At multi sunt qui Aesculapii in fanis medicinam usque ad Hippocratis
tempora excultam esse credunt, medicos autem civiles fuisse negant ante
saeculum quintum vel sextum iniens. Quibus cum ea quae scripsimus
opponimus tum Homerum iterum laudamus. Apud quem nullo loco fit mentio
de Aesculapii aliusve numinis sacerdotibus, qui ex officio curant
aegrotos, sed medici multis locis commemorantur sive in Iliade duces
medicinae periti sunt sive sunt veri medici in Iliade et maxime in
Odyssea. Etenim Aesculapius et filii eius Podalirius Machaonque
militibus praesunt et vulneribus atque morbis medicantur sicut alii
duces (+B+ 731 sq., +D+ 193 sqq., +L+ 517 sqq., +L+ 832 sqq.--cf. infra
p. 75). Nam exempli causa Achilles, qui artem medicam a Chirone
edidicerat (+L+ 831 sq.), in imagine vasculi Sosiae pulcherrima (Furtw.,
Berl. Vasens. 2278) Patroclum curans spectatur, in Iliade ipsa Patroclus
Eurypylum curat (+L+ 844 sqq.). Sed veri etiam medici in posterioribus
Iliadis partibus inveniuntur.[6] Iam vero in Odyssea munus medicorum ab
aliis secretum est, sed in templis Aesculapii medicos artem suam
didicisse nullo verbo dicitur.
[Adnotatio 6: +L+ 514 +iêtros gar anêr ktl.+ +N+ 213 sq. +ton men
hetairoi eneikan, ho d' iêtrois epiteilas êien es klisiên ktl.+
+P+ 28 (+beblêtai ... Diomêdês ... Oduseus ... êd' Agamemnôn ktl.+)
+tous men t' iêtroi polupharmakoi amphipenontai, helke' akeiomenoi+.
+L+ 835: +chrêizonta kai auton+ (sc. +Podaleirion helkos echonta+)
+amumonos iêtêros+.]
Uno loco medici nisi ad Aesculapium tamen ad Paeonem referuntur. Quem
omnino alium veterem deum atque Aesculapium esse Usener (_Götternamen_
153 sqq.) demonstravit (cf. Eisele apud Roscherum s.v. Paian). Sed illo
loco legis (+d+ 230 sq.):
+iêtros de hekastos epistamenos peri pantôn
anthrôpôn; ê gar Paiêonos eisi genethlês.+
Quae verba non spectant ad medicos Aegyptios, ut iam antiqui ex versibus
antecedentibus concluserunt (schol., Eust., Plut. Gryll. 9; cf.
Ameis-Henze, Anhang p. 100), sed medici omnes, praecipue igitur Graeci,
laudantur (v. Welcker l.l. 49). Nemo autem medicos cum Paeone artius
cohaerere ex versibus illis colliget. Nam medici humani appellantur
progenies dei medici poetica quadam fictione sicut milites +therapontes
Arêos+ vel poetae +Mousaôn therapontes+ nominantur. Ante Aesculapium
igitur Paeon deus medicorum erat, cum ipse esset "deus" medicus et
medicus deorum (v. +E+ 401, 899). Quem et Apollinem necdum Aesculapium
habet Hesiodus etiam deos medicos (fr. 139):
+ei mê Apollôn Phoibos hupek thanatoio saôsei
ê kai Paiêôn hos pantôn pharmaka oiden,+
et inde Iamblichus (de Pyth. vita 31, 208): +einai de tautên tên
epistêmên to men ex archês Apollônos kai Paiônos, husteron de tôn peri
ton Asklêpion+. Quare factum est, ut vetustioribus temporibus medici
nondum +Asklêpiou therapontes+ vel +paides+ nominarentur sed +Paiônos+.
Ita enim Solon etiam dicit, cum artes atque quaestus hominum enumeret
(4, 57):[7]
+alloi Paiônos polupharmakou ergon echontes
iêtroi;+
Itaque primum valetudinarium non Aesculapium est, sed Paeonium, quod
apud Athenas erat in ora maritima et in quo aquae calidae ducebantur
trans columnas. Quod quinti saeculi media parte recentius non est, cum
Crates in +Thêriois+ id commemoret (Ath. 268a).
[Adnotatio 7: Ibidem exempla complura moris poetici illius Graecorum
inveniuntur: 49 sqq.:
+allos Athênaiês te kai Hêphaistou polutechneô
erga daeis cheiroin xullegetai bioton,
allos Olumpiadôn Mouseôn para dôra didachtheis,
himertês sophiês metron epistamenos;
allon mantin ethêken anax hekaergos Apollôn ktl.+
cf. supra +r+ 384 sq. et Empedocles 146 (Diels, Vorsokr.) = Clem.
Strom. IV, 150, p. 632 P:
+eis de telos "manteis te kai humnopoloi kai iêtroi
kai promoi" anthrôpoisin epichthonioisi pelontai,
enthen anablastousi theoi timêisi pheristoi.+]
+Asklêpiadai+ autem omnes medici primum appellantur apud Theogn. 432
sq.:
+ei d' Asklêpiadais touto g' edôke theos,
iasthai kakotêta kai atêras phrenas andrôn,+
et vix ante annum 500 hymnus Homericus quem dicunt (h. H. XVI) in
Aesculapium deum et +iêtêra nosôn+ olim factus esse videtur. Tum etiam
familiae vel collegia medicorum ab Aesculapio se ortos esse praedicare
coeperant. Quod tradit Theopompus: +peri te tôn en Kô kai Knidô iatrôn,
hôs Asklêpiadai kai hôs ek Surnou hoi prôtoi aphikonto apogonoi
Podaleiriou+ (ita Photius, Bibl. c. 176, 203 = Müller, FHG. I, 296
fragm. 111). Ita facillime factum est, cum veteres de historia medicorum
anquirere coepissent illo tempore, quo in summo flore erant Aesculapii
valetudinaria sacra, ut etiam Asclepiadae vere medici in his sacris
quondam artem didicisse medicam putarentur.
De his rebus ita igitur diiudicandum est multos fuisse medicos
saeculis illis, quibus Homeri carmina facta sunt, usque ad Hippocratis
aetatem,[8] fuisse autem hos medicos civiles neque pontifices
Aesculapii, quem temporibus vetustioribus omnino non habebant deum.
Itaque falso Plinius, qui tradidit: _sequentia eius_ (Aesculapii),
_mirum dictu, in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum
bellum. tum eam revocavit in lucem Hippocrates_ eqs. (XXIX, 4).
Falso enarravit idem (l.l.) Varrone auctore Hippocratem tabulis
+iamatôn+, ut ita dicam, Cois exscriptis templum Aesculapii incendio
consumendum curavisse et medicinam suam instituisse (cf. S. Reinach,
l.l. p. 1670).[9] Quae indicia iam dudum sunt facta a viris doctissimis.
Ita enim G. Welcker, l.l. p. 101: _Gar sehr aber widerstreitet es der
wahrscheinlichen griechischen Kulturgeschichte, wenn man von einigen
abenteuerlichen Sagen von höchst verschiedenartigen mythischen Personen,
die in der Geschichte der Arzneikunde, die sie höchst negativ angehen,
wunderlich spuken, unmittelbar übergeht zu der Ausübung der Heilkunst in
den Tempeln;_ ib. p. 103: _Es ist dies ebenso unwahrscheinlich_ (nullos
fuisse medicos civiles inter Homerum et Hippocratem), _als daß
Hippocrates aus dem Schoße selbst dieser Nation, wie Athene aus dem
Haupte des Zeus in voller Rüstung, als der Meister einziger Art
hervorgegangen wäre, der nur auf sich ruhte, ohne Zusammenhang mit
vielen vorangegangenen Geschlechtern._ Idem autem Daremberg, Rev. arch.
XIX (1869), 267: _Il est donc temps de faire justice de la phrase
steréotypée: Hippocrate père de la médecine, et d'en embarrasser
l'histoire. Cette phrase est un véritable attentat aux lois de
dèveloppement de l'esprit humain, et chacun peut maintenant reconnaître
que le plus illustre représentant de l'Ecole de Cos, qu' Hippocrate a
fait son apparition au moment proprice quand tout concourait, depuis
longtemps déjà, à préparer les voies pour la manifestation d'un grand
événement scientifique._ Ita etiam S. Reinach, l.l. p. 1669. Sed tamen
in libris novissimis errores illi inveniuntur. Sunt etiam hodie, qui
credant medicinam Graecam illam celeberrimam in templis Aesculapii natam
ibique ad tempora Hippocratis esse excultam.
[Adnotatio 8: Uberius de hac re egit Daremberg, _Études d'archéol.
médicale sur Homère, Rev. arch._ N.S. XII (1865), p. 95, 249, 337;
idem, _De l'état de la médecine entre Homère et Hippocrate_
(962-460) _d'après les poètes et les historiens grecs, Rev. arch._
N.S. XVIII (1868), p. 345 sqq., XIX (1869), p. 63, 199, 259 sqq.]
[Adnotatio 9: Iam ante Hippocratem medicos scripsisse libros (sed
non sanctos in templis Aesculapii conservatos) ex multis etiam
librorum Hippocrateorum locis elucet. Ad quas antiquorum litteras
spectare videtur Hippocrates vel qui scripsit +peri archaiês
iêtrikês+ cum dicit (c. 2): +"iêtrikê de palai panta huparchei kai
archê kai hodos heurêmenê" kath' hên ta heurêmena polla te kai kalôs
echonta "heurêtai en pollô chronô" kai ta loipa heurethêsetai, hên
tis hikanos te eôn kai ta heurêmena eidôs ek toutôn hormômenos
zêtê.+ Quae verba Hippocrate ipso indigna non sunt. Alcmaeonem autem
Crotoniatam saeculo iam sexto librum medicum composuisse et fortasse
primum de rebus medicis scripsisse nunc inter omnes constat (cf.
Wachtler, _de Alcmaeone Crot._ p. 33 sqq.).]
Certum quidem est homines superstitiosos si aegrotabant semper deos
consuluisse aut in speluncis vel templis incubuisse. Qui mos, postquam
multi antea veri medici fuerunt, longius perlatus est, quo tempore
Empedocles mystica quadam arte aegrotos curabat et +iatromanteis+,
quo verbo solus Aeschylus utitur (Suppl. 260. Ag. 1606. Eum. 62),
exsistebant. Tum tempus erat--eodem autem tempore medicina ipsa maxime
florebat--ut templa Aesculapii ex officio aegrotos suo more sanare
coepissent. Tamen medici, qui Aesculapium habebant deum tutelarem et
praesidem eumque valde colebant[10] ut temporibus vetustioribus Paeonem,
causam suam tum quidem numquam cum pontificibus Aesculapii communicabant
aut consiliis eorum intererant. Quod paucis verbis apte locutus est
P. Girard (l.l. p. 86): _tout en protestant contre le charlatanisme
des prêtres, ils demeurèrent toujours pleins du respect pour le dieu._
Quantopere autem vere medici tamen animi haud intacti religione
fuerint, ex Hippocratis viri ingeniosi loco celeberrimo percipitur
(+peri aerôn+ 22, 77): +emoi de kai autô dokei tauta ta pathea theia
einai, kai talla panta, kai ouden heteron heterou theioteron, oude
anthrôpinôteron, alla panta homoia kai panta theia; hekaston de autôn
echei phusin tên heôutou, kai ouden aneu phusios ginetai+ (cf. 22, 81:
+alla gar, hôsper kai proteron elexa, theia men kai tauta estin homoiôs
tois allois; ginetai de kata phusin hekasta+).
[Adnotatio 10: Medici publici Athenis bis in anno Aesculapio et
Hygiae immolabant: IG. II 352b (cf. infra cap. II §7). Honores
medicis decreti Aesculapii diebus sacris pronuntiabantur: IG. XII 1,
1032, vs. 23 (Brycunte), Brit. M. 260, vs. 2 (Calymnae inventa; Co
honores pronuntiabantur); BCH. XXVI (1902), 269, vs. 32 (Delphis;
Co). Decreta honorifica medicorum marmori incisa in templis
Aesculapii constituebantur. Quod maxime Co factum est, ubi multas
medicorum stelas in Aesculapio nunc effodit R. Herzog (Arch. Anz.
1903, p. 10, 197, 198). Firmum hunc morem fuisse et alias etiam
urbes in Aesculapio Coorum stelas medicorum Coorum collocasse
demonstrat inscriptio Delphica (BCH. 1902, 269, vs. 28 sqq.): +domen
[d]e [k]ai tois ta Puthia epangellontois tai ton Koion polei tou
psaphismatos to a[nt]igraphon, hopôs anagoreuthê ho stephan[os t]ois
Dionusiois tois en Kôi kai tois [A]sklapieiois; anathemen de kai
stal[an e]n tôi hierôi tou Asklapiou+ (sc. Coo, cum antea (vs.
26 sqq.) iam legatur Delphis lapidem statuendum esse in templo
Apollinis). Sed aliis etiam in urbibus lapides medicorum honores
exhibentes in templis Aesculapii, si in urbe erant, constituebantur:
Athenis (IG. II, 256b, vs. 30; ibi in Aesculapio etiam lapis
inventus est, in quo decretum de sacrificiis ab medicis publicis
factis erat incisum: IG. II 352b); Olunte (BCH. 1900, 225, vs.
57 sqq.).]
Quare mihi non probatur saeculo iam quarto in Aesculapiis, quae ex
somniis sanabant, pontifices fuisse medicos. Tamen P. Girard (l.l.
p. 34) contendit in inscriptionibus Atticis IG. II 835 et 836 in
Aesculapio Atheniensi repertis Onetorem Melitensem pontificem (836 vs.
84 cf. vs. 73 et 65, 66) eundem esse hominem atque Onetorem medicum,
quem restituerunt 835, 13.[11] Inferioribus autem saeculis, cum ex toto
orbe terrarum ad fana Aesculapii concurreretur, medici adeo labebantur,
ut Aesculapiorum adiuvarent medicos sacros, quippe qui paullatim
aliquo modo medicinae ipsius periti essent facti. Quod demonstratur
inscriptionibus sanationes dei exhibentibus, quae aevo Romano exaratae
sunt: inscriptione C. Iulii Apellae (IG. IV 955; cf. v. Wilamowitz,
_Isyllos_ p. 116 sqq.); tabula olim Maffeiana vocata, quae Romae inventa
est et ad fanum Aesculapii situm in insula Tiberis attinet (IG. XIV
966); inscriptionibus Lebenae repertis in Aesculapio (v. I. Zingerle,
AM. XXI (1896), p. 67); (cf. etiam titulum Pergamenum JvP. 264). Quae
omnes inscriptiones ab tabulis +iamatôn+ Epidauriis notissimis (IG. IV
951-953; quartam edidit P. Cavvadias, _Mélanges Perrot,_ Paris 1903,
p. 41) longe eo distant, quod non fingitur deum ipsum homines quamvis
aegrotos, dum dormiunt, una nocte sanare (cf. Aristoph. Plut. vs. 627
sqq.), sed quod deus eis somnia tantum inspirat, quibus interpretatis
sacerdotes remedia praecipiunt. Eo modo Aristides quoque altero p. Chr.
n. saeculo cum deo communicabat.
[Adnotatio 11: Legitur ibi: +- - daktulios sardion chrusiô
endedemenon, ho anethê[ken Onêt]ôr iatros, ho[lkê - - eni g]rups kai
elaphos.+ Aliud donum ab medico quodam votum Aesculapio habes in
eadem inscriptione vs. 17: +- - - Nikomachou iatrou DD.+]
Quae cum tum ita essent, aevo quidem Romano fieri poterat, ut medici
immemores ordinis prioris ab sacerdotibus advocarentur vel ipsi
sacerdotes fierent. Suo iure citat P. Girard (l.l. p. 33) IG. III 780
(Athenis, saeculi p. Chr. n. II. ineuntis): +hê ex Areiou pagou bo[ulê]
kta. Asulon Z..... | Steiriea "iatron z[akor]|reusanta Asklêpiô"+. IG.
III 780a (ibid., eiusdem fere temp.): +hê ex Areiou pagou b[ou]|lê<i>
kta. Sôzonta | Ladikou Souniea "ia|tron, zakoreusanta | Asklêpiou kai
Hugeia[s]" | en tô epi Stratolaou | archontos eniautô.+ Aliae
inscriptiones adiungi possunt: BCH. XVIII (1894), p. 160, 4 = AM. XXIV
(1899), p. 211, 34 (Germae apud Pergamum) vs. 5 sqq.: +[M]êno|dôros
Apol|lônidou to|u kai Otakili|ou "iatros kai | hiereus tou | Asklêpiou"
ktl.+ IG. XII 2, 484 (Lesbi): +[hê b]olla kai ho damos | Brêson Brêsô
"archiatron" kta.+ vs. 21: +"za|koron Saôtêros Asklêpiô" ktl.+ (qui
quidem sacerdotia alia administraverat plurima). Sed celeberrimi etiam
medici officii causa suscipiebant sacerdotia Aesculapii: C. Stertinius
Xenophon in urbe Co (Paton-Hicks 92 (cf. Ditt.{2} 368{1}), 345; Herzog,
Arch. Anz. 1903, 193 bis), Heraclitus Rhodiopoli (CIG. 4315 n.).
Prioribus temporibus cum saepe medici pii Aesculapio donaria vovissent
(v. adn. 11) maximeque si hominem valde aegrotantem servaverant (cf.
A. Koerte, AM. XVIII, 237), tamen parva erant dona et nihilo ab aliorum
differebant. Sed aevo Romano tota templa Aesculapio constituebant,
fortasse ut ipsi in eis medicarentur: BCH. 1886, 216 (Oenoandae in
Lycia): +to Asklêpeion+ (sic) +| kateskeuasen | tô Oinoandeôn | dêmô |
Kapaneus (Kapaneôs tou Kapaneôs) iatros | Oinoandeus | ek tôn idiôn.+
W. M. Leake, Transact. of the Roy. Soc. II, I (1843) p. 245, 2 et
p. 304, 2 = Lebas-Waddington III, 1, 1663b (Mastaurae in Lydia):
+Samiadês | Menandrou | iatros geno|menos aristos| anethêken to
t{e.}menos kai ta hier(a) Asklê|p[i]ô -- -- --+ CIG. III 4315 n.
(Rhodiopoli; Heracliti) vs. 17: +naon kataskeu|asanta kai agalmata
anathenta Asklê|piou kai Hugeias -- --+
Infima igitur aetate ars vere medica cum arte pontificum Aesculapii
commixta est, postquam e fontibus longe disparibus exortae diu separatim
adoleverunt. De Aristide autem nunc nondum egi, cuius ex +hierois
logois+ multa afferri possunt, quae quantopere saeculo p. Chr. n. altero
veri etiam medici artem pontificum probaverint atque adiuverint et ipsi
in Aesculapiis sanaverint demonstrant.
§3.