Quaerentibus, quantam mercedem medici public! acceperint, prima se
offerunt Herodoti verba de Democede (III 131): +kai min deuterô eteï
"talantou" Aiginêtai dêmosia "misthountai", tritô de eteï Athênaioi
"hekaton mneôn", tetartô de etei Polukratês "duôn talantôn"+. Quae
summae, etiamsi saepe a viris doctis in dubium vocatae sunt (cf.
praecipue adn. Valckenarii ap. Herod, ed. Gaisford III p. 277), tamen
mihi ab omni veri similitudine abhorrere non videntur. Etenim tempora
remotiora sunt, quibus non tot medici quot saeculo IV. vel insequentibus
novam aegris promittebant valetudinem; medicus ille celeber autem est et
artis peritissimus (+hupereballeto tous allous iêtrous+ c. 131), quem
Aeginetae, quamvis nulla artis instrumenta secum ferret, conducebant et
mercedem tam insolitam reddebant, ut Herodotus, quantam dedissent, sibi
adnotandum esse putaret. Vero quas pecuniae summas Athenienses et
Polycrates Democedi expendebant, eae in tantam altitudinem propterea
sunt expressae, quod alter alterum licendo superare studebat.
Et tantas pecunias illis temporibus medicis interdum praebitas esse
certo testimonio alio affirmatur. Ex Onasili enim inscriptione Cypria
(cf. p. 18), quae praemia illi et fratribus data sint, cum verbis ipsis
pactionis tum factae dici potest, si quae in tabula exstant recte sunt
lecta. Legunt autem viri doctissimi constituisse regem urbemque
Idaliorum Onasilo una cum fratribus +a(n)ti tô misthôn ka a(n)ti ta
huchêrôn+ (i.e. +epicheirou+) unum talentum argenti aut si mallent
agrum quendam cum plantis et fructibus, ut ipsi et posteri semper eum
haberent; Onasilo autem soli illi addiderunt quattuor secures argenteas
et duo didrachma Idalia aut agrum hortumque huic pecuniae pares (vs. 23
sqq.: +ê ke sis Onasilon ê tôs paidas tôs Onasilôn ex tai zai taide i
ex tôi kapôi tôide exoruxê, ide, ho exoruxê peisei Onasilôi ê tois paisi
ton arguron to(n)de; argurôn pe(lekewas) d' pe(lekewas) b' di(dralma)
Ê(dalia).+). Sed Onasilus et fratres agros et hortos pecuniae
antetulerunt, ut ex appendice inscriptioni posterius addita apparet (vs.
29-31). Hi autem valebant unum talentum, eandem igitur summam, quae
Democedi ab Aeginetis praebita est, si modo talentum idem est. Duo autem
didrachma Idalia et quattuor secures argenteae, pro quibus praeterea
Onasilus solus agrum et hortum accepit, e tribus duas fere partes
talenti valebant.[61] Quae omnes mercedes non totum in annum, sed in
tempus obsessionis, quae quam longa fuerit non constat, constitutae
erant, et perspicuum est eas modum usitatum mercedis valde excessisse.
Nam res insolita et insueta erat, cum urbs in summo periculo fuerit,
atque medico illo fratribusque summi labores obeundi erant, alii autem
medici cogi non potuerant.
[Adnotatio 61: De didrachmis argenteis vid. supra p. 18{15}. Secures
argenteae pars talenti et ea Cypri decem minae fuisse videntur:
Hesych. s.v. +pelekus; axinê distomos. ê "stathmion examniaion"
archaion; "hoi de dekamniaion"+. idem s.v. +hêmipelekon; trimnaion
ê tetramnaion ê pentamnoun. "to gar dekamnoun peleku kaleitai para
Paphiois"+. Eustath. 1878, 57: +dêloi gar hê lexis homônumias logô
kata tous palaious kai "stathmon en Krêtê examnoun ê dekamnoun"+.
cf. _A catalogue of the greek coins in the Brit. Mus., Cyprus_
(G. Fr. Hill) p. XXII.]
Quanta merces medicis publicis vulgo soluta sit, his non docemur. Neque
alios certos testes habemus, cum libri immemores eorum, quae vulgo in
urbibus antiquis instituta erant, nihil tradant, monumenta autem,
inscriptiones, papyri, quae magis ad usum consuetudinemque cotidianam
pertinent atque accuratiora interdum tradunt, nunc etiam satis non
exstent. Sunt quidem, quae summam pecuniae referant, quae medico private
est data in re certa atque definita.[62] Sed ex his nullo modo, si mere
opinari nolis, merces annua medicorum publicorum colligenda est.
[Adnotatio 62: v. Papyr. Londin. 131r. col. 8, vs. 179; Tebtunis
Pap. 112 passim; Amherst Pap. 128 v., vs. 120. cf. fragm. Cratetis
ap. Diog. Laert. VI, 5, 86; Vercoutre l.l. p. 242 sqq.; Becker l.l.
p. 57 sqq.]
At res fortasse apertior fit, si meminimus Teios paedotribis mercedem
annuam 500 drachmarum dedisse, grammaticis 600, 550, 500, citharistae
700 drachmarum (v. Ditt.{2} 523a, vs. 10 sqq.). Architecti autem templi
Apollinis Delii 720 drachmas accipere soliti esse videntur (v. Th.
Homolle BCH. XIV (1890), 478). Nam haec summa vel partes eius saepius
in rationibus templi illius leguntur, e.c. BCH. XIV 396 (I vs. 82):
+--kai tade alla edôkamen; Architektoni misthos--{D C C X X}+.
Athenienses architectis interdum mercedem non altiorem praestabant
quam aliis opificibus et artificibus, unam pro die drachmam; hac enim
mercede muneris architecti Erechthei Atheniensis fruebantur, cum 37
drachmas in prytania acceperint (JG. I 324a vs. 56; c col. II vs. 8. cf.
Gregor Huch, _Organisation der oeffentl. Arbeit im griech. Altertum_ I
(Diss. Lips. 1903) p. 51 sq.).
Quas summas si respicio, eis mercedem annuam medicorum non maiorem
fuisse et vulgo quarto saeculo et insequentibus in urbibus Graecis
500-700 drachmas medicis fere datas esse puto. Consentaneum est prout
urbes res tempora erant mercedes quoque impares fuisse. Athenis bello
Peloponnesiaco confecto pecuniae publicae erant consumptae et exhaustae.
Quamobrem medici etiam mercedem minorem accipiebant, et quo minor merces
erat, eo peiores medici munus publicum suscepisse videntur. Ad quod mihi
cum Welckero (l.l. p. 230) Pluti Aristophanei versus 407 eqs. spectare
videntur:
--+tis dêt' iatros esti nun en tê polei;
oute gar ho misthos ouden est, outh' hê technê+
--+skopômen.+ --+all' ouk estin.+ --+oud' emoi dokei.+
Unus inscriptionis cuiusdam locus nobis etiam disceptandus est. In magna
ratione et catalogo hieropoearum templi Apollinis Delii exarato Demare
archonte (circa annum a. Chr. 180), cum pecuniae ab decessoribus +en tê
dêmosia kibôtô+ acceptae describantur, haec leguntur vs. 82 sqq. (BCH.
VI 13.--nr. 23): +allos stamnos epigraphên echôn; apo tês Hellênos kai
Mantineôs, epi Dêmêtriou Posideônos, ethesan eis to hieron Phôkiôn
Kleokritou tamias kai Parmeniôn ho Poluboulou klêronomos [hôn]+
([+hô+] edit.) +elatton elaben ho iatros+ (+ho iatros+ supra lineam,
_en surcharge_) +{C C L} kai tou enoikiou hôsautôs {X X V}+. Quae verba
inscripta in urna demonstrant Demetrio archonte, mense Posideone,
quaestorem et hominem privatum duas summas tradidisse, quae pecuniae
publicae sunt et auxilio Hellenis et Mantinei, de quibus qui sint nihil
constat (cf. Homolle l.l. p. 71), aerario publico tradebantur. Quas
summas medicus quidam non sibi habuerat, alteram 250 drachmarum de
mercede sua, ut consentaneum est, alteram viginti quinque drachmarum de
pensione aedium. In antecessum igitur res publica huic medico praeter
mercedem etiam pensionem aedium dederat, ut ipse habitaret et medicinam
instrueret; sed mortuus esse Polybulus medicus videtur, et moriens
Parmenionem heredem suum summas illas rei publicae reddere iusserat,
quia nondum tempus totum circumactum erat, in quod iam antea mercedem
et pensionem acceperat. Cum autem ducentae quinquaginta drachmae
summa solida sint, veri simillimum est totam mercedem annuam ex
multiplicatione simplici effectum iri. Sed quae multiplicatio facienda
sit, incertum est, fortasse simplicissima, ita ut 500 drachmae merces
annua medici publici illius essent et quinquaginta pro habitatione
additae essent. Quod in ea quadret, quae supra in universum
explanavimus, sed incertius est, quam ut firmum quicquam ex eo colligi
possit.
De mercedibus aevo Romano archiatris datis, exempli causa in urbibus
Asiae Minoris, nihil memoriae proditum est. Ad publicorum autem sicut
ad privatorum medicorum mercedes referenda sint, quae Ulpianus _libra
octavo de omnibus tribunalibus_ scripserat (Dig. L, XIII 1): _praeses
provinciae de mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum
studiorum liberalium ... Medicorum quoque eadem causa quae professorum,
nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant:
et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet._[63] Sed de summis
nihil aperitur. Romae medicis publicis annonae praestabantur, saeculo
tertio binae aut ternae (Lamprid. Alex. Sev. 42), quot quarto
archiatris, non dicitur (Cod. Iust. X 53, 9; Theod. XIII 3, 9.--cf.
p. 42), et quantum annona medicorum valuerit, quot quisque modios
tritici assecutus sit, ignoramus. Sed mercedes publicae expendebantur
usque ad lustiniani tempora, quem mercedem munerum publicorum abolevisse
ex Procopio (hist. arc. 26) intellegitur (quem laudat Perrot,
_Exploration de la Galatie_ I, 50{3}).
[Adnotatio 63: Adiungamus, quae continuo sequuntur: _Sed et
obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere videtur. Medicos
fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis vel
certi doloris sanitatem pollicentur; ut puta si auricularius, si
fistulae vel dentium, non tamen si incantavit, si inprecatus est,
si, at vulgari verbo impostorum utar, si exorcisavit: non sunt ita
medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum
praedicatione adfirment._ Sunt autem qui _exorcizaverunt_
christianorum medici: cf. Harnack, _Med. aus der ält.
Kirchengesch._, p. 68 sqq.]
Hippocrates vel potius qui scripsit librum +parangeliôn+ medicis suadet
ut medeantur +hote de proika anapherôn mnêmên eucharistiês proterên ê
pareousan eudokiên; ên de kairos eiê chorêgiês xenô te eonti kai
aporeonti, malista eparkeein tois toioutois. ên gar parê philanthrôpiê,
paresti kai philotechniê+ (Littré IX 258). Quod consilium amplius
secutos medicos gratuito interdum sanavisse tituli docent: +kai
prosanetheto tas chreias tois en arrôstian empesousin aneu misthou+
(nr. 36 vs. 7 sq.), +iatreusanta proika+ (de Heraclito Rhodiopolita
nr. 42 vs. 17). Sed multos medicos, quo facilius munus publicum sibi
traderetur, gratis sanando gratiam populi petivisse supra iam vidimus
(p. 48 sq.). Tamen non desunt, qui commodo suo non servientes etiam
postquam medici publici facti sunt aliquamdiu mercede sua destiterint.
Nam de Damiada Lacedaemonio decretum Gytheatarum haec refert: +[e]pi
Biada de Laphriôi theôrôn tan p[olin exaporou]menan en tais eisphorais
epang[eilato tôi da]môi "dôrean iatreusein" par' hame[teran polin auton+
(nr. 12 vs. 28 sqq.). Damiadas igitur alterius quem publicus erat anni
(cf. vs. 45) mense Laphrio, cum oppidum tributo ab Romanis imposito
valde premeretur,[64] de mercede muneris destitit, sed unum tantum
mensem hoc fecit, cum certus mensis anno additus sit. Sequitur, ut
merces singulis mensibus Gythei medicis publicis expenderetur, id quod
Athenis aliis locatione non constitutis prytaniis singulis saepe fiebat
(cf. Boeckh, _Staatshaushalt_ I{3} 308). Sed habemus alium etiam titulum
et eum Atheniensem, qui medicum publicum munus gratis suscipientem
affert. Ibi Phidias homo Rhodius, qui Athenis medicus privatus erat, tum
+"epidedô[ke]n heauton dêmosieuein dôre[a]n" endeiknumenos tên eunoian
hên echei pros tên polin+ (nr. 2 vs. 17 sqq.). Qua de causa ille omni
mercede destiterit, non declaratur. Sed fortasse ita conicere licet.
Medici publici qui a civitate mercedem accipiebant et propterea aegrotos
gratis curabant, tamen a quovis cive, si modo dabat, pecuniam accipere
vetiti non erant. In maioribus autem urbibus et maxime Athenis factum
sit, ut qui hoc modo redibant reditus mercedem publicam multo
superarent, cum divites quoque medicos publicos, qui saepe medicorum
optimi erant, consultarent. Quare efficiebatur, ut medici munus publicum
valde appeterent, praesertim cum eo medici quasi approbati fierent, et
ut eo facilius crearentur civitati pollicerentur se gratuito munus
suscepturos esse. Immo Ioh. Toepffer (AM. XVI 429) usque eo progressus
est, ut oppida et tempora fuerint, quibus munus publicum eis medicis
traderetur, qui a civitate magno id fortasse pretio conduxissent sicut
temporibus quibusdam sacerdotia ad licitationem deducerentur.
[Adnotatio 64: cf. Lebas-Foucart 242a, vs. 15 sqq.: +epi Biada de
eniautôi hote idian charin exaitêsamenoi Poplion te Autrônion; kai
Leukion Markilion ontas autois xenous, hous kai hupedexanto tois
idiois dapanêmasin kai para[i]têsanto tous te stratiôtas kai ta
loipa ta epitassomena hup' autôn, onta ikana, di' hôn ekouphisan
tên polin, holoscherôs charisamenôn autois tôn progegrammenôn andrôn
-- -- --+]
Tamen medicos publicos a privatis etiam mercedem accepisse certis quidem
testimoniis affirmari non potest. Diserte autem archiatris Romanis
permittebatur, ut pecuniam a privatis acciperent, si ab sanatis
voluntarie oblata sit: _archiatri scientes annonaria sibi commoda a
populi commodis ministrari honeste obsequi tenuioribus malint quam
turpiter servire divitibus. Quos etiam ea patimur accipere, quae
sani offerunt pro obsequiis, non ea, quae periclitantes pro salute
promittunt_ (Cod. Iust. X 53, 9 = Theod. XIII 3, 8).[65] Quae
Valentiani, Valentis, Gratiani imperatorum epistula anni 370, cum ad
Praetextatum praefectum urbis missa sit, ad archiatros quattuordecim
Romae urbis maxime pertinet.
[Adnotatio 65: Quae verba secutus esse videtur Dionysius medicus
Antiochenus, de quo scripsit Libanius ad Tatianum (ep. 911 extr. ed.
Wolf): +kai toioutos men ôn tên technên, toioutos de ton tropon tôn
penesterôn estin, ou kata to mê einai tous didontas, "eisi gar hoi
sesôsmenoi", alla nun mikrô tini tên cheira upeichen aidoumenos, nun
de to pan dieôsato+. Qui cum nihil nisi ea acciperet, _quae sani
offerunt pro obsequiis_, publicus esse videtur.]
Merces, quae a re publica medicis expendebatur, multis locis non ex
aerario emanabat, sed tributo ad hanc ipsam causam civibus imposito
cogebatur. Quod tributum inscriptiones et papyri quadraginta fere
proximis annis aperuerunt, vocabatur autem +iatrikon+.[66] Repetemus
breviter res notas. Prima Delphis inscriptio reperta est (nr. 8) annorum
a. Chr. 230-200 (H. Pomtow Rh. M. XLIX 582). In qua Philistioni cuidam
damnum quod fecerat, cum ab creditoribus quibusdam Delphorum pecuniam,
quam hi debebant illis, solvere coactus erat, ita resarciebatur, ut ei
et posteris +ateleia choragias kai tou iatrikou+ daretur (cf. Ditt.{2}
466 adn.). Deinceps cum quarto saeculo inter Teum et aliud oppidum,
cuius nomen non exstat, synoecismus conveniret (cuius foederis
fragmentum lapidi incisum a. 1891 repertum est), civibus novis, qui Teum
transmigrabant, in decem annos immunitas praeter iatrici praebita est:
+einai de autous ka[i tôn allôn eisphor]ôn ateleis plên iatrikou+ (nr. 1
vs. 10 sqq.). Eodem anno Coorum lex sacrificiorum in medium prolata
est.[67] Qua in tabula inter eos, qui diebus festis quibusdam sacrificia
faciant et »casam constituant«, multi sunt vectigalium redemptores, et
vs. 15 sq. legitur: +[thuetô]<i> de kata tauta kai skanopageisthô<i> kai
ho echôn tan ônan tou latrikou+. Cum autem +tou latrikou+ enucleare non
possent, erratum esse a lapicida et legendum esse +tou iatrikou+ viri
docti existimabant.[68] Sed Udalricus Wilcken, cum multa in papyris
ostracisque Aegyptiis tributa ignota enodavisset, quid +latrikon+ esset,
etsi dicere non potuit, tamen verbum ita tenendum esse arbitratus
est.[69] Nobis igitur ab hoc incerto titulo abstinendum est, quamvis
multum inter-esset in urbe Co ipsa tributum medicum inveniri.
[Adnotatio 66: cf. A. Toepffer, AM. XVI 430 (= _Beiträge zur
griechischen Altertumswissewchaft_ p. 221); U. Wilcken, _Griech.
Ostraka_ I, 375 sqq.; R. Herzog l.l. p. 204{3}.]
[Adnotatio 67: edd. +A. Kontoleôn+, AM. XVI (1891), 406; Th.
Reinach, REG. IV, 357 sqq. Ingeniose interpretatus est A. Toepffer,
AM. XVI (1891), 411 sqq. = _Beiträge zur griech. Altertumswissensch_.
204 sqq. cf. BCH. XVI, 162.]
[Adnotatio 68: Sed cum Th. Reinach scripsis-set (REG. IV 371): _On
serait tenté de corriger_ +latrikou+ _en_ +iatrikou+, posteri iam
certius affirmabant et pro certo habebant, quae mera coniectura
est.]
[Adnotatio 69: _Griech. Ostr._ I, 375{1}: _Da der Stein nach der
Publikation ein deutliches_ +L+ _zeigt, wird man an_ +latrikou+
_festzuhalten haben._]
In duobus autem aliis oppidis, Delphis, in media parte Graeciae, et Tei,
in urbe Ionia Asiae Minoris, +to iatrikon+ adhuc certe exstat. Ubi
accuratiora ignoramus, nisi id intelligimus Tei iatricum tam necessarium
esse existimatum, ut civibus novis, qui omnibus aliis oneribus
liberarentur, tributum medicum tamen pendendum esset. Quod tributum
etiam sua sponte homines aliqui constituebant. Nam consentaneum est, si
pagani pagi Halentis una cum eis, qui in hoc pago agros possidebant et
qui ibi et in agris Pelae pagi laborabant, medicum proprium conducebant
(v. p. 57, 66), illos omnes voluntariam stipem contulisse, ut medico
mercedem darent.
Quantum quisque pecuniae dederit, cum in Graecia ignoremus, papyri
Aegyptiae demonstrant. Nam in papyris alterius fere a. Chr. saeculi:
_Flinders Petrie Papyri_ (ed. Mahaffy) II nr. XXXVIIIa (p. 36) semel,
nr. XXXIXe (p. 129) passim +"iatrikon b'"+ legitur, ex quo apparet
binas frumenti artabas a quibusdam pro tributo medico annuo pensitatas
esse. Qui tributum solvebant, in utraque papyro coloni Graeci veterani
sunt, ita ut dici non possit omnesne cives tributum idem pependerint an
fuerint qui plus debuerint (cf. U. Wilcken l.l. 375). Sed tributum
duarum artabarum[70] parvum est, quoniam to +to phulakitikon+, quo
tributo custodes alebantur, ternas artabas pro capite et anno faciebat
atque multa tributa alia muneribus multo maioribus explebantur. Si
igitur +to iatrikon+ comparamus cum custodum tribute, merces muneris
medicorum minor fuisse videtur quam custodum publicorum, nisi eorum
plures in unoquoque loco quam medici publici fuerant. Medicis autem pro
mercede non pecunia, sed frumentum ipsum datum esse videtur sicut
archiatris urbis Romae annonae vel _annonaria commoda_.
[Adnotatio 70: Valebat autem artaba aetate Ptolemaeorum 39, 39l.
(Hultsch, _Metrologie{2}_ 625) vel 39, 39-23, 62l. (Wilcken, _Ostr._
I, 747).]
De mercede pars aliqua medico publico in medicinam consumenda fuerit
aut alia summa ei praeter mercedem ex iatrico data sit, ut medicinam
sustentaret, sicut medico illo Delio (v. p. 69). Apud Graecos ita fuisse
E. Curtius iam suspicatus est, cum primo iatrici titulo Delphis invento
existimaverit iatricum esse exactum _zur Besoldung von Aerzten und
Erhaltung ärstlicher Anstalten_ (GGA. 1864, 1227). Tum multa verba et
plures etiam coniecturas de hac re incerta fecit A. Vercoutre.[71]
[Adnotatio 71: Qui iatricum a Charonda inventum esse contendit (l.l.
241 sqq.). Coniecerit autem quispiam, cum leges Charondae in urbe Co
receptae essent (anno 366: U. v. Wilamowitz, _Arist. u. Athen._
I, 65{36}; aliud tempus proposuit Crusius, _Untersuch. zu Herondas_
36), iatricum etiam ibi constitutum esse (testari autem ibi hoc
tributum titulum AM. 1891, 406, vid. p. 73) et inde per alias urbes
Graeciae divulgatum esse. Sed sunt vanae suspiciones. De Charonda
nihil fere scimus, et titulus ille, cum +latrikou+ legatur, adhiberi
non potest. Equidem puto tributum illud tam vetustum non esse, sed
saeculo quarto demum inventum.]
Mercede et publica et privata accepta medico publico alio etiam modo
pro laboribus praemia data sunt. Populus enim medicos bonos laudabat,
coronas eis dedicabat, hospites publicos (+proxenous+) eos faciebat,
in civitatem ascribebat. Cum medicus urbem relinqueret, ut novam sedem
appeteret, rebus bene gestis saepissime ei honores tales decreti sunt.
Horum decretorum paullatim numerus maior in lucem prolatus est, cum nunc
habeamus triginta (p. 19 sqq.); baseon autem statuarum quibus aevo
Romano medici maxime honorati sunt publice constitutarum undecim
collectae sunt (p. 21 sq.). Itaque et aevo Romano et ante Romana tempora
et statuae et decreta plurima in urbibus collocata erant, atque spes est
excavationibus locis omnibus nunc florentibus plura etiam inventum iri,
quibus tota haec causa in quam inquirimus planior apertiorque fiet.
Quantopere autem mos honorandi medicos pervulgatum sit, inde facile
perspicias apud scriptores decreta talia ficta et vera imitantia
inveniri. In codicibus enim Hippocrateis cum aliis rhetorum inventis
decretum Atheniensium in honorem Hippocratis fictum exstat (Littré IX
400). Quod decretum est commixtum ex veris nonnullis apud scriptores
collectis,[72] ex verbis in decretis honorificis vulgo usurpatis, ex
multis omnino ementitis (cf. Littré IX 308; Herzog 215 sqq.). Ab
Atheniensi quodam illud factum esse Littré arbitratus est (I 430),
Herzog Petersenium (Philologus IV 251: _Zeit und Lebensverhältnisse des
Hippocrates_) secutus ludum scholae rhetorum Coorum esse dicit circa
annum a. Chr. n. trecentesimum factum. Id rectius coniectatum videtur,
cum Co decreti faciendi maius esset incitamentum et cotidie in
Aesculapio multa medicorum decreta spectarentur. Sed num trecentesimo
iam a. Chr. n. anno decretum factum sit, magnopere est dubitandum. Mihi
probatur primo demum a. Chr. n. saeculo (v. Kaibel GGA. 1900, 63) vel
postea etiam decretum illud commentitum esse.
[Adnotatio 72: Conferas exempli causa initio: +kai loimou iontos apo
tês barbarôn epi tên Hellada+ et Thucyd. II 48: +êrxato de to men
prôton, hôs legetai, ex Aithiopias tês huper Aiguptou, epeita de kai
es Aigupton kai Libuên katebê kai es tên basileôs gên tên pollên. es
de tên Athênaiôn polin exapinaiôs enepese ktl.+]
Aliud tale decretum apud Diodorum legitur (IV 71). Ubi fictum est
Graecos Troiam oppugnantes Machaoni atque Podalirio immunitatem
decrevisse Aesculapii filiis, qui homines sunt ut alii, at non dei,
atque vulneratos multos medici quasi publici sanaverant: +kata de
ton polemon megalas chreias autous paraschesthai tois Hellêsin,
therapeuontas empeirotata tous titrôskomenous, kai dia tas euergesias
tautas hupo tôn Hellênôn megalês tuchein doxês; ateleis d' autous
apheinai tôn kata tas machas kindunôn kai tôn allôn leitourgiôn dia tên
huperbolên tês en tô therapeuein euchrêsias.+ Quae verba in memoriam
redigunt, quae interdum in veris medicorum decretis leguntur.[73]
[Adnotatio 73: Adnotat U. de Wilamowitz (Isyllos 82{55}): _Diese
Darstellung wird in den Jahrhunderten entworfen sein, aus denen wir
so manche Ateliepsephismen für Ärzte haben_.]
Inter honores alios medicis immunitas etiam praebebatur, quamquam
ante Romana tempora non saepius ea in titulis extat, si generatim qui
dabantur honores intuemur (legitur nr. 21 vs. 50, nr. 24 vs. 9, nr. 32
vs. 6, nr. 36 vs. 13, nr. 40 vs. 21 sq.). Id eo explicatur, quod medici
his temporibus saepe urbem, in qua consederant, mox relinquebant, ita ut
laus atque hospitium publicum gravius eis esset quam cunctarum rerum
immunitas. Sed aevo Romano res valde exculta est et immunitas medicis
legibus praecipuis praestabatur (v. p. 40 sq.) Quod primo tamquam
gratia et favor a medicis adsumptum est, cum diserte rem in titulis
adnotaverint (v. p. 43; praeter archiatros duos ibi citatos Heraclitus
Rhodiopolites immunitatem se adeptum esse praedicat: nr. 42 vs. 16:
+alitourgêsia "timêthenta"+, ita ut titulus vix ante Hadriani aetatem
exaratus sit). Cum autem archiatri in urbibus Asiae Minoris maxime in
hoc loco haberentur, medici Aegyptii idem sibi praeberi volebant. Nam
Antonini epistula ad urbes Asiae missa omnes alias quoque urbes spectare
videbatur: +grapheisês men tô koinô tês Asias, "panti de tô kosmô
diapherousês"+ (Dig. XXVII 1, 6 §2.--cf. 40 sq.). Itaque in papyris
medici questi sunt, quod munera publica sibi imponerentur contra
imperatorum epistulas. Talem querimoniam M. Valerius Gemellus habuit
(p. 51), et in eadem papyro supra querella alius medici descripta esse
videtur atque responsio magistratus alicuius a praefecto ita confirmata:
+kekrike[n - - -] apolusas+, quod videtur esse: +kekrike[n dikaiôs ho
deina] apolusas+. Unde apparet medicum questum confirmante praefecto
muneribus liberatum esse. Duorum aliorum medicorum querellae
disceptantur in papyro Oxyrhynchitana I 40, in qua multae huiusmodi
causae una transcriptae sunt. Quarum in una anni p. Chr. 138 medico
alicui de immunitate praestari referunt editores, qui hanc partem
papyri nimis mutilatam non ediderunt. Quae tum sequitur causa,
iterum querimoniam medici publici exhibet, sed qui cadaveribus arte
medicabatur. Qui de liturgia imposita sibi ab eis, apud quos munere
fungebatur, questus est; sed ei responsum est: +tacha kakôs autous
etherapeusas. didaxon t[o kata]têkon+ (qua re cadavera conserventur),
+ei iatros ei dêmos[ieu]ôn epi tari[cheia], kai hexeis tên
aleitourgêsian+. Tradebantur igitur apud Aegyptios mortuorum corpora
medicis publicis propriis conservanda, sicut medici in unamquemque
partem corporis erant (Herod. II 84). Qui ad se etiam pertinere
epistulas imperatorum, quae medicos muneribus liberaverant,
praedicabant.
Sunt tum libertates immunitatesque illae ad omnes medicos perlatae
et epistulis imperatorum saeculis insequentibus etiam atque etiam
affirmatae et auctae, ita ut mulieribus medicorum et filiis etiam
libertates summae praeberentur (Cod. Theod. XIII, 3 et Iust. X 53
passim). At tamen cum in titulis medicorum saeculi II. vel. III., quibus
immunitates iam datae erant, multa munera publica cum praedicatione
quadam descripta sint, apparet medicos munera publica, etsi liberi eis
erant, tamen si volebant suscipere potuisse. Et volebant multi, qui
favorem populi et honores appetebant. Quae cum ita essent, Constantinus
inter cetera anno 321 edixit: _quoniam gravissimis dignitatibus vel
parentes vel domini vel tutores esse non debent, fungi eos honoribus
volentes permittimus, invitos non cogimus_ (Cod. Theod. XIII 3, 1).
Et tituli multos demonstrant archiatros, qui in summis honoribus
versabantur: +Menekratês Menekratous ho archiatros tês poleôs
"stephanêphorôn" ktl.+ (Euromi, nr. 49); +M. Aurêlios Charmidês
"prutanis kai stephanêphoros" kai archiatros+ (Heracleae-Salbacae, nr.
57 et 58); +M. Aurêlios Poleitês b ho archiatros prôtos archôn to b+
(Cerami, nr. 60); +"epimeloumenou tôn Mustêriôn" Soul. Dêmêtriou tou
axiologôtatou archiatrou+ (Laginae, nr. 61); +Agasikleidas Agasikleida
ho archiatros tês poleôs "agoranomôn" ktl.+ (Troezene, nr. 50); cf. nr.
73 (Lesbi) Bresum archiatrum, qui plurima munera et publica et
sacerdotalia administrabat. Quorum ex titulis apparet cives hos fuisse
et viros in sua urbe illustrissimos, cum in summis urbium dignitatibus
obveniant. Simul intelligitur cum hi munus medicum publicum appeterent,
id quoque ipsum honoratum fuisse. Ut autem archiatri ex medicis optimis
eligerentur, praeceperunt etiam saeculo IV. imperatores Romani: _si quis
in archiatri defuncti est locum "promotionis meritis" adgregandus_ eqs.
(Cod. Iust. X 53, 10 = Th. XIII 3, 9); _quod si huic archiatrorum
numero_ (XIV) _aliquem aut conditio fatalis aut aliqua fortuna
decerpserit, in eius locum, non patrocinio praepotentium, non gratia
iudicantis, alius subrogetur, sed horum omnium fideli circumspectoque
dilectu qui "et ipsorum consortio et archiatriae ipsius dignitate et
nostro iudicio dignus habeatur": de cuius nomine referri ad nos protinus
oportebit_ (Cod. Th. XIII 3, 8).
Unus ex archiatris, qui munera publica obierunt pecuniasque civitati
dono dederunt, Attalus Priscus Ephesius Asclepiadis filius, +archiatros
dia genous+ vocatur (nr. 65 vs. 3). Ut maxime aevo Romano sacerdotia
hereditaria fuerunt, ita huic quoque medico vel maiorum alicui munus
archiatri in omne tempus traditum est, cum per se sumi posset filium
semper officium patris secuturum esse.[74] Quod iure sumptum esse alius
titulus affirmat: praedicat Heracleae-Salbacae (in Phrygia maiore)
Pappias quidam maiores iam archiatros fuisse: +[To mnêmeion esti Pappiou
- - -]ou "archiatrou apogono[u] archiatrôn" ktl.+ (nr. 59). Aliam
familiam quasi familiam archiatrorum fuisse demonstrat titulus Acilii
Theodori (nr. 71). Quem ipsum in titulo +iatrôn promon+ vocatum tamen
archiatrum fuisse inde colligas, quod iambi vocabulum +archiatron+ eo
loco respuebant:
+Akeilion Theodôron "iatrôn promon"
spoudaion eugenê te kai euschêmona
huos Theodôros thapsen, êd; ho<s> sungenês
Theodôros archiatros ktl.+
Consentaneum est versus causa mollissimam hanc translationem usurpari
potuisse.[75] Archiater quoque fuit Theodorus Acilii propinquus (vs.
3/4). Cum autem filio Acilii nomen Theodori inditum sit, patrem Acilii
Theodorum quendam fuisse verisimile est, ita ut +ho sungenês Theodôros
archiatros+ Acilii mortui frater esset. Tum pater, qui duos filios
archiatros habuerat, ipse archiater fuerit. Ut igitur rem stemmate
ante oculos proponamus, sic existimamus:
(Theodorus archiater)
|
+Akeilios Theodôros+ +ho sungenês Theodôros+
+archiatros (iatrôn promos)+ +archiatros+
|
+huos Theodôros.+
Dubitandum non est, quin +huos Theodôros+ postea archiater factus sit.
Postremum familiam veterinariorum quoque ostentemus: +Oualerianos
ippoïatros huos hippoïatrou+ (+Aurêliou Lukou.+--CIG. 1953, Dii in
Macedonia, vs. 7).
[Adnotatio 74: Qui mos Graecorum vetustissimus per totam
antiquitatem usque ad imperii Romani tempora extrema duravit, ut
demonstrat epistula Constantini in Cod. Iust. X 66, 1 (= Th. XIII
4, 2) anni 337: _artifices artium -- -- -- ab universis muneribus
vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit
accommodandum, quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri et suos
filios erudire_. Nam filios in arte, quam pater ipse edidicit,
erudiendos esse patet.]
[Adnotatio 75: Ut id in praetereundo adnotem, nullo modo, opinor,
dubitandum est, quin in epigrammate hermae Alcamenis nuper repertae
vs. 2 +Herman ton pro pulôn+ dictum sit pro +Herman propulaion+
(v. Conze, Sitz.-Ber. d. Berl. A. d. W. 1904, 69. Sed cf. Altmann,
AM. 1904, 180). Simillimae enim sunt translationes +Akeilios iatrôn
promos+ pro +Akeilios archiatros+ et +Hermês ho pro pulôn+ pro
+Hermês propulaios+.]
Rem igitur apud Graecos notissimam aevo Romano etiam pervulgatam fuisse
certis exemplis illustravimus et familias quasdam medicorum ostendimus,
quarum gentiles nominatim in titulis exstant. Medico autem magnae
commendationi et usui erat, quod ex antiqua medicorum familia ortus erat
aut ab vetusto aliquo medico incluto genus ducebat. Et saepe olim urbs
aliqua Graeca medicum quendam publicum libenter instituerit, si patrem
aut avum eius apud se munere iam functum esse audierit.
§7.