DE MEDICIS PUBLICIS VETUSTISSIMIS.

Tradit Herodotus (III 131) Democedem Crotoniatam medicum Calliphontis

filium (c. 125), cum Aeginam venisset, anno primo omnes medicos arte sua

adeo superasse, ut postero anno medicus publicus factus talentum ex

aerario publico acciperet; insequenti anno Athenis minas centum, quarto

denique a Polycrate Samiorum tyranno talenta duo accepisse. Ex quibus

duo sunt colligenda: cum Herodotus de medicis publice conductis verba

faciat tamquam de re notissima, quo tempore scripsit (circa annum 440),

institutum medicorum publicorum in civitatibus Graecis solemne fuisse.

Ex eis vero quae narrantur cognoscimus saeculo iam sexto exeunte medicos

aere publico conduci solitos esse.

Quae narrat Herodotus, Thuriis vel Crotone ipsa eum audivisse verisimile

est. Etenim Democedes medicus erat Crotoniensis, et comprobatur mihi

patrem, qui civis Cnidius fuerat, cum pontificem Aesculapii eum ibi

fuisse Suidas (s.v. +Dêmokêdês+) referat,[2] postquam Crotonem venit,

ibi munus medicum ut filium esse exsecutum (cf. Krische, _Forsch. zur

alten Philos._ I 72; Wachtler, _de Alcmaeone Crot._ 91). Sed num munus

medicum, quo et pater et filius Crotone fungebantur, publicum fuerit,

dici non potest.

[Adnotatio 2: "Pontificem Aesculapii" cum fuisse credi non

potest, quandoquidem hac aetate medicis nondum ullus erat usus cum

Aesculapio et Aesculapiis. Hic nuntius, quem apud Herodotum nondum

legis, tum demum enasci poterat, cum Aesculapia florerent et ars

medica in eis orta esse putaretur. Sed conferas quae infra scripsi

§2.]

At tamen medicos publicos in Graecia Magna etiam temporibus illis fuisse

aliunde comperimus. Diodorus enim e Timaeo tradit (XII 12, 4) Charondam

omnes qui ante eum leges scripsissent superasse sapientia, cum ludi

magistris mercedem publice dari iuberet; deinde pergit: +kai tosouton

huperebaleto "tous proteron nomothetêsantas dêmosiô misthô tous

nosountas tôn idiôtôn hupo iatrôn therapeuesthai" ktl.+ Sed quas illo

loco Diodorus tradit leges, Thuriorum sunt, qui saeculo quinto, ut saepe

tum et postea fiebat, leges Charondae receperunt. Dubitandum igitur est,

num vere ante Charondam ipsum, cum Catanae patriae[3] olim leges

condidisset, ab aliis iam legislatoribus de medicis publicis provisum

sit. Certum tantum est ab aliis iam ita factum esse, cum Thurii leges

quasdam instituerent, quae tum Charondae existimabantur. Sequitur, ut

saeculo quinto et fortasse iam sexto medici publici in urbibus Graecis

Siciliae et Italiae instituerentur.[4]

[Adnotatio 3: cf. praecipue Aristot. Polit. 1274a, 22 sqq.:

+nomothetai d' egenonto Zaleukos te Lokrois tois epizephuriois, kai

Charôndas ho Katanaios tois hautou politais kai tais allais tais

Chalkidikais polesi tais peri Italian kai Sikelian.+]

[Adnotatio 4: Zaleucum primum de medicis publicis legem scripsisse

atque praescripta eius Charondam in leges suas recepisse coniecerunt

A. Dechambre, Rev. arch. 1881 (XLI), 52, R. Herzog, l.l. 205. Sed

incertiores illae sunt res, quam ut nomen afferri possit.]

Quae cum ita sint, ex coloniis de earum originibus coniecturam nos

facere posse arbitramur. Nam est verisimile leges coloniarum non totas

ex novo fictas esse, sed quae domi usu magis quam lege constituta erant,

in coloniis iam legibus esse definita. Atque de Ionum usu ad ipsum

Homerum licet provocare. Antinous enim Ulixe mendico in oppidum

Ithacorum introducto pessime fecisse increpat Eumaeum, quod numerum

hominum egentium auxisset. Qui respondet (+r+ 381 sqq.):

+Antino', ou men kala kai esthlos eôn agoreueis;

tis gar dê xeinon kalei allothen autos epelthôn

allon g', ei mê tôn, "hoi dêmioergoi easin,

mantin ê iêtêra kakôn ê tektona dourôn,

ê kai thespin aoidon", ho ken terpêsin aeidôn?

"houtoi gar klêtoi ge brotôn ep' apeirona gaian;"

ptôchon d' ouk an tis kaleoi truxonta he auton ktl.+

Quibus ex versibus discimus quo tempore facti sunt (saec. VII.?) medicos

sicut vates architectos poetas (praecones adduntur +t+ 135) functos

esse munere libero et ab aliis separato. Migrabant autem per urbes et

considebant, ubi ut manerent invitabantur aut quo arcessebantur (vs.

386). Ibi quamquam cives non erant, in statu honorato collocati erant,

atque verisimile est, cum +dêmioergoi+ essent vel +ta dêmosia

ergazomenoi+,[5] eos a populo esse altos.

[Adnotatio 5: cf. schol. ad Od. l.l., Eustath. 1824, 34 et 1825,

5 sqq., Suidas s.v. +dêmiourgoi+ (= schol. ad Arist. Equit. 650)

et +dêmiourgos+.]

§2.

De Graecorum Medicis Publicis · 第 11 / 40 题