CIL. VI 8646 et 47 exstant duo »medici domus Augustae«.

CIL. VI 8895: _L. Arruntio Semproniano Asclepiadi Imp. Domitiani medico_

eqs. (cf. Plin. NH. XXIX, 5).

CIL. XIV 3641, Tibure: _D. M. Ti. Claudio Aelio Sabiniano medico Aug

{////} Pedanius Rufus amicus._[31]

[Adnotatio 31: Testem adhibet R. Briau (l.l. p. 39) etiam

inscriptionem Taurinensem Grut. p. 632, 6 al.: ACRONIP|MEDICO

AVG|eqs. Sed exemplum melius exhibet (v. CIL. V, 7043):

ACRON | {linea a manu scripta}

MEDICO M \ {eadem linea prosequitur}

eqs.]

Multi alii »medici« inter officiates ex familia Augusta, qui quidem

servi sunt aut liberti, ibidem exstant (CIL. VI 8894--8910).[32]

[Adnotatio 32: Conferas etiam Iacob. Arata, _L'arte medica nelle

iscrizione latine_ (Genova 1902), ubi non pauci tituli Latini

medicorum (Aesculapii, aliorum deorum sanantium) ex voluminibus

nonnullis Corporis Inscr. Lat. raptim sunt collectae.]

Certe igitur constat Domitiani etiam medicos titulo antiquo »medicus

Augusti« esse usos. Qui titulus ex Aegypto, ubi +basilikon iatron+ illum

inveneramus (v. p. 28), Romam translatus esse videtur, archiatri autem

titulum Graeci ex Asia oriundi in Italiam importaverunt. Nam quod

Galenus Andromachum Neronis medicum archiatrum nominat (K. vol. XIV,

p. 2: +Andromachos ho Nerônos archiatros ktl.+ cf. supra »Imp. Domitiani

medicus«), verisimile est, quod in sua patria mos erat, Galenum in res

alienas transtulisse. Fuit igitur Andromachus medicus (vocat eum Galenus

brevi ante loc. cit. simpliciter +iatron+) et factus est »medicus

Augusti«, id quod Galenus, Graecus quidem verborum amans, voce

+archiatrou+ interpretatur. Neque aliter iudicandum est de aliis

archiatris ab Galeno laudatis: K. Vol. XIV p. 261: +Magnos de ho kath'

hêmas archiatros genomenos+ et paullo post +Dêmêtrios de kai autos kath'

hêmas archiatros genomenos+. Quos Romae factos medicos imperatorios (ut

de Demetrio medico Marci Aureli constat: Gal. XIV p. 4) Galenus vocabulo

a Romanis nondum usurpato, sibi autem noto et grato vocare videtur. Nam

tertio etiam saeculo Lampridius tradit medicum imperatorium ab Severe

Alexandro salario firmo conductum et _medicum Palatinum_ nominatum esse

(Alex. Sev. c. 42). Denique ad Iuven. X, 221 Themiso, qui primo vixit

a. Chr. n. saeculo neque unquam medicus Augusti ullius fuisse potest,

ab scholiasta archiater vocatur. Sed scholion illud (ed. Jahn-Buecheler:

_Themison a. archiater illius temporis cui detrahit_), cum in Pithoeano

a manu prima scriptum legatur, non recentissimorum est, tamen sexto

demum saeculo exaratum esse potest. Quo tempore vox archiatri pro

simplici medici iam usurpata esse videtur ut est cum hoc vocabulum circa

annum 800 ad Germanos transflueret, apud quos pro antiquo medici

vocabulo recipiebatur.[33]

[Adnotatio 33: cf. Grimm, Dwb. I, 577; Kluge, Etym. W. p. 20.--ahd.

arzât. mnd. aersatre, aersater, ersater, ersetre. mhd. arzât, arzet.

nhd. arzt.]

Quae cum ita sint, res hoc modo disceptanda est: titulus archiatri, quo

reges Orientis Graeci utebantur, non continuo ab imperatoribus Romanis

excipiebatur, sed in urbes Graecas transiit et prioribus aevi Romani

saeculis ab Graecis hominibus tantum usurpabatur.

Quod praeter ea, quae adhuc exposuimus, multi archiatrorum tituli

demonstrant, qui in urbibus Graecis et maxime Asiae Minoris inventi

sunt. Cum in his ad vocem archiatri nihil aliud adiunctum sit, ab urbe

in qua erant medici hoc nomine vocati esse videntur. Accedit, quod ter

non +archiatros+ solus sed +archiatros tês poleôs+ vel +archiatros

poleôs+ dicitur. Hi tres igitur medici municipales vel ut adhuc diximus

publici erant, ita ut alii etiam +archiatroi+ ab urbe sic vocati medici

publici fuisse videantur. Cum autem tres illi tituli +archiatrôn tês

poleôs+ in urbibus reperti sint, quae longe inter se distant, cum prima

in Asia, secunda in Graecia, tertia in Italia sita sit, hac re iam

demonstratur aevo Romano morem Graecorum, ut valetudinem civium medicis

publicis mandarent, per totum imperium Romanum diffusum esse neque

umquam Graecos ipsos a more suo destitisse. Sed accuratiora proferamus

de tribus illis titulis:

49. CIG. 2714; Lebas, Voyage V, 314-318. In urbe Cariae "Euromo".

Eadem inscriptio dedicatoria quinque aut si imagini Fellowii (_Asia

Minor_, p. 260) fides habenda est octo columnis templi alicuius

affixa est. Quas dedicavit columnas +Menekratês Menekratous ho

"archiatros tês poleôs" stephanêphorôn ktl.+ Quo tempore columnae

dedicatae tabulis praefixae sint, certe dici non potest. Formae

litterarum mea quidem sententia altero saeculo antiquiores non sunt

+CÔNH+. Sed structuram et formas templi ipsius atque columnarum

(v. _Antiquities of Jonia_ I, cap. IV, tab. 1-5) recentiores aetate

Hadriani non esse et inter Augusti et Hadriani tempora cadere

R. Delbrueck mihi asseveravit.

50. IG. IV, 782. "Troezene". In basi statuae Aesculapii, ut satis

certum est, quam urbi dedicavit +Agasikleidas Agasikleida ho

"archiatros tês poleôs" agoranomôn to {={x th}}+ (coni. Bursian al.,

+{={z th}}+ in lapide) +etos+. Cum aera ab Hadriani itinere

Peloponnesiaco deducenda sit, titulus, si recte illud coniectum est,

anni p. Chr. 192 est.

51. IG. XIV, 689. In Hirpinorum urbe "Aeclano". In basi statuae

Aesculapio dedicatae. Quam constituendam curavit +G. Salouios

Attikianos "archiatros poleôs"+. Vix saec. p. Chr. II. antiquior.

Quibus ab +archiatrois tês poleôs+ vix ei medici distinguendi sunt, qui

solum +archiatroi+ in titulis vocantur. Quos titulos nunc per locos

disponamus, quo facilius quanto archiatri in Asia Minore frequentiores

sint perspiciatur:

52. Heberdey u. Wilhelm, _Reisen in Kilikien_ (1891 u. 92)

(Denkschr. d. K. A. d. W. in Wien, Ph.-h. Kl. Bd. XLIV, VI), p. 20

nr. 51. "Rhossi" (in loco _Arsâs_ in Cilicia). Titulus sepulcralis

christianus +Kurillo{u.} tou timiôtato{u.} kai enaretou

archeiatrou+. Valde recens.

53. Ibid. p. 84 nr. 161. "Olbae" (in loco Ciliciae

_Uzundschaburdsch_). Basis statuae: +M. Aurêlion Menandron Menandrou

ton archiatron ktl.+ II. saec. altera parte non prior.

54. Petersen und v. Luschan, _Reisen in Lykien etc._ p. 176 nr. 225.

In via, quae ab loco _Elmaly_ "Cibyram" ducit. Tit. sepulcr.:

+[Phil]ologon arch[iatr]on? ktl.+ II. saec.?

55. Benndorf u. Niemann, _Reisen in Lykien und Karien_. I p. 78

nr. 55. "Sidymae" in sarcophago. +M. Aur. Ptolemaios [ho kai

Arist]odêmos Aristodêmou tou kai Lusônos Aris[todêmou] Sidumeus

archiatros teteimêmenos hupo tôn Sebastôn {k.}ai tê[s] patridos

alitourgia ktl.+ Altera parte saec. II. non antiquior.

56. CIG. 4277. "Xanthi". Tit. sepulcr. +Klaudiou Epiktêtou

archi{a.}trou.+ II. saec.?

57. P. Paris et M. Holleaux, BCH. IX (1885), p. 336 nr. 19; rectius

Sterret, Papers of the Americ. School, II (1883/84), p. 21 nr. 17.

"Heracleae-Salbacae" (in Caria). Basis statuae. Statuebat nescio

quis quendam +.... ou Charmidou Men[an]drou prutanin kai

st[e]phanêphoron kai archiatron, [he]na tôn eugenestatôn kai

euschêmonestatôn, apo progonôn bouleutôn, pasas archas te kai

leitourgias ekt[etele]kota tê patridi ktl.+ II. saec. altera parte

non prior.

58. P. Paris et M. Holleaux, BCH. IX (1885), p. 337 nr. 20.

"Heracleae-Salbacae". Basis statuae. Totum do titulum: +[Ch]armidên

prutanin | kai stephanêphoron | huion M. Aur. Charmidou | prutaneôs

kai ste|phanêphorou kai archi|atrou.+ cf. tit. 57.

59. CIG. 3953h. »in oppido _Makuf_«, "Heracleae-Salbacae", ut nunc

constat (Waddington apud Lebasium III, 1695. Paris et Holleaux, BCH.

IX (1885), p. 330 sqq.). Tit. sepulcr. +Pappiou ....ou "archiatrou

apogono[u] archiatrôn".+ II. saec. vel recentior.

60. Babington, Transact. of the Royal Soc. of Lit., II. Ser. Vol. X,

p. 126 nr. 25; E. L. Hicks Journ. of. H. St., XI (1890), p. 127 nr.

11. In urbe Cariae "Ceramo". In basi rotunda protomae vel statuae,

quam urbs imperatori C. Valenti Hostiliano Decii filio erexit.

Verbis dedicatoriis subscriptum est: +M. Au. B(alenti) Poleitê {=b}

tô archiatrô prôtô archonti to {=b}+. Anni 251.

61. C. T. Newton, _Discov. of Halicarn. etc._ II, p. 790 nr. 96.

"Laginae". In basi duarum statuarum. In fine inscriptionis tempus

inter cetera verbis his definitur: +epimeloumenou tôn Mustêriôn

Soul. Dêmêtriou tou axiologôtatou arch[ia]trou+. Saec. II. partis

mediae, ut ex nomine +P. Ail. Aur. Neônos+ apparet.

62. Lebas-Waddington III, 568. "Alabandae". Tit. sepulcr.:

+Hermerôtos ar|chiatrou; zô. | Aur. Dionusiou; | zê+. (editor partem

priorem restituit: +[Tôn] Hermerôtos archiatrou+ (sc. +oikeiôn+).

+Zô[sin]+.) II. saec. partis alterius non prior.

63. CIG. 2847. "Aphrodisiade". Tit. sepulcr. +Markou Aurêliou

Messoulêiou Chrusaor[eô]s archiatrou.+ Aetatis Antoninorum.

64. A. E. Contoléon, REG. XII (1899), p. 382 nr. 3. "Trallibus". In

sigillo ferreo cum capulo legitur: +Eukarpou archiatrou+. De tempore

editor, qui titulum litteris parvis mandavit, nullum verbum addidit.

Sed certe ad saecula posteriora spectat.

65. CIG. 2987; Lebas V, 161. "Ephesi". In basi statuae +[Att]alou

Asklêpiadou Preiskou philosebastou "archiatrou dia genous"+, cuius

munera honoraria multa adduntur. II. fere saec.

66. Hicks, _Greek Inscr. in the Brit. Mus._ 677. "Ephesi". Tit.

sepulcr. +.... Io[uliou?].....{a.}rch{{ei}.}atrou+ hominis

Iudaeici ut ex verbis quae sunt in fine intelligitur: +[Tautês tê]s

sorou kêdon|[tai hoi en Ephe]sô Ioudeoi+. II. vel III. saec.

67. M. A. Wagener, _Inscr. Gr. rec. en Asie Min._ p. 20, 3 et tab. A

(_Mémoires des Prix de l'Acad. de Bruxelles_ 1861). +Mous. k. Bibl.+

III (1880), p. 159 nr. +tith'+. K. Buresch, _Aus Lydien_ (ed. O.

Ribbeck 1898) p. 55. In urbe Lydiae "Coloe". In lapide marmoreo

arae simili legitur: +Aurê[lio]s Artemidôros | ho archiatros

kai ierophan|tês heidrusato+. Nescio qui K. Buresch coniecerit

Artemidorum in +hiera sumbiôsei+ muneribus sacerdotalibus archiatri

et hierophantae esse functum. Equidem intelligo: +ho archiatros tês

poleôs kai hierophantês theou tinos+, fortasse +Asklêpiou+. II.

saec. vel III. ineuntis.

68. Lebas-Waddington III, 1523. "Smyrnae". Fragmentum temporis

Traiani. Fortasse versus 2. restituendus est: +....non archia[tron]+.

69. I. A. R. Munro, I. of H. St. XVII (1897), p. 286 nr. 54. In

loco Mysiae _Säujilar_. Stela sepulcralis +Aur. Hieroklei [b'] tô

archiatrô+ consecrata ab filio +Aur. Hieroklei g'+. Saec. II.

exeuntis vix antiquior.

70. CIG. 3943. "Lampsaci" (nunc Oxonii). Basis statuae a gerusia

+Kurô Apollôniou archiatrô aristô poleitê ktl.+ auctori beneficiorum

magnorum erectae. Quem Cyrum eundem esse ac _Cyrum Liv(i)ae Drusi

Caes(aris) medicum_ (CIL. VI, 8899) olim viri docti male putabant.

Non autem repugnabo, si quis Cyrum Apollonii f. Lampsacenum, qui

patri sepulcrum et funus consecravit (CIG. 3645), illum esse

archiatrum existimat. Uterque titulus ad II., ut videtur, pertinet

saeculum.

71. Perrot, _Exploration de la Galatie et de la Bithynie_, p. 48 nr.

27. Kaibel, EG. 352. Titulum multo accuratius lectum nuper edidit

G. Mendel BCH. XXVII (1903), p. 317 nr. 6. "Claudiopoli". Tit.

sepulcr. Acilii Theodori archiatri (+iatrôn pro[mou]+ quod ut nuper

in lapide lectum est Georgius Kaibel iam restituerat). Sepulcrum eius

faciendum curaverunt filius et +Theodôros archiatros+ propinquus.

72. G. Lefebure, BCH. XXVII (1903), p. 375 nr. 115. In loco Aegyptio

_Tehneh_, ubi fortasse fuit oppidum vetus "Acoris". Stela sepulcr.

reperta in christianorum coemeterio saec. V. vel VI.: +Prôteris |

archiatros | ekoimêdê | en K(uri)ô | Pachôn {={ka}}+.

73. IG. XII, 2, 484. In insula Lesbo a Conze olim reperta "Hierae".

Basis statuae a senatu populoque Mytilenorum, ut verisimile est,

constitutae: +[Hê b]olla kai ho damos Brêson Brêsô archiatron

alitou[r]gaton, za tôn paidôn de kai ekgonôn archas kai allas kai

kissophorias kai agoranomias epitetelekonta+, quae munera multa alia

praecipue sacerdotalia archiatri ipsius sequuntur, inter quae

+zakoros Saôtêros Asklêpiô+ (v. 21 sq.). II. ut videtur saec.

74. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 282. "Co". Tit. sepulcr.:

+-- -- -- {K.}{o.}{s.}[seini]|ou Bassou {a.}[r]|chiatrou etô[n] |

{={ka}}+. II. saec.?

75. R. Herzog, Koische Funde u. Forsch. p. 92 nr. 115. "Co". Tit.

sepulcr.: +Ga. Ioulios | Prôtok(t)êtos | [a]rchiatros+. I. saec.

76. IG. XII, 3 259. "Anaphes". Basis statuae: +Eugnômôn Eugnômônos |

archiatros Apollôni | Aiglêtêi euchên+. Litterae apicibus longis et

multis ornatae. I. saec.?

77. CIG. 1407. "Spartae". Fragmentum basis statuae: +-- -- [sô]têros

tês poleôs | kai archiatrou | ps. [b.]+. II. fere saec.

78. IG. IV 723. "Hermiones". Basis statuae Aureliae filiae mortuae

+Leontida [tou pe]ri[ê]gêtou kai archiatrou+. Nomen +[A]UR[ÊL]IAN+

(vs. 1) ex +URNAIAN+ K. Keil emendavit (Jahrb. für kl. Phil. II.

Suppl.-Bd. 1856/57, p. 386) quod fugit editorem Corporis, qui cum

Boeckhio (CIG. 1227) +[Sm]urnaian+ dedit. Nomine Aureliae agnito

titulus ad aetatem Antoninorum vocatur.

79. IG. VII 2688. "Thebis". Tit. sepulcr.: +Epi | Charea archia|trô

hêrôi+. Litterae multis apicibus ornatae. Fortasse saec. I. potius

quam II.

80. IG. XIV 852. CIL. X, 2858. "Puteolis". Tit. sepulcr. bilinguis

cum nomine Latine scripto Q. Passeni archiatri (ARCHIA|T). II. fere

saeculi (Kaibel, EG. 677: I. fere saec.).

81. G. I. Ascoli, _Iscrizione etc. di antichi sepolcri Giudaici del

Napolitano_ p. 55 nr. 10 (cf. p. 54, 7). CIL. IX 6213 (cf. 6211 et

12). Lenormant, Gazette archéol. VIII (1883), p. 42. "Venosae". Tit.

sepulcr.: +hôde kite Phl. | Phaustinos gerousi|archon archiatros |

huios tou Isas etôn ..+ Saec. IV vel V. potius.[34]

[Adnotatio 34: Rangabé, (Ant. Hell. 426) suspicatus est in

Archippi duobus decretis honorum IG. II 230a vs. 9:

+NARCHIPPONTONARCHI+ legendum esse +..]n Archippon ton

archi[atron]+. Sed haec coniectura multis de causis reicienda est

(cf. Wescher, Rev. arch. 1863 (VIII), d. 481{1}).]

Quos titulos si contuemur mirum est Asiam Minorem adeo praevalere.

Viginti et unus enim sunt tituli Asiae Minoris, octo tantum Graeciae et

insularum, duo Italiae, unus Aegypti. Sequitur, ut quodam tempore in

Asia Minore titulo archiatri praecipue faveretur. Quod quo tempore

factum sit, ex nomine Aurelii, quod saepe in inscriptionibus illis

extat, facile coniicitur. Quod nomen cum demum aetate Aureliorum

Antoninorum apud Graecos pervulgatum sit, inscriptiones illas ante

M. Aurelii tempora incisas non esse intelligitur, inde a quibus illud

nomen per saeculum II. et III. audiebatur, sicut etiam inter titulos

supra collatos M. Aurelii Valentis Politae (nr. 60) concepta est anno

251.

Neque casu factum esse, ut aetate Antoninorum titulus archiatri in Asia

Minore effloresceret, ex alio sumi potest. Iulius Caesar olim medicis

civitatem dederat quippe Romae artem exercentibus. Testatur Suetonius,

Div. Iul. 42: _Omnisque medicinam Romae professos et liberalium artium

doctores, quo libentius et ipsi urbem incolerent et ceteri adpeterent,

civitate donavit._ Tum Augustus immunitatem addidit, sed etiam Romae

tantum, ut videtur, factitantibus: Cassius Dio LIII, 30: +tên te

ateleian kai heautô kai tois homotechnois, ouch hoti tois tote ousin

alla kai tois epeita esomenois, elaben+ (sc. Antonius Musa, postquam

Augustum valde aegrotantem sanavit.--cf. Sueton. Div. Aug. 42). Denique

munera municipalia omnibus medicis "in patria sua" factitantibus ab

Hadriano condonata sunt, id est honores (gymnasiarchia, agoranomia,

officia sacerdotalia), munera patrimonii (ad se milites recipiendi),

munera personarum (iudicandi, obeundi legationem, conscribendi milites,

comparandi frumentum et oleum, alia.--cf. E. Kuhn, _Die städt. u.

bürgerl. Verf. d. röm. Reichs_ I, 118). Leguntur haec in Digestis

XXVII, 1 l. 6, 8: +Estin de kai en tais tou basileôs Kommodou diataxesin

engegrammenon kephalaion ex epistolês Antôninou tou Eusebous: ...

»ho theiotatos patêr mou+ (Hadrianus igitur) +grapsas philosophous

rhêtoras grammatikous "iatrous" ateleis einai gumnasiarchôn agoranomiôn

hierôsunôn epistathmiôn sitônias elaiônias kai mête krinein mête

presbeuein mête eis strateian katalegesthai akontas mête eis allên

autous hupêresian ethnikên ê tiva allên anankazesthai.+ Quibus omnibus

antea concessis libertatibus cum in Asia Minore multi essent medici aut

qui medicinae peritiam sibi adsciscebant civitatesque immunitate eorum

onerarentur, Antoninus Pius civitatibus Asiae Minoris lege praescripsit,

ut certus tantum numerus medicorum muneribus liberandus esset. Quae lex

Antonini Pii ex Modestini libro secundo excusationum in Digesta recepta

est: l. 6 §2 libri Dig. de excusationibus XXVII, 1: +-- -- -- dêloutai

ex epistolês Antôninou tou Eusebous grapheisês men tô koinô tês

Asias, panti de tô kosmô diapherousês, hês estin to kephalaion touto

hupotetagmenon; »Hai men elattous poleis dunantai pente iatrous ateleis

echein kai treis sophistas kai grammatikous tous isous, hai de meizous

poleis hepta tous therapeuontas .... hai de megistai poleis deka iatrous

.... huper de touton ton arithmon oude hê megistê polis tên ateleian

parechei«.+[35]

[Adnotatio 35: Additque Modestinus ipse: +eikos de tô men megistô

arithmô chrêsasthai tas mêtropoleis tôn ethnôn, tô de deuterô tas

echousas agoras dikôn, tô de tritô tas loipas. touton ton arithmon

huperbainein men ouk exestin oute psêphismati boulês oute allê tini

pareuresei, elattoun de exestin.+ Immunitates autem medicos adipisci

non posse nisi in patria sua artem exercerent ut edixerat Hadrianus

Antoninus asseveraverat. Tamen +tous agan epistêmonas kai huper ton

arithmon kai en allotria patridi+ atque omnes professores Romae

habitantes (quod Augustus iam praescripserat) muneribus liberos

fuisse ex Dig. I. 6 §8 I. XXVII, 1 apparet.]

Quae verba primo obtutu ad medicos publicos pertinere non videntur;

tamen hos intelligendos esse facile perspicies, si epistulas imperatorum

posteriorum ad archiatros missas spectaveris, in quibus veterum

principum leges confirmantur et medici publici »archiatri« vocantur.

Nomen archiatrorum ipsum in libris Romanis primum in epistula

Constantini imperatoris extat, quae in Codice legitur Theodosiano XIII,

III, 2 (a. 326). Imperator ille alio in rescripto »"medicis"« iterum

_beneficia divorum retro principum_ confirmaverat (C. Theod. XIII,

III, 3), et sicut ante Constantinum a (Septimio) Severo (Dig. 6 §8

l. XXVII, 1) sancta erant, ita privilegia _vetustis sanctionibus

adtributa_ ab imperatoribus tum medicis tum archiatris confirmabantur

(v. C. Theod. XIII, III, 15. cf. ibid. §3, 4, 17, 18. Cod. Iust. X, 53,

6 et 11; X, 66, 1. Instit. I, 25, 15. Fragm. Vat. 149).

Archiatros nominatos in his imperatorum epistulis medicos esse publicos

apparet ex Constantini ad populum epistula anni 333 (C. Iust. X, 53, 6),

in qua, postquam _medicis et maxime archiatris vel ex-archiatris_

aliisque liberalium artium professoribus libertates confirmatae sunt,

hoc dicitur: _Mercedes etiam eorum et "salaria" reddi iubemus, quo

facilius liberalibus studiis et memoratis artibus multos instituant_

(cf. Th. XIII, 3, 1. Diog. 16 §1, XXXIV, 1). In quibus mercedes pecunias

a privatis datas esse putamus, salaria autem annua a re publica accepta.

Quae disertius etiam Lampridius memoriae tradit, cum dicit Severum

Alexandrum "medicos" Romae instituisse _usque ad sex, qui annonas binas

aut ternas accipiebant_ (Alex. Sev. 42). Ex quibus sex Severi Alexandri

medicis publicis quattuordecim urbis Romae archiatri prodierunt. Ita

enim in Cod. Iust. (X, 53, 9) et Theod. (XIII, 3, 8) de archiatris

quattuordecim regionum constitutum est: _archiatri scientes "annonaria"

sibi "commoda a populi commodis" ministrari_ eqs. et de eisdem C. Th.

XIII, 3, 9 ex.: _hisque "annonarum compendia" quae eorum sunt meritis

dignitatique praestanda tua sinceritas_ (Olybrius _p.u._) _iuxta

dispositionem prius habitam fiat ministrari_. Romae igitur medici

publici erant saeculo III. ineunte, qui IV. saeculo archiatri

nominabantur, ita ut apte intelligatur, cum medici publici ex urbibus

Graecis Romam profluxerint, qui ibi inveniuntur +archiatroi+, medicos

publicos fuisse.

Tituli quidem archiatrorum cum plurimi breves sint et longiores etiam

plerumque nihil nisi multa munerum nomina exhibeant, levia tantum

praebent momenta, ut natura archiatrorum Graecorum cognoscatur. Tamen

ex eo, quod munus archiatri una cum aliis muneribus publicis nominatur,

munus archiatri publicum fuisse apparere videtur. Exempli causa

Heracleae-Salbacae M. Aurelius Charmides +prutanis kai stephanêphoros

kai archiatros+ nominatur (nr. 58 cf. 57), Cerami M. Aur. Valens Polites

nominatur +ho archiatros+ (nr. 60) et eodem modo Aur. Artemidorus Coloae

(nr. 67) et alii (nr. 53, 69). Iam vero si Attalus Asclepiades Priscus

Ephesi +archiatros dia genous+ est (nr. 65), cum hunc titulum ei aut

alicui maiorum a populo datum esse necesse sit, munus archiatri publicum

munus fuisse manifestum fit. Sed Galeni etiam locus (K. XVIII, 2, 678)

demonstrat civitates saec. II medicinis (+iatreiois+) quidem

constituendis publice consuluisse, quem locum infra, ubi de medicina

agemus, tractabimus (c. II §4).

Adsunt autem illi +archiatroi tês poleôs+, quos a populo conductos

muneri medico praefectos esse ex titulo certe apparet. Verum cum etiam

Charmidae illi, Politae, alii, quos supra contulimus, medici a populo

instituti esse videantur, nihil iam inter utrumque titulum interest et

+ho archiatros+ vel +ho archiatros tês poleôs+ medicus publicus tum

vocabatur. Nam ne leve quidem indicium exstat saec. iam II. vocabulum

archiatri eandem habuisse vim ac simplex medici, cum praesertim multi

medicorum tituli eiusdem temporis in Asia Minore reperti sint, in quibus

medici +iatroi+ simpliciter vocantur.[36] Contra archiatri sunt

»médecins fonctionnaires«.

[Adnotatio 36: CIG. 4249, 3872b. AM. XXIV, p. 211, 34; XXIX, p. 169,

12. IoHSt. X, p. 72, 24; XI, p. 251, 27; XXIV, p. 287, 33. BCH. VII

p. 452 II vs. 12; XVIII, p. 160, 4; XXIV, p. 403, 79. Americ. Journ.

IV, p. 13, 13. Papers of the Am. Sch. III, p. 27, 29 (= BCH. X 510).

Lebas 1663b. Wood, _Disc. at Eph._ App. 7, 7. Heberdey u. Wilhelm,

_Reisen in Kil._ p. 69, 179. aliae.]

Quae cum ita sint, cum Antoninus Pius immunitatem medicorum in numerum

definitum concluderet, medicis publicis a civitatibus Asiae Minoris, ut

in numero illo clauso inessent, concessum esse videtur. Quare factum

est, cum antea numerus publicorum vaccillaret, ut tum in oppidis,

quo erant ampliora, quinque vel septem vel decem medici publici

instituerentur. Simulque epistula illa efficiebatur, ut nomen archiatri,

quo usque ad id non omnes usi erant, ad totum illum certum numerum

medicorum publicorum transmitteretur et maxime per urbes Asiae Minoris

dilataretur.

Haec non omnino nos comminisci testes habemus archiatros duos, qui sibi

immunitatem praebitam esse praedicant: +M. Aurêlios Ptolemaios kta.

archiatros "teteimêmenos hupo tôn Sebastôn kai tê[s] patridos

alitourgia" ktl.+ (Sidymae, nr. 55), +Brêsos Brêsô "archiatros

alitourgatos"+ (Lesbi, nr. 73).

Sed tamen tenendum est vocem iam antea usitatam fuisse, atque tum

etiam qui ea significabantur medici publici fuerint. Sunt enim inter

inscriptiones archiatrorum nonnullae, quae non ad saec. II, sed ad

primum aut saltem ad primam partem saeculi secundi pertinere videntur.

Quae saepius, ut videtur, in Graecia ipsa inventae sunt. Quod quidem

nullo idoneo argumento certius statuere possumus, cum plerumque aetas

titulorum illorum non nisi ex litterarum formis agnoscatur. Quae quam

incerta praebeant iudicia, inter omnes constat.[37]

[Adnotatio 37: cf. O. Kern, _Inschriften von Magnesia_, p.

XXIX-XXXVII: »Die Geschichte der Steinschrift in Magnesia.«]

Tamen Coorum archiatri (nr. 74 et imprimis 75, ubi nomina +Ga. Ioulios+

respicienda sunt) haud scio an saeculi primi sint, cum praesertim eodem

saeculo C. Stertinius Xenophon ibi iam ita vocatus sit (v. p. 33). Immo

fortasse ab Cois, quippe apud quos medici multi et publici et alii

fuissent, titulus archiatri ex aulis regum Orientis Graeci acceptus est

et ab his paullatim ad alias urbes permanavit.

Quae utut se habent, saec. II. medici publici archiatri vocati in

urbibus Graecis ubique exstant, atque ex his et institutum et nomen in

alias provincias imperii Romani transiit praeter Aegyptum, quae ipsa

antiquitus plurimos habebat medicos publicos. Nam per totum aevum

Romanum medici ubique fere terrarum Graeci erant et sua verba et

vocabula secum ferebant. Itaque saeculo altero in Italia etiam archiatri

in municipiis inveniuntur (nr. 51, 80).

In Asia Minore primus etiam archiater imperatorius exstat, si

Xenophontem non curamus. Inscriptionem eius in loco _Makuf_

(Heraclea-Salbacae) inventam ediderunt olim Henzen Ann. d. Inst. 1852

p. 154 et Lebas-Waddington III, 1695. Legitur in basi: +[S]tateilian

Am|mi[an]ên St(ateilios) Atta|los _archiatros | Sebastôn_ | tên heautou

mê|te[r]a+. Qui Attalus quo tempore vixerit, ex nummis tribus eodem loco

inventis cognoscitur. Qui in parte adversa capita Antonini Pii et Marci

Aureli atque nomina eorum monstrant, in aversa autem inscriptionem: +St.

Attalos archiatros Hêrakleôtôn neois+, quorum verborum duo extrema semel

in parte adversa leguntur (v. _Cat. of Greek Coins, Caria_ p. LVII et

p. 120). Eodem igitur tempore, quo in Asia Minore +archiatroi (tês

poleôs)+ saepissime inveniuntur, etiam +archiatros Sebastôn+ hic

exstitit. Qui si Romae quondam in aula imperatoria militavit, tamen in

patriam demum reversus titulum ibi florentem sibi indidisse videtur, cum

voce ampliore tum usurpata carere non posset. Nam Romae, ut iam vidimus,

Alexander Severus etiam »medico Palatino« munus medicum mandaverat, et

quarto demum saeculo medici imperatorii in epistulis Caesarum archiatri

vocantur. Quo tempore nomina inveniuntur haec: »archiatri sacri Palatii«

(C. Th. XIII, 3, 14 et 19), »qui in sacro Palatio inter archiatros

militarunt« (C. Iust. X, 53, II = Th. XIII, 3, 16), »archiatri inter

Palatium militantes« (C. Iust. XII, 13, 1 = Th. VI, 16, 1), »archiatri,

qui intra penetralia regalis aulae« (C. Th. XIII, 3, 12).

Sed de his nunc accuratius non agemus. Nobis nunc quidem explicuisse

satis esto per totum aevum Romanum medicos publicos inter Graecos non

periisse, sed nomine mutato archiatros vocatos munere esse functos; hoc

nomine institutum, quod Graeci suo ingenio perfecerant, ab imperatoribus

Romanis iam antea affirmatum tum legibus eorum per totum imperium

diffusum esse.

De Graecorum Medicis Publicis · 第 16 / 40 题