyrenes, medium indignatus Hiberum,

Excivit Calpen, et mersos Syrtis arenis

Molitur populos, majoraque mœnia quærit. 645

Spumeus hic, medio qui surgit ab æquore, fluctus,

Si prohibere piget, vestras effringet in urbes.

643. Ferocissimas gentes sibi conciliavit: quod sortem nostram

adgravat.

--Iberum superavit, et extra terminos egressus est, _indignatus_,

fluvium esse _medium_ inter Pœnorum et Rom. imperium, et utriusque

finem. Conf. ad v. 294.

[644.] _Excivit_ in bellum adversus Romanos _Calpen_, Hispanos,

fretum Herculeum adcolentes.

--_mersos_, obrutos, fortius quam habitantes.

645. _Molitur_, parat, movet, excitat ad bellum. Nam _moliri_ de

omni motu, opere, aut conatu usurpatur. Vid. Ind. et ad VII, 264.

--_majora_, quam Saguntina, _mœnia quærit_, ad spem Romæ expugnandæ

adspirat, et hujus rei occasionem quærit.

646. Conf. Senec. Med. v. 393 sq.

--_medio qui surgit ab æquore_, qualem poeta descripsit sup. v. 468

sq.

647. _effringet_ vid. ad v. 539. Æstuantis instar fluctus in Italiam

inruet, nisi mature cœptis ejus obviam iveritis.

647. _nostras_ Ox. _vestra se franget in urbe_ emend. et recepit

Lefeb. forma loquendi vulgari, quam Ciceronianam vocat, poeticæ

substituta. _vestras se franget in urbes_ malebat Barth. Adv. VII,

15. _vestras se inpinget in u._ N. Heins.

An tanti pretium motus, ruptique per enses

Fœderis, hoc juveni, jurata in bella ruenti,

Creditis, ut statuat superatæ jura Sagunto? 650

Ocius ite, viri, et nascentem exstinguite flammam,

Ne seræ redeant post aucta pericula curæ.

649. _jurata bella_ conf. sup. v. 118.

650. _statuat jura_, leges det.

652. Ne sero et frustra ad propulsandum periculum adnitamini, si

nimis creverit.

650. _superatæ_ Col. Vulgo _superata_, quod fraudi fuit Cellar.,

hanc ex verbis, _ut jura statuat_, sententiam exsculpenti: ut quæ

dudum rupit fœdera, deleta Sagunto, vobis custodiat sanctius et

finem ponat potentiæ?

Quamquam o! si nullus terror, non obruta jam nunc

Semina fumarent belli: vestræne Sagunto

Spernendum consanguineam protendere dextram? 655

Omnis Hiber, omnis rapidis fera Gallia turmis,

Omnis ab æstifero sitiens Libys inminet axe.

653. Quod si vobis quoque nihil metuendum esset, et si belli, vobis

inminentis, flamma non jam erumpere quasi e cineribus inciperet:

nonne fœderis religio originisque similitudo vos ad opem nobis

ferendam incitare debet?

--_Quamquam o!_ ut ap. Virg. Æn. V, 195, et XI, 415.

656. Tota nunc Hispania, Gallia et Africa vestro imperio exitioque

inminet.

657. _sitiens_, commune epitheton populorum _æstifero axi_,

h. calidiori cælo subjectorum: v.c. ap. Virg. Ecl. I, 65; et Ge. IV,

425.

656. Ita veteres scripti editique, prob. N. Heins., quoniam Ἰβὴρ

posteriorem producit: præterea h.l. est cæsura. Plures, versui

metuentes, ordinem verborum mutarunt: _Omnis H. rapidis, omnis

f. G. t._

Per vos culta diu Rutulæ primordia gentis,

Laurentemque Larem, et genetricis pignora Trojæ,

Conservate pios, qui permutare coacti 660

Acrisioneis Tirynthia culmina muris.

658. _vos_ scil. oramus (quod in hac precum formula sæpius omitti,

docent exempla, in V.L. laudata) per sacra communia, quæ diu

coluistis, et nos Saguntum ex Italia nobiscum deduximus. Conf. mox

v. 666 sqq.

--_primordia_, communem originem, a Rutulis ductam.

--_culta diu_, quæ diu vobis quasi sacra fuit et venerabilis. An

_primordia_ sunt sacra arcana et antiqua, ut _initia_ et μυστήρια?

Cf. Tac. German. c. 39.

--_Rutulæ gentis_, cf. sup. v. 291 sq. Dausq. nota est hæc:

«_culta_ sc. ab Ardeatibus, Saguntinorum patribus, qui templo

Veneris, quod erat Latio commune, præfuerunt, teste Strab. V,

p. 160.»

--_Primordia gentis Rutulæ_ de primis conditoribus, Ænea inprimis,

unde et Rutuli, Ardeates, et ipsi Saguntini coloni; Ern. Sed quomodo

Rutuli ab Ænea oriundi?

659. Hæc ad Penates et Palladium, quæ Æneas Troja abstulisse

credebatur, spectare videntur; nisi _pignora Trojæ_ æternum forte

ignem Vestæ innuunt. Cf. Heyne Exc. IX ad Virg. Æn. II.

--_Laurentemque_, Italum, _larem_, ut _Pergameum larem_ dixit Virg.

Æ. V, 744, ubi vid. Heyne. Cf. sup. ad v. 110.

--_pignora_ imperii æterni.

--_genetricis_, unde originem ducitis.

660. _Conservate_, adjuvate _pios_ et fideles socios vestros.

--_qui permutare coacti_, etc. Cf. mox v. 667 et sup. ad v. 291 sq.

661. _Acrisionei muri_, Ardea, Sagunti μητρόπολις (v. 291 sq.), quæ

a Danae, Acrisii, regis Argivorum, filia vulgo condita putabatur.

Vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 409-412 in V.L. et ibid. in Exc. VII.

--_Tirynthia culmina_, mœnia Saguntina, ab Hercule exstructa.

658. _Per vos culta_, non _Vos per culta_, scripti editique

antiquiores, quod concinnius est et in obtestationibus usitatum.

cf. V, 82; XII, 79, 80. Virg. Æn. IV, 314; V, 597. Lucan. X, 370.

Plaut. Rud. III, 2, 13, et Bacchid. IV, 8, 64. Tibull. I, 5, 7,

III, 1, 15; Ovid. Met. X, 29, et Epist. X, 73. Senec. Herc. fur.

1183 in Medea 285 et Agam. 929. Val. Fl. VIII, 266. Stat. Th. VI,

170. Liv. XXIII, 9. Curt. V, 8. Appul. Met. IV, p. 156. Præter hæc

exempla, a N. Heins. ad h.l. et Drak. ad V, 82, congesta, vid.

alia ap. Scalig. Catal. p. 71. Gronov. ad Liv. XXIX, 18, et Intpp.

ad Virg. Æn. X, 369 et 903.

Vos etiam Zanclen Siculi contra arma tyranni

Juvisse egregium; vos et Campana tueri

Mœnia, depulso Samnitum robore, dignum

Sigeis duxistis avis. Vetus incola Dauni, 665

Testor vos, fontes et stagna arcana Numici,

Quum felix nimium dimitteret Ardea pubem,

Sacra domumque ferens, et avi penetralia Turni,

Ultra Pyrenen Laurentia nomina duxi.

Cur, ut decisa atque avulsa a corpore membra, 670

Despiciar, vesterque luat cur fœdera sanguis?»

662. _Zancle_, vetustissimum Siciliæ opp. (Herodot. VII, 164) a

Messeniis ex Peloponneso, teste Strab. VI, p. 178 et 185 sqq.

conditum, vel certe amplificatum, et ab Anaxila, Rheginorum tyranno,

ex Messene oriundo, nova colonia auctum (Thucyd. VI, 1); unde

_Messanæ_, hod. _Messinæ_, nomen adcepit. Seriori ævo Mamertini,

populus Campaniæ, quam olim Opici, Opsci, seu Osci, vetus Ausonum

gens, incoluere (de quo vid. Heyne in Exc. VIII ad Virg. Æn. VII,

732), Messanam occuparunt, quocirca _civitas Mamertina_ vocatur Cic.

Verr. II, 5. Conf. inf. XIV, 194 sqq. Priscum nomen a situ loci et

curvitate litoris, seu portus, falcis formam referentis, (nam

ζάγκλη, seu ζάγκλον, in lingua Siculorum τὸ δρέπανον, falcem

significat) Thuc. VI, p. 413; Ovid. Fast. IV, 474, et alii repetunt,

sed Silius XIV, 48 sq. inde, quod falx Saturni, qua Cæli patris

pudenda amputasse fingitur, ibi abjecta et inventa fuerit. Cf.

Macrob. Sat. I, 8, extr. Prior ratio hunc mythum peperisse videtur,

qui propter Siciliæ fertilitatem facile priscorum hominum animis

subnasci potuit. Saturnus enim, quem fabulæ antiquissimum Latii

regem faciunt, ab initio nihil aliud, quam almæ naturæ vitæque

mitioris, cujus initia agriculturæ, sationi messique debentur,

symbolum fuit. Ceterum hæc urbs belli Punici I causa fuit, ope

Romanorum a Mamertinis adversus Hieronem, _Siculum tyrannum_,

et Pœnos, inplorata ac præstita. Vid. Polyb. I, 8-11.

663. _egregium duxistis_; non tam egregium, quam utile potius et

necessarium; de quo vid. Polyb. I, 10 sq.

--_Campana mœnia_, h. Capuam, a _Samnitibus_ dolo occupatam. Vid.

Liv. IV, 37; VII, 38 sqq.; Flor. I, 16.

664, 665. _dignum Sigeis avis_, communi origine, a Trojanis ducta:

nam Sigeum, Σίγειον, promont. Trojæ; unde Romanus etiam IX, 203,

_Sigeus_ dicitur.

665. Ego et ipse non peregrinus, sed, ut Mamertini et Campani,

Italus origine, vel Rutulus, _vetus incola Dauni_, ab Ardea

oriundus. Vid. ad v. 291. Sicoris, princeps legatorum, personam

Saguntinorum sustinet, unde v. 669 non ita intelligendus est, quasi

ipse coloniam Ardeatium Saguntum deduxerit. Cf. v. 671. Testatur

_Numicum_, seu _Numicium_, Latii fl. inter Lavinium et Laurentum,

quia in finibus _Rutulorum_ defluit, ejusque nomini religio aliqua

inest.

666. _fontes et stagna arcana Numici_, h. _sancta_, sacra ἱερὰ,

quoniam Anna Perenna et Æneas in eo interiisse, et tanquam

numina, habitare credebantur. Cf. ad VIII, 28 sqq. et inpr. Heyne in

Exe. III, et in not. ad Virg. Æn. VII, 150, 242, 797, et ad Tibull.

II, v, 43.

667. Cf. sup. v. 291 sq.

668. _Sacra_ videtur genus esse, cui, ut ap. Virg. Æn. II, 293 et

320, species subjunguntur, _domus_ et _avi penetralia Turni_,

h. sacra domestica et publica, Penates privati et publici. _Sacra

ferens_, cf. II, 604, et Heyne ad Virg. Æn. VI, 810.

--_avi_, prisci.

--_Turni_, pro Ardea, ut _Dauni_, v. 665.

--_penetralia_ signa, ut XIII, 62, h. penates, ut _dii penetrales_

ap. Senec. Œd. 265, et Phœniss. 340.

669. _Laurentia nomina_, Latinos.

671. _vester sanguis_, Saguntini, consanguinei vestri (cf. v. 608 et

655), vobis cognati et ejusdem originis, ut III, 97; VIII, 405; et

XI, 177; ubi plura exempla desideranti suppeditabit Drak.

--_luat fœdera_ ut ap. Virg. Æ. XII, 695... _me verius unum Pro

vobis fœdus luere_, etc.

--Sensus h.l. est: cur Saguntini (_vester sanguis_, v. not.), pœnas

dent Pœnis, et deleantur propter fœdus vobiscum ictum? et cur id tam

patienter feretis?

--_vestrique tuam cur fœdera sanguis_, emend. vir doctus in

N. Allgem. deutsch. Bibl. T. VIII, P. II, pag. 418. Sed quo sensu

hæc ab eo capta sint verba, vel capi queant, vix habeo dicere.

662. _Zanclen_, non _tandem_. Col. _Vos etiam tandem Siculos_

emend. Scaliger ad oram libri sui. _Vos_ et _Mamertem_ conj.

Baptista Pius.

665. _Sigæis_ scripsere Drak. et Lefeb. Sed est Σιγείοις.

667. _nimiam_ emend. N. Heins. ad h.l. et ad Val. Fl. VII, 21,

idque recepit Lefeb. Parum interest. _Numidum_ Put.

669. _nomina_ scripti. Vulgg. _numina_; non male. _duxi_ Col. et

Ox. nam legatus in persona quasi urbis loquitur. _duxit_ Put.

Vulgo _vexit_.

670. _a corpore_, non _e c._, scripti.

[671.] _Despiciat_ quidam libri. _vesterque luam_ corrig.

N. Heins., quoniam ipsa urbs ore legatorum loquitur. _nosterque

luat_ e libris quibusdam vett. recepit Lefeb. et _luat sua_ e

R. 2. Sed vulgata ponderosior, et _cur_ ἐναργῶς repetitur; nec

fœdus a Saguntinis, sed a Romanis ictum.

Tandem, ut finitæ voces, miserabile visu!

Submissi palmas, lacerato tegmine vestis,

Adfigunt proni squalentia corpora terræ.

Inde agitant consulta Patres, curasque fatigant. 675

673. _Submittere_, ut ἀνιέναι et ἀναπέμπειν, sursum mittere,

emittere, tollere. Vid. Ind. et Burm. ad Petron. c. 127; et ad Val.

Fl. III, 528; Passerat. ad Prop. I, ii, 9.

--_Submissi palmas_, græce pro palmis submissis, h. sublatis.

674. _squalentia corpora_, cf. ad v. 211 et 631.

675. _curas fatigant_, h. _fatim_, crebro, _agunt_, agitant; ut

μοχθεῖν ὕπνον, δεσμὸν, κήδεσι, etc. ap. Hom. Il. κ, 106, et al. cf.

ad v. 63. Proprie curæ nos fatigant et vexant, vel curis nos

fatigamus. Sed exquisitius nos curas fatigare dicimur, ut _exercere

curas_, XI, 374, et _sitim_ supra 260.

673. Hunc versum, a Marso aliisque, cum secutis, omissum agnoscunt

Col. et Put. cum edd. Parm. Med. et aliis. _Submissis palmis_ Col.

Vulgata doctior.

674. _Adfligunt_ conj. Gifan. in Ind. Lucret. vid _adfigere_. Non

male. Hæc verba a librarr. centies confusa esse, docent Gronov.

Obss. IV, 8. Broukh. ad Prop. III, 5, 15. Bentl. ad Hor. Serm. I,

i, 81, et Heins. ad Claud. in Eutrop. II, 171, et ad Ovid. Metam.

XII, 139, ubi Gifanii emendat. probat, quam in not. ad h.l.

damnavit, coll. Corippo Africano III, 259. _Adfigere corpora

terræ_ est humi procumbere, eumque habitum aliquamdiu retinere:

sed _adfligere c. t._ s. ad terram, cum vi et impetu

humi prosternere, terræ adlidere, προσουδίζειν, vel οὔδει

ἐρείδειν. Utrumque huic loco convenit, sed posterius forte

nervosius, et propter verba, _miserabile visu et lacerato t. v._,

aptius: nam in magno luctu, et vestes scindi, et terræ corpora

adfligi, solumque capite et pectoribus tundi solet. Vide a Drak.

cum reliquis jam laudatum Bentl. ad Hor. Sat. II, 2, 79, et cf.

VII, 613; IX, 631; X, 181, 208; XI, 83. Lucan. II, 31, et Appian.

de reb. Pun. c. 81, ubi legati Pœnorum ἔς τε γῆν σφῆς ἐῤῥίπτουν,

καὶ χερσὶ καὶ κεφαλαῖς αὐτὴν ἔτυπτον.

Lentulus, ut cernens adcensæ tecta Sagunti,

Poscendum pœnæ juvenem, celerique negantis

Exuri bello Carthaginis arva jubebat.

676. Cf. Liv. XXI, 6. Nomina Patrum, qui diversarum sententiarum

auctores fuerant, poeta addidit, et cum delectu posuit.

--_ut cernens_, etc., præclare de ferventis animi viro.

677. _Poscendum pœnæ_, ad pœnam, ut _petere pœnæ Hann._ II, 29, et

alibi simpliciter _poscere_, _deposcere_, _exposcere_.

--_negantis_, recusantis eum tradere.

At Fabius, cauta speculator mente futuri,

Nec lætus dubiis, parcusque lacessere Martem, 680

Et melior clauso bellum producere ferro,

Prima super tantis rebus pensanda: ducisne

Ceperit arma foror, Patres an signa moveri

Censuerint; mittique viros, qui exacta reportent.

679. Q. Fabii Maximi artem bellandi et cognomen Cunctatoris poeta

variis modis expressit.

680. _Non lætus dubiis_, periculo inminente.

--_lacessere Martem_, ut _pugnam et bella_ ap. Virg. Æn. V, 429;

X, 10, (ubi vid. Heyne) et XI, 254,

681. _melior_, peritior belli caute gerendi.

684. _Censuerint_ voc. propr. de Patribus, ut II, 375; VII, 513;

XI, 565.

--_exacta reportent_, ut _exacta referre_ apud Virgilium Æn.

I, 309.

679. _At_, non _Ast_, omnes scripti.

680. _parcusque_, non _parvisque_ sc. ex causis, Col. conf. VIII,

462. _pernixque_, repetita negatione, nec pernix, etc., conj.

Dausq. coll. Hor. A. P. 165, quia vitiosum _pervisque_ in ed. Nut.

invenerat.

Providus hæc, ritu vatis, fundebat ab alto 685

Pectore præmeditans Fabius surgentia bella.

Ut sæpe, e celsa grandævus puppe magister,

Prospiciens signis venturum in carbasa Corum,

Summo jamdudum substringit lintea malo.

685. _ritu vatis_, Conferunt Liv. XXX, 28, ubi pariter de Fabio,

«Locum nimirum, non periculum, mutatum, cujus tantæ dimicationis

vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum,

graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem, quam in alia

fuisset.»

687 sqq. Fabius ingeniose cum perito et cauto navis gubernatore

comparatur, ut Flaminius cum inperito inf. IV, 713 seq. Conf. II,

289 seqq.

--_grandævus_, adeoque usu peritus; epith. cum delectu positum.

Hanc venustam comparationem infra etiam invenies lib. II, vers. 289:

«Ut, qui stelligero speculatur sidera cælo, Venturam pelagi rabiem,

Corique futura Prædicit miseris haud vanus flamina nautis.» Cf.

etiam Quintil. Instit. Orat. lib. XII, c. XI, «Hos ille formabit

tanquam eloquentiæ parens, et ut vetus gubernator litora et portus,

et quæ tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis

ratis poscat, docebit.»

688. _Corum_, vid. ad vers. 469.

689. _substringit lintea malo_, ut ap. Martial. XII, 29, quo sensu

_stricta carbasa deducere_ dixit Lucan. II, 697, et _contrahere

vela_ Hor. Od. II, x, 23. Conf. supra ad vers. 358.

Sed lacrimæ, atque ira mixtus dolor inpulit omnes 690

Præcipitare latens fatum: lectique Senatu,

Qui ductorem adeant: si perstet surdus in armis

Pactorum, vertant inde ad Carthaginis arces;

Nec Divum oblitis indicere bella morentur.

691. _Præcipitare fatum_, vid. ad IV, 731.

692. _ductorem_ Pœnum.

--_surdus pactorum_, ad pacta, fœdus nil curans, pro nihilo ducens,

ut _s. votorum_, X, 554.

693. _vertant_ se, vel iter. Cf. ad v. 539.

--_arces_ ut sup. v. 7.

694. _oblitis Divum_, quos scil. fœderis testes fecerint, adeoque

Pœnis perjuris.

* * * * *

* * * *

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 33 / 438 题