DE VOCABULIS USURPATIS DE MEDICIS PUBLICIS.

Antequam archiatri nomen percrebesceret, medicus publicus nominabatur

+ho dêmosios iatros+ vel +ho dêmosieuôn iatros+. Sic legis in titulis

Cois: +kai tôn iatrôn tôn [dam]os[ieuon]tôn en tai polei ktl.+ (nr. 7

vs. 7) et +iatron damosieuonta+ (nr. 13 vs. 10) sic tradit Plato: +ei tô

tis tôn dêmosieuontôn iatrôn ktl.+ (Politic. 259a). In Aegypto autem,

ubi haec designatio diu vigebat, nunc +dêmosios iatros+ dicitur (OP. I,

51), nunc +iatros dêmosieuôn+ (OP. I, 40). Sed vocabulo +iatrou+ omisso

saepe etiam +ho dêmosieuôn+ tantum medicus publicus vocabatur. Quod

optime demonstrat versus Aristophanis: +all', ô ponêr', ou dêmosieuôn

tunchanô+ (Ach. 1030).

At tamen omnes hae designationes non loco firmi tituli ut postea titulus

archiatri habebantur. Saepe enim medici, quos muneri publico praefuisse

certe constat, simpliciter +iatros+ vel +ho iatros+ appellabantur.

Athenis ipsis inscriptio publici inventa est, in qua nominatur medicus

publicus +ho iatros+ (nr. 2). Ut autem decretum novissimum proferamus,

in titulo nuper Teni reperto +Apollônios Hierokleous Milêsios iatros

huparchôn+ bis legitur (nr. 11), etiamsi Apollonius cum in urbibus aliis

medicus publicus erat (vs. 7)[38] tum Teni munere publico fungebatur

(vs. 15).

[Adnotatio 38: Neque enim in hoc versu (7) mihi comprobatur

coniectura Demulini: +etê polla dôrean+. Cum antea +apodêmôn+

legatur atque hoc verbo dicatur Apollonium, ut saepissime fecerunt

medici publici, Tenum reliquisse, postquam laude, corona, honoribus

aliis affectus est (vs. 6 et 37), sic fere versum septimum explendum

esse puto: +apodêmôn te kai dêmosieuôn [en allais polesi]+, ad quae

apte conveniunt, quae continue insequuntur: +ektenê kai prothumon

homoiôs+ (atque apud Tenios) +heauton pareicheto [kata te tên

technên] kai kata tên loipên eunoian pasi tois entunch[anousin

autôi]+. Ut perspiciatur quod tum deest quo modo supplendum sit,

ab decreto concilii insulanorum, quod in hac prima parte integrius

conservatum est, proficiscamur oportet. Facile partes tres in hoc

decreto intelliguntur: prima vss. 34-38 in., in qua honores antea

iam decreti commemorantur (cui parti vss. 3-7 in. psephismatis

Teniorum respondent), altera vs. 38/39 nihil accuratius exhibens:

+en te tois meta tauta chronois diateteleken akoloutho[n heau]ton

parechomenos tei ex archês hairesei+, tertia denique rem ipsam

continens, propter quam insulani quoque Apollonium honoraverunt,

vs. 39 sqq.: +peristantôn de [loimôn epi]dêmôn+ (+[pathôn en]dêmôn+

Dem.) +kata koinon tous nêsiôtas ktl.+ (usque ad vs. 46).

Consentaneum est in decreto insulanorum, quod eorum ipsorum maxime

interest, pluribus verbis explicatum esse quam in Teniorum, quippe

qui quae ad se pertinerent accuratius exposuerint. Itaque parti

tertiae illi in decreto Teniorum respondent vs. 15-19 (vel tantum 16

et 17). Quos ita supplere fortasse licet: vs. 15: +nun te lambanôn

to dêmosion [ergon para tês poleôs philanthrôpos ên kai | loim]ou

periestêkotos epikindunou hap[antas tous] nês[iôtas esôi|se hôs

pleistous] k[ai ka]t[a] t[a a]ll[a] pro[noian apodeiknus iatreuse

dê]mosiai ktl.+, quorum complura iam Demoulin explevit. Quae autem

in altera parte decreti insulanorum paucis transacta sunt, eis

respondent versus 7-14 decreti Teniorum, in quibus quae insunt ad

solos Tenios spectare debent, cum insulani nihil nisi verba inania

faciant (vs. 38/39. vid. supra). Sed versus 7-9 ne ad Tenios quidem

attinere supra demonstravimus, tamen potius in decreto Teniorum quam

in insulanorum locum habent. Tum vs. 10-14 de Apollonio bene merito

de Teniis narrant. Quos versus non omnes satis explere potui,

fortasse autem vs. 11/12 ita percipiendi sunt: +epi tên ekklêsian

[autou elthon]tos sôtêr[ian hupescheto kai lei]|tourgêsein tên

examênon t[ên epiousan to iatrikon ergon] | kai touto poiêsantos

autou philotimôs kai ekte[nôs kai pollous] sôisantos eg+ (sic)

+megalôn arrôstiôn ktl.+

De Apollonio igitur haec fere ex lapide Tenio plus minusve certe

cognoscimus: Apollonius Milesius medicus cum apud Tenios aliquamdiu

artem medicam factitavisset (vs. 4), Tenum reliquit (vs. 7)

honoribus ab Teniis decretis (vs. 6 et 21 sq.--decretum hoc Fr.

Hiller de Gaertringen ex titulo Tenio Demulini nr. 23 (BCH. 1902,

429) restiturus esse videtur: Demoulin p. 236{4}). Tum in urbibus

compluribus insularum maris Aegaei (cf. vs. 35/36) medicus publicus

factus (vs. 7 sqq.) et ibi sicut Teni laudatus honoratusque est

(vs. 37). Sed pestilentia Teni exorta sua sponte eo revertit et per

sex menses gratis aegrotos curabat (vs. 10-14). Tum autem Tenii

officium publicum ei tradebant (vs. 15), et medicus publicus cum

de Teniis bene meritus est (vs. 15 et 17 sq.), tum de insulanis

pestilentia vexatis (vs. 19 et 39 sqq.). Qua pestilentia exstincta

ab Teniis novis honoribus affectus (vs. 22 sq. et 36) itemque ab

insulanis honoratus est. Quorum honorum lapis hic exstat.]

Similia habes in decreto Amphissiorum: +epeidê Mênophantos Artemi[dôrou]

Makedôn Hurkanios iatros ktl.+ (nr. 9 vs. 7 sq. cf. vs. 5), quem tamen

publicum fuisse verba versuum 8 et 9: +metapemphtheis hupo tas polio[s

kai] ep[idamês]a[s] kai ergolabêsas monos to iatrikon ergon+ ostendunt.

Damiades Lacedaemonius autem, qui certe publicus fuit (nr. 12 vs. 28

sqq.), tamen +iatros+ solum vocatur (vs. 9) et alio loco +Asklapiou

hupourgos+ (vs. 7). Postremum de veterinario publico Lamiensium nihil

nisi +hu[pa]rchôn hippiatros+ dicitur (nr. 10 vs. 5).

Sed dixerit quispiam hos omnes, cum +iatroi+ nominarentur, nondum

publicos fuisse, quia in titulis postea demum referretur eos factos esse

publicos: +"kai nun lambanôn" to dêmosion+ vel +"kai ergolabêsas" to

iatrikon ergon+ vel +"paraklêtheis" te epi to ergon+. At tamen, si +ho

dêmosios+ vel +ho dêmosieuôn iatros+ titulus firmus fuisset, iam antea

initio decreti ita dicendum fuisset, cum ibi nomen quoque totum cum

patris patriaeque nomine exacte proferatur. Sequitur, ut quidem medici

publici voce +ho dêmosieuôn+ vel +dêmosios+ ab aliis medicis

distinguerentur; at tamen his vocibus titulo firmo non utebantur. Quod

ne Athenis quidem neque Co factum est, licet in his urbibus saepius et

ratione certiore vocabula illa usitata fuerint. Sed poterat una voce

+iatrou+ et praecipue articulo apposito medicus publicus significari.

Quoniam medicus publicus +ho dêmosieuôn+ vocabatur, verbum

+dêmosieuein+ munus eius significat. Sub hac enim voce lexica vetera

quod de medicis publicis sciunt reservarunt. Hesychius quidem tradit

s.v.: +dêmosieuein: dêmosia hupêretein epi misthô+, exemplum medicorum

non laudans, eademque tantum inter cetera E. M. s.v. +dêmosios+ profert.

Suidas autem »+dôrean ergazomai+« verbum +dêmosieuein+ interpretatur et

tum Aristophanis locum (Ach. 1030) et quae scholia tradunt (+hoi dêmosia

cheirotonoumenoi iatroi kai dêmosioi proika etherapeuon+) affert. Sed

Athenis vox valde usitata fuit, cum Plato ea saepe utatur (Gorg. 514d.,

al.) eamque tituli exhibeant: +kai nun epidedô[ke]n heauton dêmosieuein

dôre[a]n+ (nr. 2 vs. 17 sq.), +tois iatrois hosoi dêmosieuousin+ (nr. 3

vs. 11 sq.); et in aliarum quoque urbium titulis verbum id exstat

(Brycuntis: 4 vs. 1; Teni: 11 vs. 7).

Sicut autem +dêmosieuein+ non solum de medicis usurpatur, sed etiam de

omnibus demiurgis aliis, ita verbum +iatreuein+, quod ad medicos omnes

attinet, de publicis dicitur addita voce +dêmosia+. Nam in titulo Tlo

reperto +iatreusanti dêmosia+ legitur (nr. 14 vs. 5), et idem verbum in

inscriptione Tenia restituendum esse puto: +[iatreuse dê]mosiai+ (nr. 11

vs. 17.--cf. adn. 38).

§2.

De Graecorum Medicis Publicis · 第 19 / 40 题