Medicos claros ab urbibus invitari, ut munus publicum susciperent, et
consentaneum est et diserte enuntiant tituli. In decreto Gytheatarum,
quamquam titulus gravissimus valde mutilus est et lacunae nondum satis
sunt expletae, tamen ex verbis quae in lapide extant elucere videtur
Gytheatas cum munus publicum vacaret et audivissent Damiadam medicum
optimum esse, in contione populi archontibus ferentibus decrevisse illum
advocare eumque per litteras invitatum munus accepisse (nr. 12 vs.
9-15). Bonae famae causa Menophantus etiam ab Amphissiensibus accitus
esse videtur: +epeidê Mênophantos Artemi[dôrou] Makedôn Hyrkanios iatros
"metapemphtheis hupo tas polio[s]" kai ep[idamês]a[s] kai ergolabêsas
monos to iatrikon ergon ktl.+ (nr. 9 vs. 7 sqq.). Ac saepe ita factum
sit: civitas medicum clarum quendam invitabat, ut munus certum subiret
aut in urbe consideret, sive per litteras eum advocabat sive ut ex
decretis Cnossiorum et Apteriorum apparet (nr. 18 et 27) per legatos
impetrabat ut ab alia urbe (et maxime ab urbe medicorum Co) medicus
dimitteretur.
Tamen urbes non semper in angusto versabantur, sed medici ipsi munus
publicum petebant. Quod eo faciebant, quod valetudinem civium urbis
eius, quae ut munus sibi traderet efficere volebant, gratis curarent, si
illi in suum oppidum venerant, aut eo, quod in urbe quadam sua sponte
considebant et benevolentiam populi gratuito sanando et aliis rebus
aucupabantur. Demonstratur res decreto Lamiensium (nr. 10 vs. 5 sqq.):
+epei Mêtrodôros ktl. hu[pa]rchôn hippiatros kai "anestrammenos en tai
hêmeterai polei chronon pleiô" ktl. dia te hou metecheirizeto
epi[t]adeumatos "ôphelei tôn politan tous etunchanontas autôi aneu
misthou", spoudas kai philotimias ouden enleipôn, "paraklêtheis te epi
to ergon" epedexato epi tôi sumpheronti tai polei ktl.+ Apollonius etiam
Milesius, priusquam publicus factus sit, cum pestilentiam Teni exortam
esse audiret, ultro eo profectus est et per sex menses mercedem non
accepit, si modo recta sunt quae supra coniecimus (adn. 38). Brycuntii
autem Menocrito laudi verterunt, quod +"pro tou te misthôthêmein
diatribôn en [Rh]o[dôi] pollous tôn dametan"+ (sc. Brycuntiorum) +en
epikinduno[is d]iathesesi genomenous "esôse [mi]sthon o[u dexame]nos"+
(nr. 4 vs. 12 sqq.).
At tamen hos omnes sive advocabantur sive ipsi munus publicum petebant
non antea publicos factos esse consentaneum est quam a re publica electi
essent. Medicos ita institutos esse ex Xenophonte iam apparet: +peri de
hugieias akouôn kai horôn hoti kai poleis hai chrêzousai hugiainein
iatrous "hairountai" ktl.+ (Inst. Cyr. I 6, 15). Similia Plato affert
(Gorg. 455b): +hotan "peri iatrôn haireseôs" ê tê polei xullogos ê peri
naupêgôn ê peri allou tinos dêmiourgikou ethnous ktl.+ Sed qua in
contione medici Athenis electi sint, Plato non addit neque ex verbis mox
insequentibus (466b) elucet, cum contio incerta relinquatur et res ipsa
ficta esse videatur.[39] Tamen aliis in urbibus medici publici in
comitiis populi instituebantur: Gythei (nr. 12 vs. 10, 16; cf. p. 48),
Co. Qua in urbe contionem populi medico cuidam munus publicum tradidisse
R. Herzog ex inscriptione nondum edita enuntiavit (nr. 5). Cum autem
Athenis architecti, quibus multa cum medicis communia sunt, quoniam et
architecti et medici sunt demiurgi, in comitiis populi eligerentur,[40]
de medicis idem statuendum est. Ita res ex Teletis verbis (ap. Stob. 40,
8 p. 232) etiam apparet: +ou son ge, alla "tôn toutous cheirotonountôn
kai psêphophorountôn"; hôsper ei "ton ariston iatron" aphentes
pharmakopôlên "heilonto" kai toutô "to dêmosion enecheirisan", poter'
an tou iatrou eipas an oneidos kai aklêrêma touto ê tôn helomenôn?+[41]
--Quae verba ad Athenas quoque pertinere verisimile est, cum Teles
(circa annum a. Chr. 250) maximam partem Athenis scripserit et res
Atheniensium saepe spectet (cf. de Wilamowitz, _Antigonos_ p. 300 et
adn. 11).
[Adnotatio 39: Plato Gorg. 456b: +Phêmi de kai eis polin hopê boulei
elthonta rhêtorikon andra kai iatron, ei "deoi" logô diagônizesthai
en ekklêsia ê en allô tini sullogô hopoteron dei "hairethênai
iatron", oudamou an phanênai ton iatron, all' hairethênai an ton
eipein dunaton, ei bouloito.+]
[Adnotatio 40: IG. II, 167 vs. 6/7 (cf. vs. 2): +[neimai--ton
architekt]ona ton kecheiro[t]onêmeno[n] hup[o to]u d[êmou tôn
teichôn tou asteôs kai tou Peiraieôs kai tôn ma]krôn te[ich]ôn
ktl.+]
[Adnotatio 41: Grammatici etiam similia exhibent: +"hoi dêmosia
cheirotonoumenoi iatroi" kai dêmosioi proika etherapeuon+: schol. ad
Arist. Ach. 1030, unde habet Suidas (s.v. +dêmosieuô+) vel potius
Hesychius Milesius. (cf. schol. ad Arist. Eq. 650 = Suidas s.v.
+dêmiourgoi+).]
Quibus Teletis verbis simul demonstratur ad optimum quemque medicum
officium publicum deferri. Atque id spectabatur, quid polleret medicus
in arte sua et a quo disciplinam didicisset. Ita enim Socrates apud
Xenophontem (Mem. IV 2, 5) ironice fingit: +harmoseie d' an houtô
prooimiazesthai kai "tois boulomenois para tês poleôs iatrikon ergon
labein"; epitêdeion gar autois eiê tou logou archesthai enteuthen; par'
oudenos men pôpote, ô andres Athênaioi, "tên iatrikên technên emathon"
oud' ezêtêsa didaskalon emautô genesthai tôn iatrôn oudena; diateteleka
gar phulattomenos ou monon to "mathein te para tôn iatrôn", alla kai "to
doxai memathêkenai tên technên" tautên; homôs de moi to iatrikon ergon
dote; peirasomai gar en humin apokinduneuôn manthanein.+ Utrumque Plato
(Gorg. 514a) etiam demonstrat: +poteron edei an hêmas skepsasthai êmas
autous kai exetasai prôton men "ei epistametha tên technên" ê ouk
epistametha.... "kai para tou emathomen"+; quae verba, quae hoc loco ad
architectum pertinent, ad medicum referuntur 514d addito tertio medicum
aegrotos, si quos bene sanaverit, citasse.[42] Ars igitur et fama medici
intuebantur, et peregrino non minus quam civi, si ars optima erat, munus
medicum deferebatur. Quod enim solum decretum Atheniensium in honorem
medici certe publici conservatum est, Rhodii cuiusdam est (nr. 2).
Euenor autem Acarnan, quem publicum fuisse ex decreti IG. II 186 (nr.
15) versu 24 sq. certe colligi non potest: +kai hapanta hosa prosetaxen
autôi ho dêmos ho Athênaiôn kai idiai kai "koinei" epimeletai+, diu
Athenis versabatur, dum civitate donatus est (IG. II 187 vs. 14.--nr.
16), sicut etiam Metrodoros veterinarius a Lamiensibus inter alia
civitatem adeptus est (nr. 10 vs. 12), postquam multum tempus in urbe
eorum artem exercuit. Medicus quidam Casius ab Oluntiis civitatem est
nanctus, quia non deseruit eos in summo periculo (nr. 21 vs. 6 sqq.,
41). Iam in promptu est, quod aliis rebus quoque demonstrari posset,
nullo modo medicus publicus civis sit necesse fuisse.
[Adnotatio 42: Plato Gorg. 514d: +SÔ. oukoun houtô panta, ta te
alla kan ei epicheirêsantes dêmosieuein parekaloumen allêlous hôs
hikanoi iatroi ontes, epeskepsametha dêpou an egô te se kai su eme,
Phere pros theôn, autos de ho Sôkratês, pôs echei to sôma pros
hugieian? "ê êdê tis allos dia Sôkratên apêllagê nosou", ê doulos
ê eleutheros?+]
Aevo Romano, quamquam tum etiam urbes ipsae medicum publicum
instituebant, is tamen a praefecto vel alio magistratu Romano sanciendus
erat. Quod ex papyro Aegyptia quidem annorum p. Chr. 140--143
intelligitur (_Fayûm towns and their papyri_ by Grenfell, Hunt, Hogarth
nr. CVI). In qua medicus quidam +para ta apêgoreumena achth[eis]+
(vs. 8--cf. legem Hadriani p. 40) ut onere liberetur petit, eodemque
tempore in universum impetrare studet, ut praefectus edicat +hopôs
teleon apoluôntai tôn [leitour]giôn hoi tên iatrikên epistê[mên]
metacheirizomenoi, "mal[i]sta [de hoi de]dokimasmenoi hôsper kag[ô]"+
(vs. 20 sqq.). Cum satis mihi constare videatur numquam per totam
antiquitatem medicos, ut nunc est, a re publica approbandos fuisse,
sed omnibus qui volebant medicinam exercere licuisse et cum +hoi
dedokimasmenoi+ verbis +malista de+ medicis aliis opponantur, sequitur,
ut +hoi dedokimasmenoi+ in papyro illa medici publici sint, qui a
civitate quidem declarabantur, ab praefecto autem confirmandi erant.
Itaque in versu 7 papyri illius eo loco mutilae post +para Mar(kou)
Oualer[i]ou Gemellou+ verba +dêmosiou iatrou+ tota vel non perscripta
supplenda sunt.
Saeculo autem II. et III. medicos publicos in Asia Minore a civitatibus
institutos esse apparet ex Ulpiani _libra tertio opinionum_ (Dig. L,
9, 1): _Medicorum intra numerum praefinitum_ (sc. ab Antonino Pio)
_constituendorum arbitrium non praesidi provinciae commissum est, sed
ordini et possessoribus cuiusque civitatis, ut certi de probitate morum
et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque suos in aegritudine
corporum committant._ Tamen medici probandi erant probatisque detrahi
poterat officium, si eo indignos sese praebuerant: Modestinus _libro
undecimo pandectarum_ (Dig. L, 4, l. 11, 3): _Reprobari posse medicum a
re publica, quamvis semel probatus sit, divus Magnus Antoninus cum patre
rescripsit_; Ulpianus _libro quarto "de officio proconsulis"_ (Dig.
XXVII, i, l. 6, 6): _sed et reprobari medicum posse a re publica,
quamvis semel probatus sit, imperator noster cum patre_ (Septimius
Severus et Caracalla) _Laelio Basso rescripsit_. Ex his locis sumas
Hadriani iam temporibus medicos publicos a proconsule vel praefecto
approbandos fuisse; initio autem imperii Antonini papyrus, quam modo
laudavimus, certus testis exstat. Sed inde a temporibus Diocletiani,
ut id addamus, medici non iam a civitatibus, quae libertates omnes
amiserant, instituebantur, sed Romae quidem, de qua urbe sola nota sunt
certiora, archiatri ipsi se reficiebant, assumpti autem ab imperatore
probandi erant (Cod. Iust. X 53, 10 et Theod. XIII 3, 8).
Sed ad priora saecula revertamur. Athenis cum magistratus in annos
singulos constituerentur, labores quoque publicos constantes in singulos
annos delatos esse verisimile est, quamquam hoc modo non omnes
deferebantur velut metalla rei publicae Atheniensis in tres annos
conducebantur (+Ath. pol.+ 47, 2). Sed de medicis publicis Atheniensium
nullum certum testimonium superest.[43] Damiadas autem Lacedaemonius
per annos duos Gythei permansit: +kai ergolabêsas ka[iriôs epe]klêthê
hupo tou damou kai "dietê chronon a[nastrepho]menos par' ame" ktl.+ (nr.
12 vs. 15 sqq.), atque tum illam urbem eum reliquisse et ex hoc loco
apparet et ex toto inscriptions tenore et ex versu 21 sq.: +[a]nastropha
de kai "parepidamia ha pepoi[êtai" aka]koph(r)ona [ae]s auton
diatetêrêche ktl.+ Sed non constat Damiadam in unum annum munus
suscepisse et tum recreatum esse aut a primo in utrumque annum se
obligasse. Unum autem et tum alterum quoque annum munus obiisse
Artemidorus medicus videtur in titulo Andrio (nr. 28). Quae enim
exscriptae sunt litterae in versu altero: +...... AIE ..
TÔIETEIONDEENIAUTÔI+, B. Keil +[en] tôi eteion de eniautôi+ legere
propouit, +[en] tôi e[ph]e[t]o[s] de eniautôi+ A. Wilhelm (cf. etiam
» +Etos+ und +eniautos+« Wiener Sitz.-Ber. 1900, IV), quem Fridericus
Hiller de Gaertringen dubitans quidem in Corpore secutus est. Sed
fortasse simplex vocabulum +epionti+ in litteris +ETEIONDE+ inest.
Cum autem deinceps in illo titulo legatur: +[bou]lomenos "akolouthos
g[ene]sthai tê [ap]o tês archês" ktl. "kalokagath[i]ai"+, consequens
est, quoquomodo litterae +ETEIONDE+ restituuntur, ut Artemidorus iam
antea tempus quoddam (et fortasse unum annum) medicus Andri fuerit et
tum assenserit, ut per annum insequentem apud Andrios medicus esse
pergeret. Itaque publicum fuisse Artemidorum consectarium est, id quod,
etsi in ipso titulo Artemidorus publicus non appellatur, tamen versibus
2-10 fulcitur et eo, quod vs. 15/16 legitur +epainesai Artemidôron
Mênodotou "ton" iatron+.
[Adnotatio 43: Coniecerit quispiam ex verbis Aristotelis Polit.
p. 1281b vs. 38 sqq., cum ibi legatur medicis rationem reddendam
fuisse, quotannis ita factum esse et locum ad medicos publicos
spectare. At totum exemplum fictum est, et medicus pro certae rei
perito aliquo adhibetur.]
Sed multum etiam tempus uno loco commoratos esse medicos publicos ex
titulo comperis Anaxippi, medici publici pagi Coi +Aigêliôn+, quem
»jahrelang« civibus operas praebuisse R. Herzog denuntiat (nr. 5). Idem
Menocriti titulus inventus Carpathi demonstrat, in quo ita legis initio:
+epeidê [M]ê[nokr]itos Mêtrodôrou Samios "dedamosieu[kô]s etê huper ta
eikosi" ktl.+ (nr. 4).
Etenim haec maxime fuit causa, cur novus medicus esset admovendus,
medicum publicum saepe non multo postquam consedit urbem iterum
reliquisse, ut novas regiones peteret. Nam multa honorum decreta, nisi
forte est pestilentia, in qua medicus de civibus sanatis bene meritus
est, hunc decessurum esse habebant ansam, ut decernerentur: Damiadae
(v. p. 52), Artemidori (ibid.), Metrodori veterinarii (nr. 10 vs. 11:
"+epainesai kta. "epi tai anastrophai--"+), Menophanti (nr. 9 vs.
14 sq.: +diaphulaxas tan te kata ton bion anastrophan ["ton panta"]
"kata tautas (tas) epidamias chronon"+, vs. 18: "[ape]r[ch]omenos ek tas
polios hamôn"+). Qua de causa fortasse etiam in decreto invento Elateae
(nr. 24) civitas et alii honores medico dati sunt; in quo versus primi
haud scio an sic restituendi sint: +epeidê Ask[lapiodôros] vel +hodotos+
vel simile +.............. paragenomenos | en tan poli+n hamôn kai tan
anastrophan poiêsamen[os kalôs en tô chronô, hô elabe to ergon, kai
epime|loumenos pollas] ameras pleionas peri tôn kata to epitadeum[a
ergôn ktl.]+ (in quibus +[paragenomenos en tan poli]n+ suppl. Ditt.).
Quae si veri similia sunt, hic quoque medicus fuit publicus, id quod
etiam ex versibus 4 et 5 elucere videtur: +[ou lamban]ô(n) "para tas
polios" ta tô epitadeumati kathêkonta+ (i.e. mercedem) +[...... kai
pasan kakopathian pareschê|tai "poiêsas tan] endechomenan phrontida" tas
tôn en arrôstia eo[ntôn sôtêrias ktl.+ (+..... pe|poiêtai tan] endech.
phront.+ et +eo[ntôn sôtêrias+ suppl. Ditt.).
Sed accidit, ut medicus non sua sponte aliquam urbem relinqueret, sed a
patria cogeretur. Itaque Coi, ut urbibus petentibus medicos mittebant,
hos quoque ex illis, si res postulabat, revocaverint. Quod Casii
fecerunt, qui medicum civem suum Olunte revocabant, hac in causa quidem
frustra: +"metapemptou de autou genomenou es oikon"+ (Casum, ut apparet
ex vss. 62 sqq.) +kai ontos peri to apotrachen, empeptôkotos hamin
kairou sklêrou kta. epeisames auton axiôsantes parameinai kai mê
katalipen hame en tô anankaiotatô[i] kairôi ktl.+ (nr. 21 vs. 3 sqq.).
Romanis autem temporibus non ita medici urbem mutabant, sed saepe, ut
ita dicam, +dia biou+ instituebantur. Quod quidem non nisi medico
gymnasii confirmare possum, qui in titulo Attico inter magistratus
+dia biou+ exstat (IG. III 1202 Col. I vs. 38). Sed habemus Ephesi
archiatrum, qui +dia genous+ etiam institutus erat (nr. 65). Quarto
tum saeculo Romae saltem medici, cum publici facti sint, vitam in
hac conditione degere soliti esse videntur, quia, cum de archiatris
supplendis agitur, id quoque sumitur morte alicuius locum archiatri
vacuum esse factum (Cod. Theod. XIII, III, 8 et 9). Id igitur in
universo interest inter Graeca et Romana tempora his medicos publicos
saepe in totam vitam vel etiam +dia genous+ institutes esse, illis autem
munus in annum vel biennium iniunctum, saepe etiam continuatum esse, sed
raro medicos uno loco tantum tempus versatos esse quantum Menocritum
Brycunte.
§3.