Aetate Romana uno loco medici publici usque in saeculum quartum eminent:
Oxyrh. Pap., I 51 (p. 108) anni p. Chr. 173. De corpore mortuo visitato
ad Claudianum praetorem relatio +p(ara) Dionyso(u) Apollodôrou
Dionys[i]ou ap' Oxurunchôn poleôs dêmosiou iatrou.+
Oxyrh. Pap., I, 40 (p. 83), saec. II. p. Chr. exeuntis vel ineuntis III.
Iudicium praefecti de questu Psasnis, qui quidem est +iatros
dêmos[ieu]ôn epi tari[cheia]+.
Oxyrh. Pap., I 52 (p. 109), anni 325. De inspectione puellae domo
collapsa vulneratae renuntiatio ad curatorem rei publicae +para Aurêliôn
.... kai Didumou kai Silbanou ap[o tês lam(pras)] kai lam(protatês)
Oxurunchitôn poleô[s dêmosiôn] i[atr]ôn+.
Quibus papyris addenda esse videtur similis renuntiatio C. Minicii
Valeriani +echontos to iatreion en kômêi Karanidi+ data a.d. XI. Kal.
Sept. anni 130. (BGU. 647). Quam papyrum medici publici esse, si ex
argumento eius collegerimus, a vero fortasse non aberrabimus.
Iam his papyris demonstratum est vetus medicorum publ. nomen (+dêmosios
iatros+ vel +iatros dêmosieuôn+) in Aegypto etiam per aevum Romanum
usitatum fuisse.
Aliis locis +dêmosioi iatroi+ posterioribus imperatorum saeculis non
inveniuntur. Tamen multi altero p. Chr. saeculo tituli medicorum exstant
et maxime in urbibus Asiae Minoris. Inter hos sunt multi archiatrorum.
Qui archiatri erant medici publici et excipiebant eos, quos adhuc
cognovimus +dêmosieuontas+, ipsi vocati +archiatroi+.[17] Quod priusquam
accuratius exponamus, de archiatris, unde provenerint, verba nonnulla
nobis facienda sunt.
[Adnotatio 17: De accentu huius vocis viri docti non pauci
erraverunt, qui titulos archiatrorum ediderunt Graecos, cum scribunt
+archiatros+. Sed monet in Thesauri Henrici Stephani editione
Parisiana L. Dindorf accentum acutum praecepisse Arcadium p. 89, 19
(+to de iatros philiatros anabibazei kai en tôi "archiatros" kai
"hippiatros" phulattei+--sed hausta sunt ex Herodiano +peri
katholikês prosôdias+ libro +th'+, vid. Lentz I, 229, vs. 10) et
conferendum esse Etymologicum Magnum, p. 215, 6 et 250, 34. Legitur
autem in EM. p. 250, vs. 28 sqq.: +ta gar eis os onomata en têi
sunthesei anabibazousi ton tonon; hoion kta. chôris gar, phêsin, ei
mê dia sêmasian tina kôlutheiê; dia to loigos, brotoloigos. xai
chôris tôn ethnikôn, Achaios, Panachaios. kai chôris tou iatros,
archiatros.+ Eadem autem p. 215, 6 sqq. leguntur.]
Inscriptionibus archiatrorum, quae ante Romana tempora exaratae erant,
nondum inventis diu viri docti putabant apud Romanos exstitisse
archiatros, plurimique Andromachum Neronis imperatoris medicum primum
omnium designabant. Quem Galenus +archiatron+ vocaverat (K. XIV, p. 2).
Erotianus autem librum, qui +tôn par' Hippokratei lexeôn sunagôgê+
inscribitur, Andromacho archiatro dedicaverat (ed. Klein, p. 29, 1: +Tên
Hippokratous pragmateian, archiatre Andromache, ouk oliga sumballomenên
pasin anthrôpois horôn ktl.+, quibus verbis liber incipit); sed hunc
recentiorem quam illum Neronis medicum et filium eius fuisse suo iure
exposuit Klein (Proleg. p. XII sq.). Inscriptione tum Coa inventa (PH.
345) C. Stertinius Xenophon primus archiater existimabatur.
Altera ex parte per complura saecula viri doctissimi inquirebant, quae
vis voci +archiatros+ subiecta esset, habebantque controversiam, +archos
tôn iatrôn+ an +tou archontos iatros+ (ne memoremus _principem atrii_
quemquam intellexisse) vis primitiva vocabuli esset (v. Dan. le Clerc,
_Hist. de la Méd._, p. 585 sqq.). Postremum commentationem de archiatris
ampliorem scripsit R. Briau: _L'archiâtrie romaine ou la médecine
officielle dans l'empire romain. Suite de l'histoire de la profession
médicale_ (Paris 1877). Qui rem acute perscrutatus tamen nimis
subtiliter in plura genera quam sunt distribuit archiatros.[18] Res tum
non promovebatur, nisi quod nomen archiatrorum iam saeculis Christum
natum antecedentibus occurrere demonstrabatur, id quod facillime fieri
poterat inscriptionibus, quae id ostendebant, repertis.[19]
[Adnotatio 18: Ita R. Briau archiatros in classes quinque divisit
(l.l. p. 18):