Nunc alia atque graviora disceptanda sunt. +Hoi dêmosia cheirotonoumenoi
iatroi kai dêmosioi proika etherapeuon+: haec verba scholiasta ad
Acharnensium Aristophanis versum 1030 adnotavit. Gratis igitur medici
publici aegrotos curare debebant, et ii, ut videtur, omnes cives,
quicumque volebant, et peregrinos et qui in itinere urbem visitantes
auxilium ab illis petebant. Ita apud Aegyptios veteres fuisse tradit
Diodorus (I 82). Graeci quoque et pauperes et divites medicum publicum
consultabant. Namque in Acharnensibus agricola ille pauper ad Pittalum
mittitur, sed etiam Lamachus miles superbissimus Pittalo se committit
(vs. 1222). Sed haec ficta esse possunt, tamen tituli idem demonstrant.
In titulo enim Gytheato de medico certe publico mercedem a re publica
accipiente sic legis: +spoudas kai philo[storgias ou]then elleipôn eis
to pasin isos einai ka[i penêsi kai] plousiois kai doulois kai
eleutherois [kai xenois]+ (nr. 12 vs. 18 sqq.). His quidem verbis opus
non fuit, si medicus ab divitibus, si dare volebant, mercedem propriam
accipere vetitus esset, tamen etiam demonstrare videntur omnibus a re
publica medicum publicum promptum lege esse praebitum. Athenis metoecos
etiam medico publico usos esse titulus Euenoris, si publici est,
demonstrat: +kai [chrêsimon heauton pa]reschêken kata tên tech[nên tois
deomenois] tôm politôn kai tôn al[lôn tôn oikountôn e]n têi polei+ (nr.
16 vs. 5 sqq.). Saepe autem publici longius etiam in aliis curandis
progressi sunt et aegrotos etiam extra urbem habitantes visitabant
(Brycunte, nr. 4 vs. 15 sqq.) vel advenas aegrotos comiter ac humane
sanabant (nr. 18, 29).
Ut tradit Herodotus (III 131), Democedes Aeginae munus publicum suscepit
+askeuês per eôn [kai echôn ouden] tôn hosa peri tên technên esti
ergalêia+ (St.). Medicus igitur publicus aetate superiore quibus ad
artem exercendam opus erat sibi ipse praestitisse videtur. Itaque ipse
etiam medicinam (+to iatreion+ vel +ergastêrion+) sibi instruxit. Fuit
autem to +to iatreion+[47] habitatio medici, cuius unum aut complura
membra arti factitandae destinata et reservata erant (cf. Littré V 25
sq.). Aetate inferiore proprium adeo aedificium instruebatur, sicut
+ergastêria+ Tyranni Magnetis medici instructa in vico Cadyia (nr. 40
vs. 21 sqq.): +dedosthai de autô ateleian pantôn <de> tôn telôn hôn
kateskeuake ergastêriôn epi tês chôras ês kômê Kaduiê+ (cf. Pollux IV
177: +kai to ergastêrion iatreion+). Quam in medici officinam aegroti si
poterant veniebant, ut medicum consulerent, hic tractabantur, cum omnia
adessent instrumenta, hic ab medico remedia parata accipiebant
(cf. Plato Leg. I 646c: +tous eis ta iatreia autous badizontas
"epi pharmakoposian" ktl.+). Sed qui affecti erant morbis tam gravibus,
ut ire non possent, in medicina remanebant, donec refecti sunt, ita ut
+to iatreion+--fortasse inde a quarto vel tertio a. Chr. saeculo--esset
etiam +nosokomeion+. Quod inter alia declarare videtur Plaut. Men. V 5
vs. 43 sqq.; ubi dicit medicus: _ad me face uti deferatur_ (sc.
aegrotus.--vs. 45), _elleborum potabis faxo aliquos viginti dies_ (vs.
47), _imo ego ibo domum, ut parentur quibus paratis opus est_.[48] Sed
quae in medicina facienda erant, medicus non solus exsequebatur, sed
discipuli atque medici servi adiuvabant eorumque optimi negotia eius
procurabant, cum domum visitatu aegrotos reliquisset. De discipulis
autem testimonium legitur apud Aeschin. in Timarch. §40: +houtos gar
prôtos pantôn men, epeidê apêllagê ek paidôn, ekathêto en Peiraiei epi
tou Euthudikou iatreiou, prophasei men tês technês mathêtês.+ [49]
[Adnotatio 47: De medicina non ut est sed ut esse debet Hippocrates
ipse, ut videtur (cf. R. Fuchs ap. Neuburger-Pagel, _Handb. d.
Gesch. d. Med._ I, p. 231), descriptiones reliquit, quas in scholis
habuerat pro fundamento: +kat' iêtreion+ vel +peri tôn kat'
iêtreion+ Littré III, p. 272 sqq. Ad quas ut adumbratas tantum ab
auctore Galenus perlongum commentarium scripsit, K. XVIII, 2, p. 629
sqq., et aliud quod non exstat Asclepiades (Erot. 116, 11; Gal.
XVIII, 2, 660, 666).]
[Adnotatio 48: Alios autem locos protulit Vercoutre l.l., p. 232
(332) sqq., qui quam improbabiles sint demonstrat A. Dechambre l.l.,
p. 53.]
[Adnotatio 49: Citat hunc locum Becker, Charikles (ed. Göll) III,
p. 62, qui composuit ibi locos de medicorum discipulis et servis.
De quibus nunc nobis agendum non est, si recte existimamus nihil
aut paene nihil interesse inter medicos publicos et privatos, si
discipuli erudiendi aut servi adiuvantes spectantur. Sed videas
A. Vercoutre l.l., p. 309 sqq., quae quamvis nobis non probentur
disserere longum est.]
Sed si medicos publicos spectamus--de medicina in universum quaerere
nunc non licet, quamvis multa nondum aperta sint--medicina Pittali in
Acharnensibus commemoratur, in quam aegroti eunt, Lamachus vulneratus
transportatur. Alii etiam testes adhibendi sunt, sed multis saeculis
inferiores. Nam quae in inscriptione Cea valde mutilata III. a. Chr.
saec. H. Schoene supplevit: +tên [de megistên ôphe]|leian tês
therapeias tês k[ata to iatreion proika] | poiêsamenos philotimôs,
hô[ste pleistois aition ei|n]ai meta tôn theôn tês oikad[e epanodou]+
(nr. 19 vs. 20 sqq.), cum res incertissimae sint, nec probare nec
reprobare nunc audemus.[50] Sed Galenus in commentario ad scriptum
Hippocratis +kat' iêtreion+, cum de duplici luce et natura et arte
effecta ab Hippocrate explicata verba faciat, haec addit: +to men+
(sc. +phôs+) +oun koinon estin, hô pantes anthrôpoi chrômetha, malista
men en hupaithrô, deuteron de en "oikois megalois" thuras megalas
phôtos plêreis echousin, "hoioi kai nun kata pollas tôn poleôn didontai
iômenois tois iatrois", hous parônumôs autôn "iatreia" prosagoreuousi+.
Ergo saeculis p. Chr. n. +iatreia+, aedificia magna, publice
instruebantur et medicis profecto publicis praestabantur. Et certae
medicinae monstrari possunt: +ergastêria+ Tyranni Magnetis medici (p.
58), +to iatreion+, quod in Aegypto habebat C. Minicius (p. 24, 57).[51]
Magna igitur valetudinaria publica aevo demum Romano certis testimoniis
adstruuntur. Quo tempore officinae sacrae Aesculapii quoque +iatreia+
nominari poterant, quo nomine Aristides utebatur. Sed nullo modo probari
potest, quod contendit R. Herzog (l.l. p. 204 et 206) longius quam par
est quae a Vercutrio[52] ficta sunt secutus fuisse Hippocratis iam
aetate in insula Co magnam medicinam publicam et aliam sacram, quas ille
vir doctus +to dêmosion iatreion+ et +to hieron iatreion+ vocat.
[Adnotatio 50: Id unum obiter adnotemus +proika+ in versu 21 potius
delendum esse, cum +philotimôs+ iam legatur et +proika+ in toto illo
contextu minus aptum sit et cum, si adest +proika+, litterae 40 sint
in versu 21, 30 autem et 34 litterae tantum sint in versibus 27 et
28 recte totis expletis.]
[Adnotatio 51: In insula quadam Hecatonnesorum, quae hodie
_Daskalió_ vocatur, longa moles marmorea (1,81 m. l., 0,37
m. alt.) inventa est, in qua editor legit +ICHI IATROI TÔN PATHÔN
PRESBEUSATE+ (AM. XXV, 1900, 119). Verba +iatroi tôn pathôn
presbeusate+ ad trimetrum iambicum pertinere U. de Wilamowitz
animadverterat. Nuper titulum cum aliis, qui omnes in epistylii
fragmentis nunc in oppido _Aiwaly_ conservatis leguntur, ita edidit
Th. Wiegand (AM. XXIX (1904) p. 259): +Ch(rêsto)u iatroi tôn pathôn
presbeusate [huper hêmôn]+ (sed +huper hêmôn+ vix supplenda sunt,
cf. supra). Sumit Th. Wiegand lapides esse monasterii, cuius patroni
Cosmas et Damianus medici essent. Fortasse autem nosocomium erat, ut
multa tum cbristiani instituerant (cf. p. 61). Certe in inonasterium
Cosmae et Damiani aegroti migrabant.]
[Adnotatio 52: Qui l.l. p. 237 coniecit in unoquoque oppido inde a
temporibus Charondae medicinam fuisse sustentam a re publica et
quibusvis rebus instructam: _en un mot, chaque ville possédait un
iatrium public, pourvu non seulement de medicaments, mais encore
d'instruments, de lits, de meubles etc. et d'un personnel esclave
pour les besoins du service; le médecin public, une fois élu,
s'installait dans cet iatrium; son successeur en prenait possession
de même, et par là tout s'explique, tout se comprend sans la moindre
difficulté._ Quae nullo modo nobis probantur, cum nihil afferatur
quo nitamur cumque quae alia Hippocratis temporibus fuerint, alia
Galeni confundantur. Sed medicamenta a re publica medicis publicis
tradita esse ex intolerabili Rangabis coniectura sumpsit non solum
Vercoutre, sed multi alii (Becker l.l., p, 57; Wescher, Rev. arch.
1863, VIII, 481) et novissimi etiam (R. Fuchs apud Neuburger et
Pagel, _Handb. d. Gesch. d. Med._ I, 181: S. Reinach l.l., p. 1692,
cf. 1698). Ille enim in titulo Euenoris, qui nunc IG. II 187
legitur, in versu 8 sqq. coniecerat (Ant. Hell. II, 35): +kai nun
ep[i t|ôn pharmakôn hairethe]is tên paraskeuên tal[a]|nton
anêlôsen--+ Sed Graeca non sunt, et in extremis versibus 8 et 9
littera una excedit, id quod pacto nullo tolerari potest, cum
titulus accurate +stoichêdon+ incisus sit. U. Koehler sic partem
maiorem lacunarum restituit: +kai nun epi|[dedôke......... e]is tên
paraskeuên tal|[anton arguriou]--+ In quibus perfectum +epidedôke+
rectum videtur, cum perfecta +apodedeiktai, pareschêken+ antecedant,
atque alia etiam probabilia sunt. Neque tamen mihi contigit, ut quae
superest lacuna novem ipsarum litterarum explerem.]
Cum saeculis p. Chr. tertio et quarto iatria vetera dilabi coepta
essent, ab christianis mox recreata sunt (cf. Vercoutre l.l. p. 360),
cum praesertim haec per saecula christiani in corporibus hominum
sanandis cum paganis maxime concertarent (cf. Harnack, _Medizinisches
aus d. ält. Kirchengesch._ p. 89 sqq.; idem, _Die Mission und
Ausbreitung des Christentums in den ersten drei Jahrh._ p. 79 sqq.).
Itaque ut initio Jesum Christum ipsum instituebant pro Aesculapio
corporum etiam verum medicum (v. Harnack l.l. c.c.), tum autem Cosmam
et Damianum medicos illos, qui eodem fere modo atque Aesculapius aegros
in aedibus sacris incubantes sanabant (cf. Deubner, _de incubatione_
p. 68 sqq., p. 75), ita etiam medicinas veterum nosocomiis propriis
compensabant. His in nosocomiis medici publice instituisse videntur.
Nam exstat titulus Christianus in Galatia inventus, in quo legitur:
+Thesis Theodôrou "iêtrou" xanth[o]u(?) "tou nosok[omei]ou" ktl.+ (CIG.
9256).
Medici publici autem saepe ab magistratibus aut iudicibus, si viro artis
medicinae perito opus erat, de arbitrio suo interrogati sint et causae
multae medicis publicis advocatis disceptate sint.[53] Vero certa
monumenta aevi demum Romani exstant: OP. I 51 (a. 173), OP. I 52
(a. 325), BGU. 647 (a. 130). Quae monumenta supra iam commemorata (p. 23
sq.) relationes sunt medicorum publicorum inspexisse se homines
vulneratos vel corpora eorum, qui ipsi necem sibi consciverant (OP.
I 51). In papyro Oxyrh. I 51 medicus ipse renuntiat (vs. 6 sqq.):
+epetratomên hupo sou (Klaudianou stratêgou) dia Hêrakleidou hupêretou,
ephidein sôma nekron apêrtêmenon Hierakos kai prosphonêsai soi hên ean
katalabômai peri auto diathesin+, et tum quid viderit ita tantum refert
(vs. 15): +heuron auto apêrtêmenon brochô; dio prosphônô+. In secunda
papyro (OP. 152) pater quidam filiam violatam esse domo dilapsa questus
est et postulasse videtur, ut noxia ab domino domus compensaretur. Quam
ob rem medici duo ab curatore (+logistê+) causam quaerente vulnera
inspectum missi sunt. Qui renuntiant (vs. 14 sqq.): +paragenomenoi
{e.}{p.}{i.} tên toutou oikian {e.}[i]damen tên paida echousan kata tôn
eischiôn amuchas+ (leviora pellis vulnera)[54] +meta periômatôn[54] ka[i
t]ou dexiou gonatiou traumatos+. Postremum in papyro tertia (BGU. 647)
C. Minicius initio et in fine iusiurandum per vitam (+tuchên+) Traiani
iurat verum se retulisse +tê pemptaia hêmera tou peplêchth(ai) ton
Musthariôna traumarapeukenai+ (+tetraumatotherapeukenai+ vel similia:
Wilcken) +huper ton aristeron krotaphon tês kephalês trauma kateagma epi
bathous, en hô heuron mikra kateagmata lithôn+ (vs. 10 sqq., vs. 22
sqq.). Quae papyri forte conservatae in clara luce reponunt fuisse
medicorum publicorum facere arbitrium, si ab magistratibus admonebantur.
[Adnotatio 53: cf. Plato Leg. XI, 916: +diadikazesthô de en tisi tôn
iatrôn, hous an koinê probalomenoi helôntai+. Sed non sunt publici,
cum Plato nullo loco in Legibus praescripserit, ut medici publici a
re publica instituerentur.]
[Adnotatio 54: Falso verbum +periômata+ editores interpretati sunt,
falso Herwerden _Lex. suppl._ s.v. +periôma+. Adnotat U. de
Wilamowitz +periôma+ Aegyptiace esse pro +peliôma+ (GGA. 1898,
680{4}). Sunt igitur +periômata+ livores, partes pellis, quae livore
sffusae sunt.]
Supra medicos privatos fuisse publicos non puto. Neque ullo verbo in
testimoniis, quae exstant de medicis publicis, talia commemorantur, sed
omnia consentiunt medicos publicos privatos eo praecessisse, quod
tamquam optimi a re publica electi et pecunia conducti res medicas
mandatas a re publica, quippe a qua solverentur, exsequebantur. Sed
tradit Galenus Andromacho archiatro, Neronis medico, negotium esse
datum, ut imperaret medicis: +to goun archein hêmôn dia tên en toutois
(ou monon tê peira tôn ergôn alla kai tois logois) huperochên hupo tôn
kat' ekeinon kairon basileôn hên pepisteumenos+ (K. XIV 2, 211). Haec
an non ad omnes medicos Romae considentes referanda sint (ut sumit
Friedlaender, SG. I{6} 338), valde dubito. Sed ita ea mihi explicari
posse videntur Andromachum medicis multis aulae imperatoriae praefuisse,
non servis solum, quibus praeterea proprius erat dominus, sed medicis
etiam aliis domus Augustae, qui multi illo tempore fuerunt. Cum Galenus
autem +archein "hêmôn"+ dicat, ipsum se medicum imperatorium fuisse
indicat, ut aliunde constat. Quare Andromachus non »medicus Augusti«,
sed fere »praefectus medicorum« fuisse videtur. Quae utut se habent,
negandum est aut Romae saeculo I. et II. quosvis medicos aut in urbibus
Graecis saeculo II. et III. archiatros ullam in medicos privates
potestatem habuisse. Collegio autem archiatrorum ipsorum in extrema
antiquitate unus ex eis praepositus erat, qui vocabatur »comes
archiatrorum« (cf. Cassiod. var. l. 6, 19.--Meibomius, _Comment. in
Cassiodori formula archiatr._ Helmstaedt. 1668). Sed collegium
archiatrorum quattuordecim ipsum illis etiam temporibus medicis
reliquis, ita ut veram potestatem in eos haberet, praefectus non erat.
Nam altum est silentium in libris iuris Romani.[55]
[Adnotatio 55: Quare Perrot vel qui scripsit brevia atque optima
illa de archiatris (_Exploration de la Galatie et la Bithynie_ I,
50), haec tamen ex inanibus finxisse videtur, cum scribit: _L'ordo
archiatrorum exerçait une surveillance légale sur les autres
médecins, et ceux-ci étaient forces de lui rendre compte de leur
pratique et d'accepter son contrôle; c'était lui aussi, qui devait
distribuer l'instruction professionelle aux jeunes gens qui se
destinaient à la médecine et qui tenait sans doute ces scholae
medicorum_ (citat Orelli 4226 [sic], ubi autem _tabularium scholae
medicorum_ Ligorius interpolatus est: CIL. VI, 988*).]
§5.
DE MEDICIS AD CERTAM CAUSAM A RE PUBLICA ET DE MEDICIS A COLLEGIIS
CONDUCTIS.
Teneamus esse inter titulos medicorum publicorum veterinarii etiam
publici (nr. 10). In terra propter equos famosa, Lamiae, +hippôn iatros+
ille altero a. Chr. saeculo publice conduc-tus est.[56] Ad bella etiam
medicos proprios a Graecis conductos esse et ex titulo Idaliensi
apparuit (cf. p. 18) et ex testibus nonnullis aliis intelligitur, [57]
quamquam saepe etiam medicis publicis, si in urbe instituti erant, bello
exorto milites, quippe qui cives essent, curandi erant (cf. tit. 18;
Xen. rep. Lac. 13, 7).
[Adnotatio 56: Alii in inscriptionibus et papyris etiam exstant
+hippiatroi+, sed omnes aevi Romani: CIG. 1953 (= Lebas II, 1321,
Dii in Macedonia: +Oualerianos hippoïatros huos hippoïatrou+);
J. H. Mordtmann, AM. XVIII (1893), 417, nr. 4 (Edessae, sed infimae
aetatis, titulus christianus: +Iordanos Ippoïatros+); Eph. arch.
1841, nr. 602, K. Keil, Philologus XVI (1860), p. 10 (Deli:
+Eutuchos Kaisaros hippoïatros+); CIG. 5117 (in porta templi Isidis
et Sarapidis in finibus imperii Romani ad Nubiam versis: +G[a]ios
Auphidios [hi]ppôïatros+); etiam CIG. 4716d{57} (in valle _Foaekhir_
in Aegypto) mihi legendum esse videtur: +to proskunêma Longinou
hippeos kai tou hipp[o]iat[rou]+ (Franz: +IPP.IAT... tou hipp(ikou)
iat[rou]+: _intellige_ +iatrou tou hippikou+ _medicus alae
equitum_); Oxyrh. Pap. I, 92 (a. p. Chr. n. 335(?), +Amesustô
hippoïatrô+). Inest etiam in Anthol. Planud. 271 +adespoton eis
Sôsandron hippoïatron+, qui cum Hippocrate comparatur.]
[Adnotatio 57: v. Xen. Iust. Cyr. I, 6, 15: +hoi stratêgoi tôn
stratiôtôn heneken iatrous exagousin+. cf. Anab. III, 4, 30:
+iatrous katestêsan oktô+, non veros autem medicos, sed qui idonei
videbantur e militibus. Coi navibus longis etiam singulis, si
solvebantur, medicum addebant. Quod demonstratur titulo Byzantii
invento (Jahresh. des oesterr. Inst. I, 31 et Beibl. p. 92) in quo
inter praepositos navis ultimo loco legitur +iatros.......gos
Theugeno[u]+.]
Nonnumquam ad dies festos et ludos medici conducebantur, ut e
spectatorum coetu si quis aegrotaret statim et gratis curarent. Quod
testatur inscriptio Iliensis supra iam laudata (nr. 22--cf. p. 56), in
qua dicitur agoranomum quendam per dies festos Athenae Iliadis medicum
praebuisse, qui aegrotantes sanaret. Similiter interpretandus est
Olympiae titulus (_Inschr. v. Olymp._ 62). Qua in inscriptione, quae
inter annos 36 et 24 a. Chr. cadit, omnes enarrantur, qui munus aliquod
in statis sacrificiis a re publica Eleorum Olympiae factis exercebant
(cf. _Inschr. v. Olymp._ 138). Sed una cum eis, qui sacris ipsis
operabantur, sacrificibus, haruspicibus, tibicini, multis aliis,
nominantur, qui in sacrificando ipso operam non consumebant:
+grammateus, architektôn, iatros+ (+Sôtiôn Sôtiônos+ vs. 13).
Architectus autem est publicorum illorum, qui multis locis et maxime
apud templa magna instituebantur, ut aedificia sarta et tecta
conservarent, et quorum non pauci in inscriptionibus extant
(v. Lebas-Foucart 194a, comm. ad vs. 17; Th. Homolle BCH. XIV, 477).
Item medicus videtur publicus fuisse, qui peregrinorum causa ad dies
festos confluentium versatus est Olympiae. Qui officiales rei publicae
Eleorum, quamquam aliis de causis Olympiae essent, tamen collegio illo
sacrificum publico adscribebantur. Quod quidem non semper ita fuit, quia
in omnibus aliis huiusmodi catalogis medicum et architectum non invenis.
Sed a collegiis ipsis etiam medici conducebantur vel instituebantur,
a gymnasiis, gerusiis, magnis privatorum sodaliciis. In gymnasiis
praeter iatroliptas, paedotribas, gymnastas, quos medicinae studuisse
Hippocrates tradit (cf. Krause, _Gymn. u. Agonistik der Hellenen_ p. 218
sqq.), Romanis temporibus medicos veros etiam fuisse tituli docent. In
catalogo Tegeatico anni p. Chr. 168 vel 171 post gymnasiarchum,
hypogymnasiarchum, archephebum nomina epheborum enumerantur et tum
cetera gymnasii officia: +elaiotethês, grammateus, "iatros" (Epiktêtos
Alexandrou), koureus, paidotribês, kaminiôn, spadeikophoros+ (V. Bérard,
BCH. XVII, 20). Duo gymnasii medici in titulis Spartanis aevi Romani
CIG. 1275 et 1279 extare videntur (cf. Boeckh l.l.), quamquam non satis
constat titulos ad gymnasia pertinere. Athenis autem iatroliptae,
paedotribae, gymnastae aevo Romano esse non desinunt, tamen tertio p.
Chr. saeculo in epheborum Atticorum catalogis (annorum 230-260 p. Chr.)
inter alios gymnasii magistratus veri quoque medici nominantur: IG. III
1193 col. I vs. 32: +[iat]ros: Artemeisios+. IG. III 1199 col. I vs. 36:
+iatros | Aur. Artemeisios+. IG. III 1202 col. I inter multos alios
magistratus +dia biou+ vs. 38: +iatros: Hermog[e]nês+. (cf. Grasberger,
_Erz u. Unterr._ III, 477. A. Dumont, _Essai sur l'ephébie attique_ I,
199).
Medici publici aevo Romano gymnasiis veterum quoque virorum defuisse
non videntur. Ad hanc rem quod certe pertinet exemplum, proferri quidem
non potest. Sed ipsae gerusiae [58] habebant medicos publicos, ut
inscriptiones demonstrant. Qui quidem medici aliqua tantum ex parte
publici erant, eo usque enim, ut a collegiis ipsis mercedem muneris
acciperent et singulos collegii socios gratuito curarent. Praeterea
privatim eos artem suam exercere potuisse consentaneum est. Invenitur
autem gerusiae ipsius medicus in catalogo sacrificulorum, qui est in
_Inschr. v. Magnesia_ 119 vs. 19: +M. Aur. Hermês "iatros gerousias"+,
cum multis aliis Aureliis, unde tempus tituli sumas. Alius extare
videtur in titulo in urbe Phrygiae Sebaste reperto (P. Paris, BCH. VII
452 II), in quo +h[o]i {e.}iselthontes [e]is tên gerousian+ inde ab
anno p. Chr. 99 inscripti sunt. Inter quos col. I vs. 12 +Theogenês
Theogenous iatros+ nominatur et nomine officii apposito ab omnibus aliis
distinguitur.[59]
[Adnotatio 58: Gerusias, quae in omnibus fere Asiae Minoris urbibus
aevo Romano erant, publicas esse institutiones, sed in rebus
publicis gerendis et administrandis nullam fere habere potestatem
contra Waddingtonem (Lebas III ad inscr. 53) et Mommsenum (RG. V 326
adn.), qui privata ea esse sodalicia volebant, nuno viri docti
consentiunt: J. Lévy, _Études sur la vie municipale de l'Asie
Mineure_ REG. VIII (1895), 231 sqq. cf. Hicks, Inscr. in the Brit.
Mus. III, 74 (_The Ephesian Gerusia_); Benndorf und Niemann, _Reisen
in Lykien and Karien_ I, 72. Inter medicorum etiam titulos unus est,
quo gerusiam institutionem publicam fuisse demonstratur (nr. 42):
+Rhodiapoleitôn "hê boulê kai ho dêmos kai hê gerousia eteimêsan"
-- -- -- Hêrakleiton Hêrakleitou Oreiou+.]
[Adnotatio 59: Cyro archiatro filio Apollonii "gerusia"
Lampsacenorum statuam erigendam curavit (nr. 70), quia praeter multa
alia beneficia gerusiae oleum in gymnasio praebuerat (+aleipsanta
lamprôs kai poludapanôs kai asunkritôs+, cf. Boeckh ad CIG. 3643) et
mille donaverat Atticas. Sed nullo verbo dicitur Cyrum medicum
gerusiae illius fuisse.]
Qui saeculo quarto apud Romanos ipsos inveniuntur archiatri _portus
Xysti_ et archiatri _Vestalium_ (cf. p. 54), illos gymnasiorum et
gerusiarum medicos excipiunt. Quamquam saeculo iam p. Chr. I. Romae
medici quasi collegiorum fuisse videntur, quoniam extat titulus ibi
repertus: _Ti. Claudius Aug. l. Hymenaeus medicus a bibliothecis_ eqs.
(CIL. VI 8907). Sed libertus est et medicus in domo patroni
collibertorum et servorum quasi collegio additus.
Sin autem medici publici urbium sunt, pagorum, vicorum, si medici ad
bella, ad dies festos instituebantur, si exstant medici conducti ab
gymnasiis et gerusiis, nihil obstat, quin etiam a collegiis vere
privatis, si satis magna erant, medici proprii conducerentur. Quid enim
multum interest inter medicum quem constituebant +toi katoikeuntes en
tôi damôi tôn Halentiôn kai toi enektêmenoi kai toi geôrgeuntes en
Halenti kai Pelêi tôn te poleitan kai Rhômaiôn kai metoikôn+ (cf. p.
57), et medicum a magno collegio private conductum? Talem demonstrare
videtur titulus CIG. II add. 2339b, Teni inventus, aevi Romani. Quo in
titulo praesides sodalicii nautarum[60] quod +sumbiôsis+ vocabatur,
enarrantur; inter quos praeter nauarchum eponymum, scribam, hierodulum
medicus quoque fuit (+iatrou Hierakos+ vs. 7.--cf. Ziebarth, _Griech.
Vereinswesen_, p. 16 et 206 sq.). Alium collegii medicum agnoscendum
esse in titulo IG. IV 365 (Kaibel, EG. 885) Corinthi reperto voluit
L. Liebenam (_Röm. Vereinswesen_, p. 123), qui +thêreutoras andras+, qui
medico cuidam statua gratiam referentes ibi extant, collegium venatorum
fuisse existimabat. Sed sunt venatores amphitheatri Corinthii, quos
firmum collegium habuisse opus non est. Medicus autem circensis fuisse
videtur.
[Adnotatio 60: Quod titulo eponymi demonstratur: +epi nauarchou
Apollônidou tou Angelou Prôtiônos+. Nam cum magistratum eponymum
rei publicae Teniorum nauarchum nominatum esse nullo testimonio
affirmetur (sunt autem +archontes+ CJG. 2329, vs. 27; 2332, 14;
+archôn+ 2338, 1; +archôn epônumos+ 2339, 1; +stratêgoi+ 2330, 16),
nihil impedit, quominus nauarchus ille ad sodalicium ipsum
referalur. Vocabantur autem interdum sodalicia negotiatorum vel
fabrorum +sumbiôseis+, de qua re conferas Ziebarth, _Griech.
Vereinswesen_, p. 102, ubi citatur CJG. 3639: +hê sumbiôsis tôn
chalkeôn+.]
§6.