Vix ea legati, variusque per ora cucurrit

Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur

cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur

vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.

Ut primum placati animi et trepida ora quierunt,

praefatus divos solio rex infit ab alto:

'Ante equidem summa de re statuisse, Latini,

et vellem et fuerat melius, non tempore tali

cogere concilium. cum muros adsidet hostis.

Bellum importunum, cives, cum gente deorum

invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant

proelia: nec victi possunt absistere ferro.

Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis,

ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;

cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,

ante oculos interque manus sunt omnia vestras.

Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus

esse, fuit; toto certatum est corpore regni.

Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti

expediam et paucis, animos adhibete, docebo.

Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,

longus in occasum, finis super usque Sicanos;

Aurunci Rutulique serunt et vomere duros

exercent colles atque horum asperrima pascunt.

Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis

cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas

dicamus leges sociosque in regna vocemus.

Considant, si tantus amor, et moenia condant.

Sin alios finis aliamque capessere gentem

est animus possuntque solo decedere nostro:

bis denas Italo texamus robore navis

seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam

materies, ipsi numerumque modumque carinis

praecipiant, nos aera manus navalia demus.

Praeterea qui dicta ferant et foedera firment

centum oratores prima de gente Latinos

ire placet pacisque manu praetendere ramos,

munera portantis aurique eborisque talenta

et sellam regni trabeamque insignia nostri.

Consulite in medium et rebus succurrite fessis.'

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni

obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,

largus opum et lingua melior, sed frigida bello

dextera, consiliis habitus non futilis auctor,

seditione potens (genus huic materna superbum

nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),

surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:

'Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem

consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur,

quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.

Det libertatem fandi flatusque remittat

cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros

(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)

lumina tot cecidisse ducum totamque videmus

consedisse urbem luctu, dum Troia temptat

castra fugae fidens et caelum territat armis.

Unum etiam donis istis, quae plurima mitti

Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,

adicias nec te ullius violentia vincat,

quin natam egregio genero dignisque hymenaeis

des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.

Quod si tantus habet mentes et pectora terror,

ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:

cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.

Quid miseros totiens in aperta pericula cives

proicis, O Latio caput horum et causa malorum?

Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,

Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.

Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse

nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,

pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi

vidimus ingentis et desolavimus agros.

Aut si fama movet, si tantum pectore robur

concipis et si adeo dotalis regia cordi est,

aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.

Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,

nos animae viles, inhumata infletaque turba,

sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis,

si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,

qui vocat.'

Talibus exarsit dictis violentia Turni;

dat gemitum rumpitque has imo pectore voces

'Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi

tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis

primus ades. Sed non replenda est curia verbis,

quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem

agger murorum nec inundant sanguine fossae.

Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris

argue tu, Drance, quando tot stragis acervos

Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis

insignis agros. Possit quid vivida virtus,

experiare licet; nec longe scilicet hostes

quaerendi nobis: circumstant undique muros.

Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors

ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis

semper erit?

Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum

arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim

sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit

procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?

Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens

et quos mille die victor sub Tartara misi,

inclusus muris hostilique aggere saeptus.

''Nulla salus bello.'' Capiti cane talia, demens,

Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno

ne cessa turbare metu atque extollere vires

gentis bis victae, contra premere arma Latini.

Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,

nunc et Tydides et Larissaeus Achilles,

amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.

Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit

artificis scelus et formidine crimen acerbat.

Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri,

amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.

Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.

Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,

si tam deserti sumus et semel agmine verso

funditus occidimus neque habet Fortuna regressum?

oremus pacem et dextras tendamus inertis.

Quamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset!

Ille mihi ante alios fortunatusque laborum

egregiusque animi, qui, nequid tale videret,

procubuit moriens et humum semel ore momordit.

Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus

auxilioque urbes Italae populique supersunt,

sin et Troianis cum multo gloria venit

sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis

tempestas: cur indecores in limine primo

deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus?

Multa dies variisque labor mutabilis aevi

rettulit in melius, multos alterna revisens

lusit et in solido rursus Fortuna locavit.

Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:

at Messapus erit felixque Tolumnius et quos

tot populi misere duces, nec parva sequetur

gloria delectos Latio et Laurentibus agris.

Est et Volscorum egregia de gente Camilla,

agmen agens equitum et florentis aere catervas.

Quod si me solum Teucri in certamina poscunt

idque placet tantumque bonis communibus obsto,

non adeo has exosa manus Victoria fugit,

ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.

Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem

factaque Vulcani manibus paria induat arma

ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino

Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,

devovi. ''Solum Aeneas vocat'': et vocet oro,

nec Drances potius, sive est haec ira deorum,

morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.'

Illi haec inter se dubiis de rebus agebant

certantes; castra Aeneas aciemque movebat:

nuntius ingenti per regia tecta tumultu

ecce ruit magnisque urbem terroribus implet,

instructos acie Tiberino a flumine Teucros

Tyrrhenamque manum totis descendere campis.

Extemplo turbati animi concussaque vulgi

pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae.

Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,

flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor

dissensu vario magnus se tollit in auras

haud secus atque alto in luco cum forte catervae

consedere avium piscosove amne Padusae

dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.

'Immo,' ait, 'O cives' adrepto tempore, 'Turnus,'

'cogite concilium et pacem laudate sedentes:

illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutus

corripuit sese et tectis citus extulit altis.

'Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos,

duc,' ait, 'et Rutulos. Equitem Messapus in armis

et cum fratre Coras latis diffundite campis.

Pars aditus urbis firmet turrisque capessat,

cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'

Ilicet in muros tota discurritur urbe.

Consilium ipse pater et magna incepta Latinus

deserit ac tristi turbatus tempore differt

multaque se incusat, qui non adceperit ultro

Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.

Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque

subvectant. Bello dat signum rauca cruentum

bucina. Tum muros varia cinxere corona

matronae puerique: vocat labor ultimus omnis.

Nec non ad templum summasque ad Palladis arces

subvehitur magna matrum regina caterva

dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,

causa mali tanti, oculos deiecta decoros.

Succedunt matres et templum ture vaporant

et maestas alto fundunt de limine voces:

'Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,

frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum

pronum sterne solo portisque effunde sub altis.'

Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.

Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis

horrebat squamis surasque incluserat auro,

tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem

fulgebatque alta decurrens aureus arce,

exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:

qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis

tandem liber equus campoque potitus aperto

aut ille in pastus armentaque tendit equarum

aut adsuetus aquae perfundi flumine noto

emicat adrectisque fremit cervicibus alte

luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.

Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla

occurrit portisque ab equo regina sub ipsis

desiluit, quam tota cohors imitata relictis

ad terram defluxit equis; tum talia fatur:

'Turne, sui merito siqua est fiducia forti,

audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae

solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.

Me sine prima manu temptare pericula belli

tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.'

Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:

'O decus Italiae virgo, quas dicere grates

quasve referre parem? Sed nunc, est omnia quando

iste animus supra, mecum partire laborem.

Aeneas, ut fama fidem missique reportant

exploratores, equitum levia improbus arma

praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis

per deserta iugo superans adventat ad urbem.

Furta paro belli convexo in tramite silvae?

ut bivias armato obsidam milite fauces.

Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;

tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae

Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'

Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis

hortatur sociosque duces et pergit in hostem.

Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudi

armorumque dolis, quam densis frondibus atrum

urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit

angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.

Hanc super in speculis summoque in vertice montis

planities ignota iacet tutique receptus,

seu dextra laevaque velis occurrere pugnae,

sive instare iugis et grandia volvere saxa.

Huc iuvenis nota fertur regione viarum

arripuitque locum et silvis insedit iniquis.

Velocem interea superis in sedibus Opim,

unam ex virginibus sociis sacraque caterva,

compellabat et has tristis Latonia voces

ore dabat: 'Graditur bellum ad crudele Camilla,

O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,

cara mihi ante alias.' Neque enim novus iste Dianae

venit amor subitaque animum dulcedine movit.

Pulsus ob invidiam regno viresque superbas

Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,

infantem fugiens media inter proelia belli

sustulit exsilio comitem matrisque vocavit

nomine Casmillae mutata parte Camillam.

Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat

solorum nemorum: tela undique saeva premebant

et circumfuso volitabant milite Volsci.

Ecce fugae medio summis Amasenus abundans

spumabat ripis: tantus se nubibus imber

ruperat. Ille, innare parans, infantis amore

tardatur caroque oneri timet. Omnia secum

versanti subito vix haec sententia sedit.

Telum immane manu valida quod forte gerebat

bellator, solidum nodis et robore cocto,

huic natam, libro et silvestri subere clausam,

implicat atque habilem mediae circumligat hastae;

quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:

'Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,

ipse pater famulam voveo; tua prima per auras

tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor,

diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.

Dixit et adducto contortum hastile lacerto

immittit: sonuere undae, rapidum super amnem

infelix fugit in iaculo stridente Camilla.

At Metabus, magna propius iam urgente caterva,

dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor

gramineo donum Triviae de caespite vellit.

Non illum tectis ullae, non moenibus urbes

accepere neque ipse manus feritate dedisset:

pastorum et solis exegit montibus aevom.

Hic natam in dumis interque horrentia lustra

armentalis equae mammis et lacte ferino

nutribat, teneris immulgens ubera labris.

Utque pedum primis infans vestigia plantis

institerat, iaculo palmas armavit acuto

spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.

Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae

tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.

Tela manu iam tum tenera puerilia torsit

et fundam tereti circum caput egit habena

Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.

Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres

optavere nurum: sola contenta Diana

aeternum telorum et virginitatis amorem

intemerata colit. 'Vellem haud correpta fuisset

militia tali, conata lacessere Teucros:

cara mihi comitumque foret nunc una mearum.

Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,

abere, nympha, polo finisque invise Latinos,

tristis ubi infausto committitur omine pugna.

Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:

hac quicumque sacrum violarit volnere corpus,

Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.

Post ego nube cava miserandae corpus et arma

inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'

Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras

insonuit, nigro circumdata turbine corpus.

At manus interea muris Troiana propinquat

Etruscique duces equitumque exercitus omnis,

compositi numero in turmas. Fremit aequore toto

insultans sonipes et pressis pugnat habenis

huc conversus et huc; tum late ferreus hastis

horret ager campique armis sublimibus ardent.

Nec non Messapus contra celeresque Latini

et cum fratre Coras et virginis ala Camillae

adversi campo apparent hastasque reductis

protendunt longe dextris et spicula vibrant,

adventusque virum fremitusque ardescit equorum.

Iamque intra iactum teli progressus uterque

substiterat: subito erumpunt clamore furentisque

exhortantur equos; fundunt simul undique tela

crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.

Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus

conixi incurrunt hastis primique ruina

dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum

pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus

fulminis in morem aut tormento ponderis acti

praecipitat longe et vitam dispergit in auras.

Extemplo turbatae acies, versique Latini

reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.

Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.

Iamque propinquabant portis, rursusque Latini

clamorem tollunt et mollia colla reflectunt:

hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.

Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus

nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda

spumeus extremamque sinu perfundit arenam,

nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens

saxa fugit litusque vado labente relinquit:

bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,

bis reiecti armis respectant terga tegentes.

Tertia sed postquam congressi in proelia totas

implicuere inter se acies legitque virum vir:

tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto

armaque corporaque et permixti caede virorum

semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.

Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,

hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.

Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat

vulneris impatiens arrecto pectore crura:

volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan

ingentemque animis, ingentem corpore et armis

deicit Herminium, nudo cui vertice fulva

caesaries nudique umeri, nec vulnera terrent:

tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos

acta tremit duplicatque virum transfixa dolore.

Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro

certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.

At medias inter caedes exsultat Amazon,

unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,

et nunc lenta manu spargens hastilia denset,

nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;

aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.

Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit,

spicula converso fugientia dirigit arcu.

At circum lectae comites, Larinaque virgo

Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem,

Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla

delegit pacisque bonas bellique ministras:

quales Threiciae cum flumina Thermodontis

pulsant et pictis bellantur Amazones armis

seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru

Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu

feminea exsultant lunatis agmina peltis.

Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,

deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis?

Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum

adversi longa transverberat abiete pectus:

sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam

mandit humum moriensque suo se in volnere versat.

Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas

suffosso revolutus equo dum colligit, alter

dum subit ac dextram labenti tendit inermem,

praecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum

Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta

Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque;

quotque emissa manu contorsit spicula virgo,

tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis

ignotis et equo venator Iapyge fertur,

cui pellis latos umeros erepta iuvenco

pugnatori operit, caput ingens oris hiatus

et malae texere lupi cum dentibus albis,

agrestisque manus armat sparus; ipse catervis

vertitur in mediis et toto vertice supra est.

Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,

traicit et super haec inimico pectore fatur:

'Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?

Advenit qui vestra dies muliebribus armis

verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum

manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.'

Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum

corpora, sed Buten aversum cuspide fixit

loricam galeamque inter, qua colla sedentis

lucent et laevo dependet parma lacerto,

Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem

eludit gyro interior sequiturque sequentem,

tum validam perque arma viro perque ossa securim

altior exsurgens oranti et multa precanti

congeminat: vulnus calido rigat ora cerebro.

Incidit huic subitoque aspectu territus haesit

Appenninicolae bellator filius Auni,

haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.

Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae

posse neque instantem reginam avertere cernit,

consilio versare dolos ingressus et astu

incipit haec: 'Quid tam egregium, si femina forti

fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo

mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri:

iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.'

Dixit, at illa furens acrique adcensa dolore

tradit equum comiti paribusque resistit in armis,

ense pedes nudo puraque interrita parma.

At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,

haud mora, conversisque fugax aufertur habenis

quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.

'Vane Ligus frustraque animis elate superbis,

nequiquam patrias temptasti lubricus artis,

nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,'

haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis

transit equum cursu frenisque adversa prehensis

congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:

quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto

consequitur pennis sublimem in nube columbam

comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;

tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.

Aeneidos · 第 16 / 19 段