1. des archiâtres palatins (les médecins des empereurs),

2. des archiâtres municipaux (les médecins municipaux des villes de

province),

3. des archiâtres populaires de Rome et de Constantinople (les

médecins publics des deux villes impériales),

4. des archiâtres scholaires (les présidents des collèges ou

sociétés de médecins ou d'écoles de médecine),

5. des archiâtres du xyste et des Vestales (les médecins

spécialement attachés au service du portique appelé Xyste dans les

gymnases publics et à celui des vierges Vestales).

Sed nescio quid inter classem alteram et tertiam, inter quartam et

quintam intersit. Sic enim existimo primos archiatros apud Romanos

(i.e. in iure Romano) fuisse medicos publicos, tum nomen usurpatum

esse et ab medicis imperatorum et ab aliis praestantioribus medicis,

qui munere quasi publico fungebantur. Tria igitur genera sint

archiatrorum.]

[Adnotatio 19: Ante R. Briau, qui ipse etiam apud Daremberg-Saglio

s.v. _archiatrus_ (I, p. 373) rem exposuit, de archiatris Romanis

inter alios scripserunt: E. Th. Gaupp, _de professoribus et medicis

eorumque privilegiis in iure Romano dissertatio_. Vratislaviae 1827

(ubi priorum invenis de hac re dissertationes ac fontes ex Codice

Theodosiano et Corpore iuris accurate collectos); Goldhorn, _de

archiatris Romanis et eorum origine usque ad finem imp. Rom. occ._

Lips. 1841. Conferas etiam E. Kuhn, _Die städt. u. bürgerl.

Verfassung des röm. Reichs_ I, p. 83 sqq.; W. Smith, _Dictionary of

Greek and Roman antiquities_ (2e. ed. Lond. 1865) s.v. archiater

(ubi res, ut tum erant, breviter et perspicue explicatae sunt);

O. Marquardt, _Privatleben der Römer_, p. 752 sqq.; Friedländer,

_Sittengesch. Roms_ I{6}, p. 335 sqq. Vetustiores viros doctos

citant Leclerc, _Hist. de la Méd._ p. 585 sqq. et Bailie,

_Fasciculus inscr. Graec._ I, p. 112.--Quod in libro a R. Briau

scripto legis, excerpsit M. Salomon, _Deutsch. Archiv für Gesch.

der Medicin u. med. Geogr._ edd. H. et G. Rohlfs, II (1879), p. 216

sqq.--Nuper rem paucis tractarunt: A. Vercoutre l.l., p. 355;

M. Wellmann apud Pauly-Wissowa s.v. +archiatros+; J. Bloch apud

Neuburger u. Pagel, _Handb. d. Gesch. d. Med._ I, 583; S. Reinach

l.l., p. 1690.]

Quarum prior in basi statuae Deli inventa legitur (ed. Th. Homolle, BCH.

IV (1880), p. 217; Ditt.{1} 244; Löwy 294; Ditt. Suppl. 256):

+Krateron Kraterou Antiochea ton trophea

Antiochou Philopatoros, tou eg' basileôs

megalou Antiochou kai basilissês Kleopatras,

gegonota de kai tôn prôtôn philôn basileôs Anti-

ochou kai archiatron kai epi tou koitônos tês 5

basilissês, Sôsistratos Sôsistratou

Samios, tôn prôtôn philôn, aretês heneka kai

eunoias kai philostorgias tês eis heauton,

Apollôni Artemidi Lêtoi.

Philotechnos Hêrôdou Samios epoiei.+

Qua ex inscriptione apparet archiatrum ordinis nobilis fuisse et apud

regem ipsum (Antiochum VII.) munus medicum exsecutum esse, cum titulus

inter alias aulae regiae dignitates insertus sit. Est autem inscriptio

annorum 130. vel 129. a. Chr. (Ditt.{1} 244{1}. cf. Löwy 294). Altera

inscriptio gemina iterum +tôn prôtôn philôn basileôs kai archiatron+

ostentat. Quam Deli quoque inventam edidit S. Reinach, BCH. VII (1883),

359 (Ditt. Suppl. 374). Exarata est non multo post antecedentem, cum

Mithradates (VI.) Eupator per annos a. Chr. 120-63 regnaret. Legitur

autem in basi statuae ita:

+[Ho hiere]us Hêlianax Asklêpiodôrou Athênai[os]

Papian Mênophilou Amisênon

tôn prôtôn philôn basileôs,

Mithradatou Eupatoros

kai archiatron, tetagmenon de 5

kai epi tôn anakriseôn,

theois.+

Hi duo tituli, soli archiatrorum, qui e saeculis antechristinianis adhuc

exstant, plane demonstrant apud diadochos qui vocantur reges archiatros

exortos et munere aulico functos esse. Sed in inscriptione Calymnia

(nr. 34)[20] cum vs. 5 ante vocabulum +iatros+ lacuna hiaret et Newton,

qui illam edidit, vestigia litterae +Ch+ agnosci posse[21] putavisset,

hic +[arch]iatros+ supplevit. Haberemus igitur medicum "urbis", qui

archiater vocatus esset. At quae Newton explevit stare non possunt, cum

viri duo doctissimi, A. Smith et A. R. Munro, lapidem denuo inspexerint

atque litteram ullam in lacuna fuisse negaverint.[22]

[Adnotatio 20: Cito titulos medicorum, quos p. 19-22 enarravi,

numeris ibi praepositis.]

[Adnotatio 21: Adnotat Newton l.l.: _there seems to be traces of the

+Ch+._]

[Adnotatio 22: Scripsit haec A.R. Munro Friderico Hillero de

Gaertringen, qui precibus meis ut lapidem visitaret illum rogaverat:

_We both _(A. Smith et A. Munro)_ agree that the space indicated by

Newton was "never inscribed". The letters on each side of it are

quite clear and distinct, but the interval is blank. The last two

letters of +NIKEUS+ are widely spread. There would hardly be room

for +ARCH+ before +IATROS+. The surface does not appear to have

suffered, although it is a little rubbed. The letters would still

be perfectly legible if they had ever existed._ Gratias ago hoc

quoque loco viris doctissimis Britannicis et Friderico Hillero de

Gaertringen, qui multis quoque in aliis rebus animo libentissimo me

adiuvit et consilio et re.]

Qua igitur in domo regia archiatri primi exstiterint, quaerendum est.

Etenim mihi quidem probatur ante Alexandrum aut Alexandri ipsius

temporibus nondum quosvis medicos archiatros nominatos esse. Cum

autem titulus archiatri, qui regem Antiochum curabat, tempore prior

sit, in aula Seleucidarum medici aulici appellari archiatri coepti esse

videntur, optimeque propinquitate atque coniunctione familiae utriusque

probatur ab aula regia Antiochena ad regis Pontici nomen transiisse.

At S. Reinach verisimile esse existimabat (BCH. VII 359 et apud

Daremberg-Saglio, l.l. p. 1690) in Aegypto primos exstitisse archiatros,

cum aliae aulae mores atque institutiones Ptolemaeorum imitarentur, cum

in Aegypto tituli similes sicut +ho epi tôn iatrôn+ et +basilikos

iatros+ se praeberent, cum denique iam veteris imperii temporibus in

quinta, quam numerant, regum familia medici regis noti sint. Quarum

causarum quam primam vir doctissimus attulit, falsam esse infra videbis

(adn. 25), quam tertiam nihil ponderis habere nemo neget.

Sed legitur in inscriptione Deli inventa titulis Crateri et Papiae supra

exscriptis simillima quidam +epi tôn iatrôn+ (ed. Th. Homolle, BCH. III

(1879), p. 470; Ditt. Suppl. 104):[23] +Chrusermon Hêrakleitou

Alexandrea | ton sungenê basileôs Ptolemaiou[23] | kai exêgêtên kai epi

tôn iatrôn | kai epistatên tou Mouseiou | Areios ---- ---- Apollôni

ktl.+ Qui cum praefectus Musei vocetur praefectusque urbis Alexandriae

vel praefectus annonae (+exêgêtês.+ --cf. U. Wilcken, Ostr. I, p. 624,

654; cf. Ditt. Suppl. 104{4}), tertium etiam quod habuit officium

publice neque in aula regis administrasse videtur. Praefuit igitur

fortasse Alexandriae medicis et rebus medicis. Neque nego potuisse eum

omnibus medicis publicis, qui multi in Aegypto erant, summum praefectum

impositum fuisse, ut voluit R. Ditterberger (Suppl. 104{5}). Certe

quidem in aula regia non medicus erat regis.

[Adnotatio 23: Non Ptolemaei III. Euergetae I. (246-221), ut volebat

editor, sed fortasse Ptolemaei VI. Philometoris (180-145) (P. M.

Meyer, Heerwesen 61{206}; cf. Strack, M. Rh. 1900, 86; Ditt. Suppl.

104).]

At idem atque +archiatros+ titulus qui etiam testis excitatur

significare videtur. Legitur enim in magna papyro Taurinensi, quam

integerrimam edidit A. Peyron, _Papyri Graeci regii Taurinensis musei

Aegyptii I_ (Taurini 1826), pap. 1, vs. 25 Tatam, qui +ho basilikos

iatros+ vocatur, iussum regis per litteras tradidisse praefecto. Sicut

igitur ille +Papias archiatros, tetagmenos de kai epi tôn anakriseôn+

(p. 29) Tatas quoque res publicas subibat; tamen regis fuit medicus, qui

hunc ipsum curabat et munere aulico fungebatur, ut ex titulo +basilikos

iatros+ elucere videtur.

Sin autem in terris duabus eadem res altero loco +archiatros+, altero

+basilikos iatros+ vocatur, nomina mihi confundenda non esse videntur,

sed ita statuendum est medicum illum aulicum apud Ptolemaeos +basilikon

iatron+, apud Seleucidas +archiatron+ nominatum esse. Quid enim? Papyrus

Taurinensis anno a. Chr. 117. scripta est, id quod die in epistula

adscripta certe constat; inscriptio Crateri autem archiatri Antiochi

anni 130. vel 129. est.

Atque porro. Demonstrabitur continuo voci +archiatrou+ aliam vim

impositam esse temporibus Romanis, cum medici publici ab oppidis

conducti ita vocabantur. Quod in Aegypto non factum est; nam hic medici

publici usque ad IV. p. Chr. saec. +iatroi dêmosioi+ vel +dêmosieuontes+

vocabantur (v. p. 23 sq.) atque tituli archiatrorum non ante tempora

Byzantina inveniuntur. Duo enim archiatri tantum, quorum tituli in

Aegypto reperti sunt, adhuc sunt noti, uterque saeculi quinti et sexti:

+Prôteris archiatros+, cuius stelam sepulcralem in loco _Tehneh_ nuper

reperit G. Lefebure (BCH. XXVII (1903), p. 375 nr. 115) in coemeterio

christianorum saeculi quinti vel sexti (v. l.l. p. 369, 376 sq.).

Alterum invenis in Pap. Oxyrh. I 126 (p. 195) vs. 23: +Phl. Markos sun

theô iatros huios tou tês logias mnêmês Iôannou genome(nou) archiatrou

sunainô ktl.+ Sed est haec papyrus anni p. Chr. 572.

Qui praeterea commemoratur archiater Aegyptius, is quoque aetatis

est Byzantinae. Exstat apud Photium cod. 220 (p. 564/5): +Anegnôsthê

"Theônos archiêtrou Alexandreôs" iatrikon biblion ho epigraphei

anthrôpon+. Qui cum inter Oribasium et Aetium (saec. VI.) locum habeat

apud Photium, hac ex re aetas eius iam pellucet, quae fit clarior Photii

verbis ipsius (220 ex.): +esti mentoi tên chreian to biblion "tais tou

Oreibasiou sunopsesi" parechomenon "paraplêsian"+.

Byzantina igitur ante tempora nullus in Aegypto medicus archiater

vocatur.[24] Qua ex re satis apparet in Aegypto titulum archiatri

inventum non esse. Contra testes excitati in Syriam omnes nos ducunt:

in Syria igitur nomen archiatri videtur natum.[25]

[Adnotatio 24: In codicibus Aristeae epistulae ad Philocratem +ho de

archiêtros Nikanôr+ (§182 Wendland) legitur. Qui Nicanor Ptolemaei

I. temporibus Alexandriae LXXII senibus Judaeicis illis hospitio

excipiendis ad vivendum omnia paravisse dicitur. Sed +archiêtros+

interpolatum esse pro +archedeatros+ et olim iam Letronne coniecerat

(Journ. des Sav. 1828, 105) et ex eo sequitur, quod Josephus, qui

epistulam Aristeae excerpsit, eodem loco dicit +ho de epi tês tôn

xenôn apodochês tetagmenos Nikanôr+ (Ant. XII, 2, 12), ita ut

Josephum +archedeatron+ apud Aristeam legisse verisimile sit

(G. Lumbroso, _Recherches sur l'économie politique de l'Égypte

sous les Lagides_, p. 206{1}). Fuit autem hospites recipere eisque

prospicere maxime +edeatrou+, cf. Ath. 171b: +nun de ho edeatros

epistatês gegone tês holês diakonias. ên d' epiphanês kai entimos

hê chreia. Charês - - - Ptolemaion phêsi ton Sôtêra edeatron

apodeichthênai Alexandrou+.]

[Adnotatio 25: Equidem etiam puto titulum +archiereôs+ in Syria

primum publice usurpatum esse. Nam tertio iam saeculo +archiereis+

ab Seleucidis instituebantur, ut testantur optime tituli Ditt.

Suppl. 224 (vs. 21): +[kr]inomen de+ (Antiochus II.) +kathaper

[pantachou kathestêkasin k]ata tên basile[i]a[n hêmôn arch]iereis,

kai taut[ê]s+ (uxoris regis) +kathistasthai [e]n tois autois topois

archiereias hai pho[r]êsousin stephanous chrusous echontas - - - - -

- - - - - -is, epigraphêsontai de kai en [tois s]unallagmasi m[e]ta

tous tôn [te the]ôn kai hêmôn archiereis+. ibid. 230 (Solis):

+Ptolemaios Thrasea stratagos kai archiereus Syrias Koilas kai

Phoinikas Hermai kai Hêraklei kai basilei megalô Antiochô+. Tum hoc

institutum inde a temporibus Ptolemaei V., qui Cleopatram filiam

Antiochi III. in matrimonium duxit (Ditt. Suppl. 230{2}),

saepissime Cypri, quae Ptolemaeorum est, invenitur (cf. Brandis ap.

Pauly-Wissowa s.v. +archiereus+; Ditt. Suppl. l.l.). Sed in Aegypto

ipsa pontifices Graeci +archiereis+ ab Ptolemaeis vocati non esse

videntur (neque pontifices regum ipsorum), cum nullius +archiereôs+

titulus ante Romana tempora exstet. Nam inscriptiones, quae verbum

+archiereis+ exhibent, monumentum Canopium (Ditt. Suppl. 56, 3 et

74) et lapis Rosettanus (ib. 90, 6, ubi legis (sicut 56, 3): +hoi

archiereis kai prophêtai kai hoi eis to aduton eisporeuomenoi kta.

kai hoi alloi hiereis+) ex lingua Aegyptia translatae et titulis

Aegyptiis additae sunt. In his igitur vox Aegyptia quodam modo voce

+archiereôs+ reddita est. Graecus autem +Eratôn+, qui in titulo

saec. a. Chr. I. Philis invento vocatur +sungenês kai archiereus kai

(archi)prophêtês tês megistês theas Isidos+ (Lepsius, Denkm. XII,

87. 241, 250), in vetusto Aegyptiorum templo munere pontificis summi

functus est. Id quidem notissimum est multos et sacerdotes et

pontifices maximos in templis antiquis Aegytiis fuisse, ut in

vetustissimo iam regno fuerunt etiam medici regis, archiatri,

superpositi medicorum regis, ut nostris vocabulis utar (cf.

A. Erman, _Ägypten und ägypt. Leben im Altertum_, 447). De illis

autem +archiereusi+ Aegyptiis Herodotus iam verba fecit: II, 37:

+hiratai de ouk heis hekastou tôn theôn alla polloi, tôn heis esti

archiereus.+ II, 143: +archiereus gar hekastos autothi hista epi tês

heôutou zoês eikona heôutou+ (monstrantur autem statuae +archiereôn+

inde a regni vetustissimi temporibus). II, 151: +tôn de

duôdeka basileôn - - - - mellontôn kataspeisein ho archiereus

exêneike sphi phialas chruseas ktl.+ Sed +archiereis+ "Graeci" in

Aegypto ipsa Ptolemaeorum aetate nondum exstant. Quod autem nunc

res ipsas perscrutantes invenimus institutum et +archiatrou+ et

+archiereôs+ ab Seleucidis factum esse, aliis comprobatur. Viderunt

enim P.M. Meyer (Heerwesen 61{206}) et M.L. Strack (M. Rh. LV

(1900), 173 sq.) totum ordinem dignitatum aulicarum (+sungeneis tou

basileôs, tôn homotimôn tois sungenesi, tôn archisômatophulakôn, tôn

prôtôn philôn, tôn philôn, tôn diadochôn+) ab regno Ptolemaeorum per

saeculum tertium alienum fuisse. _Ptolemaeum Epiphanem (205-181 a.

Chr.) demum_ (ita quae illi tum eruerunt apte paucis complexus est

Guilelmus Dittenberger, Suppl. 104{2}) _circiter annum 190 a. Chr.

haec omnia instituisse. Quod quoniam per idem illud tempus Epiphanes

primus ex omnibus Ptolemaeis uxorem ex gente Seleucidarum duxisset,

Antiochia Alexandriam translatum hoc institutum omnium maxime

probabile esse, etsi nullum dum comparuisset testimonium quo iam

ante illud tempus Seleucidas eo usos esse demonstraretur. Illos vero

rursus partim, ut in +sungenôn+ honore, Persica, partim, ut in

+archisômatophulakôn+ ordine, Macedonia exempla expressisse._ Sed

hos titulos accipiebant Ptolemaei, +archiatrous+ omnino non,

+archiereis+ partim tantum (Cypri) instituebant.]

Ac primo archiater, ut docent tituli, praecipuum habebat in aula regis

locum et medicus aulicus erat. Qui regem ipsum et familiam eius curabat

intra domum regis et servis medicis, quorum multi in aula magna tum iam

fuerint, praeerat. Qua ex re nomen sumpsit. Nam est archiater +hos

archei tôn iatrôn+ sicut +architektôn+ est +hos archei tôn tektonôn+.

Sicut autem in aedibus aedificandis architectus optimus peritissimusque

omnium est et res difficillimas agit, ita archiater etiam est medicus,

qui inter alios excellit et propterea ad proprium et grave officium

vocatus est. Qua in re R. Briau assentiendum est, qui universam

archiatri naturam ita apte definivit (l.l. p. 127): _Ce caractère (le c.

général), c'est qu'ils étaient tous nommés par des corps constitués ou

selon un mode établi par le gouvernement impérial; c'est-à-dire qu'ils

avaient tous une empreinte officielle et des fonctions commandées et

obligatoires: "ils étaient médecins fonctionnaires" ..... Il (le titre

d'archiâtre) n'était en réalité qu'une marque d'honneur qui désignait le

médecin fonctionnaire à la consideration et au respect de tous._ Quibus

in verbis res Romanas vir ille doctissimus spectat, quas adhuc non

exposuimus. Sed ab initio ita fuit, ut archiatri munere certo et

definito fungerentur et ab rege aliove in hunc locum promoverentur.

Ab regibus Orientis Graeci munus et nomen via directa ad imperatores

Romanos transiisse opinio communis est. Sed uno iam exemplo C. Stertinii

Xenophontis medici Claudii imperatoris ita non esse planum faciemus.

Multae enim inscriptiones eius et Graecae et Latinae exstant, eius

ipsius vel ad eum pertinentes (inter 24 Graecos undecim sane textum

eundem exhibent), scriptoresque mentionem Xenophontis faciunt, de quo

postremum disseruit R. Herzog (l.l. p. 189 sqq.)[26] Nemo hunc medicum

Claudii dicit archiatrum, nec Plinius (NH. XXIX 7) nec Tacitus (Ann.

XII, 61 et 67), sed »medicum« tantum tradunt, sicut etiam Laertius

Diogenes (II, 6 n. 16), si verba ad Xenophontem Claudii medicum

spectant, simpliciter scripsit +iatros+. Verum etiam in inscriptione

Latina Romae reperta »medicus« traditur: _Cosmiae C. "Stertini ·

Xenophontis | medici · Augusti" | vix·ann·XVIIII | Blastus · conservos

· D · S · et | Iuliae Thymele | matri_ (CIL. VI 8905). Quae inter

inscriptiones Graecas ordinem indicant, altera Xenophontem Romae

etiam, ut apparet, moratum +iatron Tiberiou Klaudiou Kaisaros+ nominat

(Dubois, BCH. V (1881), 472, Calymni), altera Co reperta in basi statuae

titulum quem quaerimus exhibet (PH. 345): +G. kta. Xenophônta "ton

archiatron"+

[Adnotatio 26: Qui cum scripta pertinentia ad Xenophontem

composuerit (p. 190{1}), addatur: Rayet, Annuaire de l'association

pour l'encouragement des ét. grecq. IX, 271 sqq. R. Briau,

L'archiâtrie romaine, p. 43 sqq.]

+"tôn theôn Sebastôn" kai epi tôn Hellênikôn apokrimatôn,

cheiliarchêsanta kai eparchon gegonota tôn architektonôn kai timathenta

en tôi [tô]n Bretannôn thriambôi stephanôi chruseôi kai dorati ktl+.

Sequitur igitur, ut C. Stertinius in amplissimo statu apud Claudium

collocatus esset, qui medico, _cuius scientia ipse utebatur_ (Tac. Ann.

XII 61), sicut reges illi Graeci alia etiam dabat mandata. Sed statua

temporibus Neronis erecta est, cum Xenophontem +[philonerôn]a+ etiam

appellavissent (vs. 11),[27] quod quidem verbum, ut fiebat, postea

erasum est, et cum Xenophon in hoc titulo esset +archiereus tôn theôn

kai hiereus dia biou tôn Sebastôn kai Asklapiou kai Hugias kai Êpionês+

(vs. 14 sqq.). Similiter in inscriptione nuper Co effossa (R. Herzog,

Arch. Anz. 1903, 193) Xenophon ipse se nominat +ton hierea autôn dia

biou (Asklêpiou Kaisaros Sebastou kai Hugias kai Êpionês)+, atque hic

etiam in rasura quadam de Herzogii coniectura +philonerôn+ fuit. Haec

inscriptio certe Neronis aetate exarata est, cum Xenophon ipse statuam

consecraverit cumque novo honore herois a populo ornatus sit, qui honos

in inscriptionibus Claudii aetate incisis non invenitur, sed apte ei

Coum regresso[28] decernebatur. Cum autem in inscriptione priore, in

qua +archiatros+ legebatur, et +philonerôn+ et +hiereus dia bion tôn

Sebastôn kai Asklapiou kai Hugias kai Êpionês+ insit, apparet hanc

quoque conceptam esse temporibus Neronis, cum Xenophon paullo post

Claudium suo auxilio mortuum, quia Romae imperatore necato manere non

poterat (cf. R. Herzog l.l. p. 195), Coum redierat.

[Adnotatio 27: Quod Paton (l.l.) et Dubois (BCH. V, p. 474{1}) ante

+philonerôna+ eodem loco etiam +philoklaudion+ fuisse hac una de

causa contenderunt, quia sic spatium erasum melius expleretur verbo

longiore, eo refellitur, quod in versu inferiore decem ipsae

litterae (= +philonerôna+) id spatium occupant, quo in superiore

rasura est; itaque +philoklaudion+, cum litteras duodecim habeat,

non melius, sed peius in rasuram init. Similiter et aliis de causis

iam Dittenberger (Syll.{2} 368{7}) et Herzog (l.l. p. 198)

coniecturam illam respuerant.]

[Adnotatio 28: cf. nunc R. Herzog, Arch. Anz. 1905, p. 9/10.]

Quae cum ita sint, quid veri similius est, quam Coos ipsos simplicem,

»medicum Augusti« in titulum magnificentiorem mutavisse archiatri

promptum ex more Graecorum, ut virum de se bene meritum eo magis

honorarent? Sed vere Romanos hoc quidem tempore titulo archiatri nondum

usos esse alii tituli approbant:

IG. XIV 1759. "Romae". +Tiberios Klaudios Kouireinai Menekratês "iatros

Kaisarôn"+, cui a discipulis scholae conditae ab eo sepulcrum (+hêrôon+)

paratur. Medicus Caesarum complurium ex familia Claudia.

IG. XIV 1751. "Romae". +Ti. Klaudios Alkimos "iatros Kaisaros"+, cuius

sepulcrum Restituta quaedam res medicas docta ab Alcimo curandum fecit.

Medicus Claudiorum alicuius, quamquam sane formae litterarum in tempus

posterius deducunt. (Sed erret Harnack (_Medizinisches aus der ält.

Kircheng._ p. 14) qui titulum Christianum et aetate Byzantina esse

contendit).

Benndorf u. Niemann, _Reisen in Lykien und Karien_ p. 63 nr. 30 et p. 64

nr. 32. "Sidymae". Titulus dedicatorius in porticu, quam +Tiberios

Klaudios "Seb[astou ap]eleutheros" Epagathos "iatros akkêssos tou idiou

patrônos"+ cum alio quodam (cf. 32) et Claudio imperatori et Dianae et

deis aliis consecraverat. Idem +Epagathos apeleutheros iatros ak[kê]ssos

tou idiou patrônos+ una cum Tib. Claudio Tib. f. Quir. Liviano statuam

Claudii statuendam curavit (nr. 32). --Quibus titulis additur ad

»medicum Augusti« quidam »medicus accensus Augusti«, qui igitur medicos

Augusti in serviendo valetudini Caesaris ipsius adiuvabat. Qui quamquam

servus erat, non inter servos medicos ducendus est, qui homines et

maxime servos aulae imperatoriae curabant. Quibus praeerat quidam »supra

medicos« aut »decurio medicorum« aut »superpositus medicorum«,[29] inter

quos omnes aulae imperatoriae medicos archiatrum locum non habere late

patet.

[Adnotatio 29: CIL. VI 3982: _M. Livius Liviae l. Orestes supra

med(icos)_; CIL. VI 3984 (cf. 3983); _M. Li[vius] Boeth[us]

dec(urio) medic[orum]_; CIL. VI, 8504: _D. M. T. Fl. Paederot. Aug.

lib. Alcimiano superposito medicorum_ eqs.]

P. Perdrizet et Ch. Fossey BCH. XXI (1897), p. 66, 3. Rev. arch. 1897,

I p. 355. Byzant. Zeitschr. XIV (1905) p. 20 nr. 5. "Laodiceae

ad Libanum". (?--Tell Nebbi Mindu) + .... [Lik]inni[on?] .... |

Phi[l]ippiko[n] | "iatron Seb(astou)" | Phl. Sakerdos | Emisênos ton |

autou ph[i]lon.+ Imperatoris nescio cuius medicus. Sed Hadrianum, cum

in Syria versaretur, aut alium imperatorem ibi versatum curasse et

propterea ut titulum medici Augusti sibi adsumeret impetrasse videtur.

Ad tempora posteriora litterae formis rotundis (+ESl+) pertinent.

G. Hirschfeld, Greek inscr. in the Brit. M. 799. "Cnidi". In basi

statuae publice erectae: +Serouïos [Soul]pikios Apollôniou huios

Hekataios ho "iatros kai philos tou Sebastou"+, ad quae verba extrema

medicos regum Graecorum conferas, qui +tôn prôtôn philôn basileôs kai

archiatros+ vocabantur (p. 26) et Eudemum _amicum et medicum Liviae_

(Tac. Ann. IV, 3). Cum ex nomine Servi Sulpici eluceat eum civitatem a

Galba accepisse, huius vel alicuius posteriorum medicus fuit. Adnotavit

etiam Newton litteras tituli Hecataei aliquanto priores esse tituli

Hadriani eodem loco reperti.

Falsa autem est inscriptio CIG. 3285 in anaglypho sepulcrali Smyrnaeo

nunc in museo Veronensi conservato, id quod et contextus verborum et

formae litterarum et locus inscriptionis sub anaglypho demonstrant. Ibi

legitur: +Markon Artôrion Asklêpiadên | "theou Kaisaros Sebastou iatron"

| hê boulê kai ho dêmos tôn Smurnaiôn | etimêsan hêrôa polumathias

charin+. Patet iam inscriptionem inepte compilatam esse ex eis quae

scriptores Romani passim de Artorio medico Caesaris Augusti tradunt.

Quam inscriptionem esse vitiatam Maffei iam olim (Mus. Ver. XLVII. 4)

Boeckhio non multum persuadens et tum iterum Duetschke (Antik. Bildw.

IV, 539) contenderat. Quod nemo negabit, qui anaglyphum ipsum aut

imaginem ope lucis expressam viderit.[30]

[Adnotatio 30: Copiam videndi praebuit E. Pfuhl anaglyphi imagine

photographica amabiliter dono data.]

Sed ne in falsis operam perdamus titulis. Pergamus afferre testimonia,

quae demonstrant medicos Caesarum saeculo primo et ineunte altero

publice nondum archiatros nominatos esse. Exstant enim Latini etiam

tituli:

CIL. VI, 3985 _Tyrannus Liviae medicus_ (cf. ibid. 3986 et 87 alios

Liviae medicos, quorum tabulae in columbario libertorum et servorum

Liviae Augustae et Caesarum inventae sunt, unde etiam tituli supra

laudati adn. 29, 1 et 2).

De Graecorum Medicis Publicis · 第 15 / 40 题