Certos numeros medicorum, qui in aliqua urbe munere medico eodem tempore
fungebantur, afferre non possumus, nisi tempora Romana intuemur. Quot
enim archiatri quarto saeculo Romae fuerint, certe constat: Cod. Theod.
XIII, III, 8: _Exceptis Portus Xysti[44] virginumque Vestalium_ (quibus
igitur proprius archiater erat) _quot regiones urbis sunt totidem
constituantur archiatri._ Itaque cum quattuordecim regiones fuerint,
quattuordecim archiatri illo tempore Romae fuerunt. Quem numerum saeculo
tertio nondum tantum fuisse Lampridius narrat (A.S. c. 42), cum Severus
Alexander _usque ad sex_ medicis _annonas binas aut ternas_ concederet.
In urbibus autem Asiae Minoris saeculo p. Chr. altero licuisse quinque
vel septem vel decem medicos publicos prout urbes magnae erant
instituere iam supra testes citantes explanavimus (p. 43).
[Adnotatio 44: i.e. athletorum in porticu Xysto. cf. Marquardt,
_Privatleben_ p. 756 cum adn. _2._]
Saeculis Christum natum antecedentibus Athenis plures fuisse medicos
publicos consentaneum est. Quod testimonia certa affirmant, et tituli:
+epeidê patrion esti "tois iatrois, hosoi dêmosieuousin," thuein tôi
Asklêpiôi+ (nr. 3 vs. 9 sq.) et scriptores (Plato, Polit. 259a). At
certus numerus non indicatur. Sed in anaglypho marmoreo primae partis
saeculi quarti reperto in clivo meridionali arcis Athenarum anno 1876,
quod Proserpinam Cererem Aesculapium repraesentat quibus in altera parte
sex viri adorantes oppositi sunt, mihi quidem viri hi sex medici publici
esse videntur.[45] Nam inter nomina adscripta duo medicorum Atheniensium
sunt, Mnesithei scilicet et Dieuchis (cuius quidem filii Epeuches et
Diacritus nominantur). Qui medici ab Galeno (K. XI 795; XV 136) in
numero +palaiôn+ et +archaiôn+ habentur et saepe ab scriptoribus aliis
commemorantur (de Mnesitheo vid. Knaack, Hermes 1883, 148, Girard BCH.
II 89 et eundem de Dieuche). Cum autem Epeuches et Diacritus Dieuchis
medici filii sint, utrumque medicum fuisse verisimile est, ita ut tria
medicorum nomina legantur et inde colligi possit homines sex adorantes
omnes fuisse medicos. Quoniam medici sex una a populo honorati sunt
(quod coronae demonstrant, intra quas nomina quinque incisa sunt), ii
quasi collegium medicorum fuerunt. Collegium autem sex medicorum apte
medici publici sunt. Sed quaerendum est, qua de causa medici publici
coronis +thallou+ honorati sint et cur ea de causa anaglyphum illud non
Aesculapio soli, sed omnibus deis in Aesculapio aram habentibus (Cereri,
Proserpinae)[46] dono dederint. De Epidauriis, quae pars Eleusiniorum
esset et quibus Cereri et Proserpinae propter templa finitima et sacra
in idem tempus incidentia (cf. Rubensohn AM. XX 365) in Aesculapio etiam
immolaretur, medicos dedicantes meritos esse Udalricus Koehler olim
suspicatus est (l.l.), et fortasse res ita expedienda est medicos
publicos, cum maxima hominum turba tempore Eleusiniorum Magnorum et
Epidauriorum Athenas confluxisset, in aegris et vulneratis curandis
omne genus diligentiae adhibuisse et propterea laudatos esse, sicut
agoranomus quidam Parianus, qui inter cetera ad panegyrin Minervae
Iliadis +[pareschen iat]ron ton therapeusont[a tous asthe]nountas en
tê pan[êgyrei]+ (nr. 22 vs. 16 sqq.).
[Adnotatio 45: Anaglyphum edidit U. Koehler, AM. II, 243 et tab.
XVIII; idem rectius interpretatus IG. II, 1449; cum multis aliis
anaglyphis ibidem repertis descripsit v. Duhn, Arch. Zeit. 1877,
153, nr. 41; descripsit P. Girard, BCH. I, p. 163, nr. 32 et idem
primus donum ab medicis dedicatum esse agnovit BCH. II, 88, sed ipse
iterum an non recte coniectatum sit dubitavit _L'Asclépieion d'
Athènes_, p. 48, cum antea id probavisset Udalrico Koehler (IG. II,
1449), Ernesto Curtius (_Stadtgesch._ 211), aliis. Sed coniecturam
eius tum etiam continuit A. Körte, AM. XVIII, 237{1}.]
[Adnotatio 46: Deest autem Hygiea, quippe cui in eadem ara atque
Aesculapio et una cum »patre« immolaretur. In anaglypho alio autem
Atheniensi Aesculapius et Hygiea una cum Cerere adorantur: H. L.
Urlichs, Bonner Jahrb. LXXXVII p. 1 sqq., tab. I.]
Quae utut se habent, si medici illi sex publici sunt, tamen anaglypho
hoc certo argumento uti non possumus, cum nesciamus an non omnes medici
publici honorati sint. Sed tantum fere numerum medicorum publicorum
Athenis saeculo quarto fuisse et urbem et tempus decet atque per se
sumendum est, si numeros medicorum aevo Romano institutorum spectamus.
Ut Athenis ita Co complures medicos publicos eodem tempore conductos
fuisse titulo Xenotimi (nr. 7) perspicies. Qui medicus privatus ab Cois
laudatus et honoratus est, quod morbis gravissimis affectis civibus ipse
medicum se praebuit +"tôn iatrôn tôn [dam]os[ieuon]tôn en tai polei"
arrôstêsantôn [dia] tas [k]a[ko]pathias tas genomenas peri autous d[ia]
tên epimeleian an [e]poieu[nto] tôn kamno[ntôn]+ (nr. 7 vs. 7 sqq.).
Itaque nihil impedit ne sumamus in aliis quoque urbibus maioribus
medicos fuisse publicos complures.
Minora autem oppida unum medicum publice conducebant. Brycunte,
Amphissae, Teni, Gythei medicum unum tantum fuisse ex toto titulorum
tenore pellucet (nr. 4, 9, 11, 12). Ac maxime fiebat, si unus omnino in
urbe erat medicus, ut hic unus publicus esset, cum medici alii in urbe
minima non considerent, ne minus quam par esset pecuniae caperent
timentes, sicut hodie etiam medici in oppidum minimum saepe non
proficiscuntur, nisi pecunia a communi adiuvantur. Olunte autem unum
et eum publicum fuisse medicum ex contextu verborum et ex eo apparere
videtur, quod Oluntii in summo erant timore, cum in eo esset, ut medicus
ille morbis saevientibus Oluntem relinqueret (nr. 21). Idem de
Gortyniorum medico sumendum est, quem per legatos Gortynii ipsi Co
arcessiverant: +epeidê presbeusantôn Gortuniôn pros hume huper iatrou
kai humôn philotimôs speusantôn kai aposteilantôn autois Hermian iatron
ktl.+ (nr. 18 vs. 2 sqq.).
Itaque in oppidis quamvis parvis, nisi forte male administrata aut nimis
paupera erant, medici publici instituebantur. Sin autem in regione
maiore una tantum urbs erat, multi autem vici, in his quoque medici
publici erant. Mirum quidem est de pagis Atticis nullum testimonium
exstare. Sed de pagis Coi insulae magnae, quae synoecismo in novam urbem
Coum anno 366 peracto unam iam urbem habebat, res accuratius demonstrari
potest. Nam repperit in Coorum Aesculapio R. Herzog titulos medicorum
pagi alicuius saeculo III. a. Chr. exaratos: medici ignoti ab ignoto
pago conducti (nr. 6), Anaxippi medici publici, qui in pago +Aigêliôn+
per multos annos aegrotos curavit (nr. 5). Iam vero in titulo Coo aevi
Romani, qui Isidorum medicum publicum corona aurea honorabant, sunt +toi
katoikeuntes en tôi damôi tôn Halentiôn kai to[i] enektêmenoi kai toi
geôrgeunte[s] en Halenti kai Pelêi tôn te poleitan kai Rhômaiôn kai
metoikôn+ (nr. 13 vs. 4 sqq.).
In Aegypto autem, ubi plurimi erant vici et omnia plena medicis iam
Herodoti temporibus fuerant (Her. II 84), res erat similis. Exemplum
unum afferi etiam potest, aevi quidem Romani demum: in papyro
Berolinensi (BGU 647, cf. p. 24) legitur: +Gaios Menêkios Oualerianos
echôn iatreion epi kômên Karanidi+ vel melius (vs. 21) +echôn to
iatreion "en kômê" Karanidi+, sita in +Arsinoïtou Hêrakleidou meridi+
(vs. 2).
§4.