Athenis medici publici, sive sex sive plures minoresve fuerunt, saeculo
III. et iam antea pro se et aegris, quibus quisque medicatus erat,
Aesculapio et Hygiae bis in anno sacrificium facere patrio more
solebant. Quod inscriptione in Aesculapio Atheniensi eruta manifestum
fit: +epeidê patrion estin tois iatrois, hosoi dêmosieuousin, thuein tôi
Asklêpiôi kai tei Hugieiai dis tou eniautou huper te hautôn kai tôn
sômatôn hôn hekastoi iasanto agathei tuchei dedochthai tei boulei ktl.+
(nr. 3 vs. 9 sqq.--cf. P. Girard l.l. p. 85). Sed quid consilium
quingentorum in hac re rogaverit, lapide fracto non exstat, nisi forte
sumis sacrificia, quae antea medici publici sua sponte et more patrio
fecerunt, aliquo modo sancta esse a re publica. Constat autem medicos
Atheniensium publicos una omnes in publicum prodiisse et sacra pro
salute sua et eorum quibus medicabantur fecisse. At tamen proprium
collegium medicorum publicorum fuisse ex hoc titulo sumi non potest.
Fuisse autem apud Graecos collegia medicorum iam ex eo apparere
existimaverunt viri docti, quod nominibus medicorum vocabulum officii
+iatros+ in titulis additum sit; ordinem autem nomini adiunctum in
titulis Graecis ante Romana tempora eam habere vim, ut socius collegii
alicuius declaretur (U. Koehler AM. X 77; E. Ziebarth, _Griech.
Vereinswesen_ 96 sqq.). Sed res incertissima est, et tituli +thiason+
vel +koinon+ aliquod +tôn iatrôn+ exhibentes nondum inventi sunt.
In urbe Co, cum multi fuerint medici, hos aliquo modo in collegii corpus
coaluisse putares. Quod tituli quodam modo demonstrare videntur. In
titulo Coo nuper reperto locus nominatur +ei toi iatroi tassontai+ (nr.
17). Quibus ex verbis locus elucet, quo medici vel publici vel omnes
coibant, ut res communes inter se expedirent. In alio titulo quarti
a. Chr. saeculi non multo post urbem traiectam, ut videtur, fasti sacri
Coorum leguntur (nr. 20): quibus diebus ad quas aras sacra facienda sint
et quo ritu, et quibus hominibus in quoque sacrificio caro et cetera
victimarum obtingant. Vicesimo autem die mensis Batromii Iovi Polieo bos
immolandus erat, cuius quae partes in ara non comburebantur imprimis
pontifici et sacricolis tradendae erant, tum aliis hominibus:
+Nestoridai[s] n[ôt]ou dikreas; "iatrois kreas"; aulêtai kreas; chalkeôn
kai kera[meô]n hekaterois to kephalaio[n; ta de alla ta krea tas polios;
tauta de panta] ap[opher]eta[i] ektos to[u temeneus]+ vs. 53-56, in
quibus extrema suppleta sunt ab Ioh. de Prott, _Fasti sacri_ p. 20.
Illo igitur die medicis portio simplex carnis hostiae obveniebat. Cum
autem inter ceteros gens una vocetur, qui nominantur +iatroi, chalkeis,
kerameis+ collegia esse videntur (cf. Ziebarth l.l. 97), quibus quod
negotium cum Iove Polieo fuerit apertum non est. Sed cum non
intelligatur, cur +chalkeis+ et +kerameis+ a re publica conducti
sint, collegia "omnium" opificum aut artificum hic nominata esse
verisimile est.
Hae res incertae, utut se habent, aevo quidem Romano certum collegium
medicorum nominatur (Wood, _Discov. at Ephesus_ App. 7, p. 8 nr. 7):
Ephesi enim M. Pomponius Boro medicus sarcophago, quem sibi et coniugi
vivus fecit, haec in fine inscribenda curavit: +tês sorou kêdontai to
sunedrion, hoi en Ephesô apo tou Mouseiou iatroi, hois kathierôsatên+
(ipse et coniunx) +eis klêron -- --+ (sequitur summa quaedam). Qui
medici Ephesii firmum, ut patet, habebant collegium.[76]
[Adnotatio 76: Hoc opusculo magna ex parte iam prelo mandate tituli
medicorum autumno a. 1904 Ephesi eruti publici iuris facti sunt (J.
Keil, Wiener Jahreshefte VIII (1905) p. 128 sqq.). Qui ad synhedrium
supra laudatum (+hoi en Ephesô apo tou Mouseiou iatroi+) pertinent
(a vs. 9) et firmum id collegium fuisse in clara luce reponunt, cum
magistrates eius commemorent (+archôn+ a vs. 2; +gumnasiarchôn tôn
iatrôn tais tou agônos dusin hêmerais+ passim). Museum autem non
Alexandrinum est, ut antea cum aliis existimavi, sed Ephesium esse
alius titulus Ephesius ab Keilio editus demonstrat (p. 135: +hoi
peri to Mouseion | paideutai P. Ouêdion | Antôneinon asiarchên
ktl.+). De re ipsa, certaminibus medicis ab collegio illo quotannis
propositis, videas, quae exposuit Keil l.l. p. 133 sqq. Nos
nonnullas nunc adnotamus res, quae eis, quae supra explanavimus,
usui sunt. Commemoratur fragm. a vs. 4 aliquis' +archiatros to d'+.
Qua re moderantur, quae supra p. 54 existimavimus, quamquam eodem
fere tempore, quo hi tituli exarati sunt (altero p. Chr. n.
saeculo), in ipsa urbe Epheso Attalus Priscus est +archiatros dia
genous+ (nr. 65). Medici publici Athenis saeculo a. Ch. n. tertio
bis quotannis Aesculapio immolabant (v. p. 79), collegium medicorum
Ephesiorum in Museo eruditorum quinque saeculis post diebus feriatis
idem fecit (a vs. 9 sqq.). Tum p. 78 sq. familias nonnullas
medicorum aevi Romani ostendimus. Quibus nunc familia P. Aelii
Menandri archiatri adiungi potest, cum duo filii eius inter medicos
praemio ornatos nominentur (d vs. 1 sqq., e vs. 1) et alius fortasse
propinquus (g vs. 3 sqq.). Denique quoniam in titulis illis
archiatri multi praemium certaminis abstulerunt (a vs. 6, 7; b/c vs.
5; e vs. 2; f vs. 1; h passim), archiatros sive medicos publicos
inter medicos optimos fuisse comprobatur (cf. p. 50, 77).]
Sed de collegiis medicorum publicorum nihil comperimus, neque quicquam
dici poterit, nisi novi tituli inventi erint.