DE MEDICIS PUBLICIS A SAECULO QUINTO USQUE AD PRINCIPATUS TEMPORA PRIMA.

Ad medicos publicos revertamur. Inveneramus primos eorum apud Iones,

cum in Odyssea apud poetam quendam Ionicum primum de medicis publicis

testimonium exstet atque antiquis iam temporibus in urbibus Ionicis

Siciliae et Italiae[12] medici illi exstiterint. Athenis saeculo sexto

Democedes medicus publicus erat, saeculo quinto alium certum medicum

publicum Aristophanes tradit. Qui in Acharnensibus, cum Dicaeopolis ab

agricola bobus suis ab hostibus privato rogatus esset, ut oculos

lacrimis effusis paene occaecatos pace (ut finxit Aristophanes pro

unguento) sibi oblineret, illum ita facit loquentem (vs. 1030 sqq.):

+DIK. all', ô ponêr', ou dêmosieuôn tunchanô.

GEÔ. ith', antibolô s', ên pôs komisômai tô boe.

DIK. ouk estin, alla klae pros ta Pittalou.+

Fuit igitur Athenis Aristophanis temporibus Pittalus[13] +dêmosieuôn+

vel medicus publicus notissimus, ad quem aegroti in comoedia etiam

mittebantur. Quem saepius citat Aristophanes: in Acharnensibus iterum

Lamachus miles gloriosus, postquam in proelium profectus mox malum

nanctus est, ut ad illum se portent monet (vs. 1222):

+thuraze m' exenenkat' es ta Pittalou

paiôniaisi chersin.+

Denique Vesp. 1432 Philocleon cuidam, quem vulneraverat et qui hac de

causa eum reum facere volebat, suadet, ut medicum potius adeat:

+houtô de kai su paratrech' eis ta Pittalou+

(+therapeuthêsomenos tas plêgas+ addunt scholia). Sic plane intelligitur

harum comoediarum aetate medicos publicos Athenis fuisse homines

notissimos.

[Adnotatio 12: Calana et Leontini, quibus oppidis Charondas dedit

leges, coloniae erant Chalcidensium (Thucyd. VI, 3); reliquae autem

urbes, in quibus leges Charondae inducebantur, plurimae etiam

coloniae Chalcidensium erant (cf. Arist. Polit. 1274a, 24, vid.

adn. 3). Itaque leges illae sunt fortasse quae vocantur +nomima ta

Chalkidika+, quas contra Doricas vicisse in Himera urbe tradit

Thucydides VI, 5.]

[Adnotatio 13: Medicus hic, quin vere appellatus sit Pittalus, in

dubium vocari non potest (cf. +Pittakos, Pittalakos+). Tamen »nom de

fantaisie« nomen esse Pittali et re vera Attalum eum appellatum esse

Daremberg suspicatus est (Rev. arch. XIX, 1869, p. 69), quem secutus

est Vercoutre l.l., p. 107 (sed cf. Dechambre l.l., p. 53). Errore

autem Suidas +Spittalon+ eum nominat (s.v. +Spitt.+); sed +Pittalos+

omnibus Aristophanis locis auctoritate codicum constat. Sed nomen

Pittali Atticum non est.]

Quod quin inscriptione quoque in arce Athenarum eruta affirmaretur, ab

eo non multum afuit. Nam scribit A. Wilhelm (Wien. Jahresh. I (1898),

Beibl. p. 44) inscriptionem IG. I 81, si recte eam legerit, ad medicum

publicum pertinere, et posterius de hac et aliis accuratius se

disceptaturum esse promittit. Quam fidem cum nondum vir doctissimus

liberaverit, inscriptionem illam ad alteram quinti saeculi partem ut

videtur pertinentem afferre non possumus.[14]

[Adnotatio 14: Una alia est Attica inscriptio medici, quae ad saec.

VI. extremum pertinere videtur: +mnema tod' Aineo sophias iatro

aristo+ in disco marmoreo cum medici residentis imagine picta (IG.

I 422{14}, Suppl. p. 185). Sed medici publici esse eam non constat.

Nuper de inscriptione et imagine egerunt H. Dragendorff, Jahrb. d.

I. XII (1897), p. 1 sqq. et tab. I, R. Herzog l.l., p. 151, 201.]

Eodem fere tempore[15] inscriptio Cypria syllabarum signis indigenis

tabulae aheneae incisa est, quae Idalii olim est inventa (Deecke, SGDI.

60). Quae foedus inter Stasicyprum regem Idaliosque et Onasilum medicum

factum exhibet, quo illi pecuniam vel fundos polliciti Onasilum et

fratres eius sibi obligabant, ut per tempus obsessionis, qua Persae et

Citiei Idalium urbem premebant, viros vulneratos publice curarent: +hote

tan ptolin Êdalion kateworgon Madoi kas Ketiêwes, i(n) tôi Philokuprôn

wetei tô Onasagorau, basileus Stasikupros kai ha ptolis Êdaliêwes anôgon

Onasilon ton Onasikuprôn ton ijatêran kas tôs kasignêtôs ijasthai tôs

anthrôpôs tôs i(n) tai machai ikmammenôs aneu misthôn ktl.+ (vs. 1

sqq.). Habemus igitur quinto iam saeculo Idalii medicum, qui multis

promissis (vs. 5 sqq.) publicus advocatus est. Sed in summo discrimine

hoc factum est, qua ex re intellegitur Idalienses tum munus medicis

publice mandare nondum consuevisse aut omnino nullos medicos in urbe

fuisse.

[Adnotatio 15: De tempore inscriptionis, cui certus quidem Idaliorum

annus adscriptus est, magna est dissensio inter eos, qui praeter

Deeckium inscriptionem ediderunt et tractarunt: Cauer, Del. inscr.

Graec.{2} 472 (nonnullis annis ante 386) Meister, _Die griech.

Dial._ II, p. 199 (389 a. Chr.--cf. Larfeld apud Bursian, Jahresb.

LXVI, 36), Hoffmann, _Die griech. Dial._ I, p. 40 sqq. (449

a. Chr.), Solmsen, _Inscr. Graec. ad dialectos illust. sel._ 3

_(probabiliter ante a. 391)._ Vix Eduardi Meyeri coniectura (_Gesch.

d. Alt._ III, 304) probanda est, qui inscriptionem ad seditionem

Cypriorum anni 499 (Herod. V, 104, 108-115) revocavit, cum totum

genus dicendi ab hac antiquitate abhorreat. Sed alii etiam firmum

fundamentum quo nitantur non habent, neque ullum verbum apud

Diodorum legitur (quod Meisterum secutus asseveravit Larfeld l.l.)

de Idalio ab Persis et Citieis oppugnato, quamquam bellum accurate

narratum est (Diod. XIV, 98. XV, 1-4, 8-9). Sed legitur in

inscriptione ipsa medico soli praeter aliam summam dandas esse duas

didrachmas Idalienses. Quae didrachmae sunt stateres Idalienses,

quorum nunc etiam multi exstant (v. _Catalogue of the Greek coins in

the Brit. Mus., Cyprus_ tab. V). Sed hi post annum fere 420. non iam

forma publica percussi sunt, ut compluribus de causis sumpsit G. Fr.

Hill (l.l. p. XXX sq.: _the coins of Idalium cannot be dated later

than the third quarter of the fifth century_ cf. p. LII). Accedit,

quod in titulo Idaliensi Poenico (Euting, Sitz.-Ber. d. Berl. Ak.

1887, 422) Baalmelek tyrannus Citieorum (cc. 479-449) rex Citieorum

solorum nominatur, at filius eius Asbaal (445-425) et nepos

Baalmelek II. (425-400) reges nominantur »Citiensium et Idaliensium«

(cf. l.l. p. XXX et XXXIII). Itaque initio regni Asbaali Idalium ab

Citieis expugnatum esse videtur, unde sequitur, ut tabula ahenea

Onasili medici circa annum 445 exaratum sit (cf. l.l. XXX, LII).]

At saeculis insequentibus in Graecia multos medicos publice institutos

esse cum scriptores, Plato, Xenophon, Teles alii, quos suo quemque loco

tractabimus, testantur tum tituli multi approbant. Quas breviter nunc

enarrare supervacaneum non erit:

1. W. Judeich, AM. XVI (1891), 292. "Tei". Fragmentum synoecismi

pacti inter Teum et aliam civitatem. vs. 10 commemoratur +to

iatrikon+. Annorum a. Chr. n. 370-350 (J. Wackernagel, AM. XVII

143). Sed recentior esse videtur.

2. IG. II 256b (add. p. 424). Ditt.{2} 489. Mich. 120. "Athenis in

Aesculapio". Decretum in honorem Phidiae Apollonii f. Rhodii medici

Athenis publici. A. 304/3 a. Chr. n.

3. IG. II 352b (add. p. 426). "Athenis in Aesculapio". Fragmentum

decreti pertinentis ad sacrificia Aesculapio et Hygiae ab medicis

publicis facta. Anni, ut videtur, 240/39 a. Chr. n. (v. Kirchner,

PA. 3791: GGA. 1900, p. 443, §24).

4. IG. XII 1, 1032. Ditt.{2} 491. Mich. 436. "Carpathi (Brycunte)".

Decretum honorificum Menocriti Metrodori f. Samii Brycuntiorum med.

publ. III. fere saec.

5. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 198, 3. "Co in Aesculapio".

Decretum pagi +Aigêliôn+ in honorem Anexippi Alexandri f. med. publ.

III. saec. Nondum edita.

6. ibidem nr. 4. "Co in Aesculapio". Fragmentum decreti in honorem

medici publici alicuius. III. saec. Nondum edita.

7. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 5. Ditt.{2} 490. Mich. 425. SGDJ.

3618. "Co". Decretum honorificum Xenotimi Timoxeni f. Coi medici,

qui vice medicorum publicorum morbo affectorum munere publico

functus est. III. fere saec.

8. Foucart-Wescher, Inscr. de Delph. 16. Ditt.{2} 466. Mich. 268.

SGDJ. 2615. "Delphis". Decretum populi Philistioni cuidam choregiam

et +to iatrikon+ remittentis. Anno fere 200. aut paullo superiore.

9. W. Vollgraf, BCH. XXV (1901), 234. "Amphissae". Decretum populi

Amphissiorum perscriptum populo Scarphiensium, in honorem Menophanti

Artemidori f. Macedonis ex urbe Lydiae Hyrcanio, qui medicus

publicus Amphissam accitus erat. II. saeculi partis prioris.

10. B. Latyschew, AM. VII (1882), p. 364. SGDJ. 1447. Mich. 297. IG.

IX, 2, 69. "Lamiae". Decretum honorificum Metrodori Adromenis f.

Pelinnaei medici publ. "veterinarii". Anno fere 130. a. Chr. n.

(A. Wilhelm, BCH. 1900, p. 230).

11. H. Demoulin, BCH. XXVII (1903), 233 sqq. (cf. 1902, p. 420, 2).

"Teni". Decretum Teniorum atque decretum Nesiotarum in honorem

Apollonii Hieroclis f. Milesii med. publ. II. saec.

12. C. T. Newton, Greek inscr. in the Brit. Mus. 143. "Gythei".

Decretum honorificum Damiadae ... lis f. Lacedaemonii med. publ.

Anni fere 100. a. Chr. n. aut paullo posterioris.

13. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 344. "Co". Decretum pagi

Halensium in honorem Isidori Nicarchi f. Coi med. publ. Saeculi

p. Chr. n. primi.

14. Heberdey u. Kalinka, Zwei Reisen im südwestl. Kleinasien

(Denkschr. d. K. A. d. W. in Wien, ph.-h. Kl. Bd. XLV, 1), p. 23,

13. In Lyciae urbe "Tlo." Basis statuae erectae a populo in honorem

Bellerophontei med. publ. I. aut II. p. Chr. n. saec.

Quos adhuc enumeravimus titulos, certe sunt medicorum publicorum aut

certe ad medicos publicos spectant. Adiungimus eos, qui fortasse ad

medicos publicos pertinent, quamquam propter lapides nimis corrosos non

plane constat, et qui, nisi sunt medicorum publicorum, tamen his aliquid

proficiunt (nr. 15-28). Horum titulorum cum plurimi autem sint decreta

honorifica, decretis quae de medicis publicis facta sunt enumeratis usui

fortasse est aliorum quoque medicorum addere decreta atque bases

statuarum a "re publica" positarum (num. 29-48):

15. IG. II 186. "Athenis in arce". Decretum honorificum Euenoris

Euepii f. Acarnanis medici. 322/21 a. Chr. n.

16. IG. II 187. "Athenis in arce". Decretum in honorem eiusdem.

Paullo recentius.

17. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 197. "Co in Aesculapio". Decretum

factum de legibus colligendis, quae erant de piaculis (+hagneiais+

et +katharmois+) veteribus, et piaculorum ipsorum laterculus.

Commemorantur aedes medicorum (+ei toi iatroi tassontai+). Anno fere

a. Chr. 300. Nondum edita.

18. ibidem p. 10. "Co in Aesculapio". Epistula Cnossiorum ad Coos

missa de Hermia medico Coo Gortyna artem exercente et a Cnossiis

honorato. Anni a. Chr. n. 219. vel uno prioris posterioris.

19. IG, XII 5, 600. "Ceae". Decretum honorificum Polygnoti Dinonis

f. Phi[lippensis?] med. fortasse publici. III. saec. vix recentior.

20. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 37 (cf. 40). Ditt.{2} 616. SGDJ.

3636. Mich. 716. Co. Fasti sacri Coorum. Medicis pars carnis

victimarum conceditur. III. saec.

21. J. Demargne, BCH. XXIV (1900), 225. In insula Creta ad oppidum

"Oluntem" reperta. In eodem lapide una cum compluribus aliis

decretis honorificis decretum est in honorem medici cuiusdam Casii

fortasse publici. Anni fere 200. a. Chr. n.

22. Ph. E. Legrand, BCH. XVII (1893), p. 550, nr. 48. Ditt.{2} 503.

REG. IX (1896), 359. In Mysia prope Parium (in vico _Dermendjik_).

Decretum synedrorum concilii Iliensis in honorem Parianorum et A

..... zi Zopyri f. agoranomi Pariani; panegyri Athenae Iliadis cum

cura instructa conduxerat filius Zopyri inter cetera medicum homines

in panegyri morbo affectos gratiis curantem. II. saec. partis

prioris.

23. Th. Homolle, BCH. VI (1882), p. 13 vs. 83. Ratio excepti et

expensi hieropoearum Apollinis "Delii" archonte Demare (a. fere 180.

cf. Ditt.{2} 588, p. 320{1}). Cuius anni hieropoei ab antecessoribus

in arcam publicam inter ceteras acceperant urnam in qua inerant

+[hôn] elatton elaben ho iatros {C C L} kai tou enoikiou hôsautôs

{X X V}+.

24. IG. IX 1, 104. "Elateae". Decretum honorificum medici Asc .....

haud scio an publici. Vix ante saec. II. medium.

25. C. T. Newton, Greek Inscr. in the Brit. M. 260. Exemplar

"Calymnae" constitutum, ut videtur, decreti Coorum, ut honores

medico cuidam Coo ab Calymniis tributi Co proclamarentur. II. fere

saec.

26. BCH. XVIII (1894), p. 197. "Amorgi." Decretum nimis mutilum in

honorem Uliadis Uliadis f. medici. II. fere saec.

27. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 198, 1. "Co in Aesculapio".

Decretum Apterae urbis Creticae in honorem Callippi Aristocriti f.

Coi medici a Cois missi. II. saec. Nondum edita.

28. IG. XII 5, 719. "Andri." Honorum decretum Artemidori Menodoti f.

medici fortasse publici. Aevi Romani ineuntis.

29. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 198, 2. "Co in Aesculapio."

Decretum Jasi urbis Cariae in honorem Philisti Nicarchi f. Coi

medici, qui Jasios curaverat, cum Coi in morbos incidissent. III.

saec. Nondum edita.

30. Jardé, BCH. XXVI (1902), 269. "Delphis". Decretum Philisti

Moschionis f. Coi medici ab Amphictyonibus honorati. Anni a. Chr. ut

videtur 218/17.

31. Th. Homolle, BCH. IV (1880), 348. "Deli." Decretum honorificum

Archippi Polychari f. Cei medici. III. vel II. saec.

32. Wescher et Foucart, Inscr. rec. à Delphes 462. SGDJ. 2632.

"Delphis". Decretum in honorem Melancomae nescio cuius filii

[Me]galopolitae medici. Anni a. Chr. 206/05.

33. CIG. 3596. Ditt.{1} 157; idem Syll. Suppl. (Orientis Graec.

inscr. sel.) 220. Troia u. Ilion, p. 465, 25 (Brueckner). In

"Troade" olim reperta. Decretum Iliensium in honorem Metrodori

Timoclis f. Amphipolitae medici, qui Antiochum regem et Meleagrum

ducem in pugna vulneratos sanaverat. III. a. Chr. saec. exeuntis vel

ineuntis II (cf. Th. Sokoloff, Klio, Beitraege zur alten Gesch.,

edd. C.F. Lehmann u. E. Kornemann IV (1904), p. 109 sq.: post pugnam

apud Panium commissam anno 198).

34. C.T. Newton, Greek Inscr. in the Brit. M. 258. SGDJ. 3557.

"Calymni". Fragmentum decreti in honorem Chartadae[16] Philoxeni f.

Berenicei medici (at non archiatri, cf. infra p. 27). Circa annum

200. a. Chr.

[Adnotatio 16: +Chatalas+ editor: +CH/--|TALAS+. +Chartadas+ vel

+Charêtadas+ coni. v. Wilamowitz laudans Hippocr. Epid. VII, 557

Ch., ubi +Chartadas+ legitur.]

35. IG. II 433. "Athenis". Fragmentum decreti in honorem Menandri

Pergameni, medici Eumenis II. regis Pergamenorum. Ex annis a. Chr.

197-159.

36. IG. IX 1, 516. "Actii". Decretum concilii Acarnanum in honorem

Diogenis Diogenis f. Pergameni medici per oppida Acarnaniae

medicantis. Annorum 167-146.

37. R. Weil, AM. I (1876), p. 337, 7a. "Amorgi". Cum aliis in eodem

lapide decretum est Minoetarum in honorem Pythionis Aeacidae

[Delphi] medici. II., ut videtur, saeculi.

38. P. Perdrizet, BCH. XX (1896), p. 341, 7. "Citii". Basis statuae

publice erectae in honorem Artemidori Artemidori f. medici. II. aut

I. a. Chr. saec.

39. CIG. 4379c. Sterret, Papers of the American School III

(1884-85), p. 287, nr. 407/8. In loco "Pisidiae" _Kara Baulo_. Basis

statuarum Orestis Antiochi f., qui Alexandriae studiosus medicinae

mortuus erat, et patris eius. Statuas ponendas curavit mater et

coniunx honore a senatu populoque decreto. II. vel I. p. Chr. n.

saec.

40. O. Kern, Inschr. von Magnesia 113. Ditt.{2} 371. In vico

_Üzümlü_ prope Magnesiam a. M. Decretum honorificum Tib. Claudii

Tyranni Magnetis Claudii imperatoris liberti medici. Ex I. p. Chr.

saeculi prima parte.

41. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 409 et 418. Kaibel, EG. 200.

"Co". Basis statuae Satyri Themistocli f. medici a pago Isthmiotarum

honorati; in alio lapide basis duo sunt disticha medici ipsius tunc

iam mortui, qui gratias agit pago Isthmio. I. p. Chr. n. saec.

ineuntis vel medii.

42. CIG. 4315n. "Rhodiopoli." Basis statuae publice constitutae in

honorem Heracliti Heracliti f. Rhodiopolitae Rhodiique philosophi

et medici, Homeri inter medicos vocati, qui a multis civitatibus

societatibusque honoribus affectus est. I. vel II. p. Chr. saec.

43. IG. III 780. "Athenis." Basis statuae ab Areopago, senatu

sescentorum, populo constitutae in honorem Asyli Z..... f.

Stiriensis medici et zacori Aesculapii. Ex annis anno p. Chr. 126.

antecedentibus.

44. IG. III, 780a. "Athenis in Aesculapio". Herma sine capite

cum inscriptione Sozontis Ladici f. Suniensis medici et zacori

Aesculapii, quem Areopagus, senatus sescentorum, populus honorabant.

Eiusdem aetatis.

45. Th. Reinach, REG. VI (1893), p. 180, 19. "Jasi". Basis statuae

C. Cornelii Hecataei medici publice erectae. I. vel II. p. Chr.

saec.

46. G. Hirschfeld, Greek Inscr. in the Brit. M. 799. "Cnidi". Basis

statuae publice constitutae in honorem Servii [Sul]picii Apolloni[i]

f. Hecataei medici. Saec. p. Chr. I. vel II.

47. ibidem 838. "Cnidi". Basis statuae a populo erectae in honorem

Cliti Cliti f. medici mortui. Saec. p. Chr. II. vel III.

48. G. Cousin et Ch. Diehl, BCH. X (1886), p. 60, nr. 13. In urbe

Lyciae Cadyanda. Basis statuae Menophili Dosithei f. Cadyandensis

medici a senatu populoque statutae. Saec. p. Chr. II. vel III.

Ex his quos casus servavit titulis satis certo confirmatur quod in

universum dicit Xenophon: +peri de hugieias akouôn kai horôn hoti kai

poleis hai chrêzousai hugiainein iatrous hairountai ktl.+ (Inst. Cyr.

I 6, 15). Tam quarto igitur saeculo fere omnes omnino urbes Graecorum

medicos publice conduxisse censendae sunt.

A Graecis hoc institutum ad barbaros transgressum esse Strabo e

Posidonio docet. Qui de Massiliensibus suo etiam tempore Romanos et

Gallos litteras docentibus verba faciens dicit haec: +horôntes de

toutous hoi Galatai kai hama eirênên agontes tên scholên asmenoi pros

tous toioutous diatithentai bious ou kat' andra monon alla kai dêmosia;

sophistas goun hupodechontai tous men idia, tous de poleis koinê

misthoumenai, kathaper kai iatrous+ (C. p. 181; IV 1, 5 ex.).

Sed ad titulos supra compositos revertimur. In quibus modus honorum

alius est saeculis ante Christum natum, alius aetate Romana. Olim enim

senatus populusque virum de civitate meritum laude publica honorabant,

proxenia, civitate, aliis huiusmodi honoribus, qui lapide in publico

constituto memoriae prodebantur. Romanis autem temporibus, cum honores

illi pretium atque dignitatem amisissent, clariora apertioraque insignia

virtutis desiderabantur. Itaque totum hominem marmoreum posteris

constituebant. Quo factum est, ut, quo recentiora sunt tempora, eo

plures bases statuarum exsistant medicorum eoque magis decreta longa

atque aptissima ad nos erudiendos offerre se desinant.

Sin autem publicos spectamus medicos, omnes ferme, quorum titulos

possidemus, ante principatus tempora vivebant; neque omnino ullam

inscriptionem medici publici inde ab altero p. Chr. n. saec. habemus.

Quid igitur est? Institutum illud sensim et paullatim periitne

temporibus imperii Romani? Minime. Nam medici publici tum etiam munere

suo omnibus locis fungebantur. Sed nomen mutatum est. Quod quale fuerit,

mox videbimus.

§4.

De Graecorum Medicis Publicis · 第 13 / 40 题