At non haec nullis hominum sator atque deorum

observans oculis summo sedet altus Olympo:

Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva

suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.

Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon

fertur equo variisque instigat vocibus alas,

nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.

'Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes

Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?

Femina palantis agit atque haec agmina vertit!

Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?

At non in Venerem segnes nocturnaque bella

aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,

exspectate dapes et plenae pocula mensae,

hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex

nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!'

Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse,

concitat et Venulo adversum se turbidus infert

dereptumque ab equo dextra complectitur hostem

et gremium ante suum multa vi concitus aufert.

Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini

convertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon

arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta

defringit ferrum et partis rimatur apertas,

qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans

sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.

Utque volans alte raptum cum fulva draconem

fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,

saucius at serpens sinuosa volumina versat

adrectisque horret squamis et sibilat ore,

arduus insurgens; illa haud minus urget obunco

luctantem rostro, simul aethera verberat alis:

haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon

portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti

Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns

velocem iaculo et multa prior arte Camillam

circuit et quae sit fortuna facillima, temptat.

Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,

hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;

qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,

hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.

Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat

undique circuitum et certam quatit improbus hastam.

Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos

insignis longe Phrygiis fulgebat in armis

spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis

in plumam squamis auro conserta tegebat.

Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,

spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;

aureus ex umeris erat arcus et aurea vati

cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis

carbaseos fulvo in nodum collegerat auro

pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.

Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma

Troia, captivo sive ut se ferret in auro

venatrix, unum ex omni certamine pugnae

caeca sequebatur totumque incauta per agmen

femineo praedae et spoliorum ardebat amore,

telum ex insidiis cum tandem tempore capto

concitat et superos Arruns sic voce precatur:

'Summe deum, sancti custos Soractis Apollo,

quem primi colimus, cui pineus ardor acervo

pascitur et medium freti pietate per ignem

cultores multa premimus vestigia pruna,

da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,

omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum

virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem

facta ferent): haec dira meo dum vulnere pestis

pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.

Audiit et voti Phoebus succedere partem

mente dedit, partem volucris dispersit in auras:

sterneret ut subita turbatam morte Camillam,

adnuit oranti; reducem ut patria alta videret,

non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.

Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,

convertere animos acris oculosque tulere

cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae

nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,

hasta sub exsertam donec perlata papillam

haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.

Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem

suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns,

laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae

credere nec telis occurrere virginis audet.

Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,

continuo in montis sese avius abdidit altos

occiso pastore lupus magnove iuvenco,

conscius audacis facti, caudamque remulcens

subiecit pavitantem utero silvasque petivit:

haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns

contentusque fuga mediis se immiscuit armis.

Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter

ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:

labitur exsanguis, labuntur frigida leto

lumina, purpureus quondam color ora reliquit.

Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam

adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,

quicum partiri curas; atque haec ita fatur:

'Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum

conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.

Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:

succedat pugnae Troianosque arceat urbe.

Iamque vale.' Simul his dictis linquebat habenas,

ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto

paulatim exsolvit se corpore lentaque colla

et captum leto posuit caput, arma relinquunt,

vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor

sidera: deiecta crudescit pugna Camilla,

incurrunt densi simul omnis copia Teucrum

Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.

At Triviae custos iamdudum in montibus Opis

alta sedet summis spectatque interrita pugnas.

Utque procul medio iuvenum in clamore furentum

prospexit tristi multatam morte Camillam,

ingemuitque deditque has imo pectore voces:

'Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti

supplicium, Teucros conata lacessere bello!

Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam

profuit aut nostras umero gessisse sagittas.

Non tamen indecorem tua te regina reliquit

extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum

per gentis erit aut famam patieris inultae.

Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,

morte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto

regis Dercenni terreno ex aggere bustum

antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:

hic dea se primum rapido pulcherrima nisu

sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.

Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem,

'Cur,' inquit, 'diversus abis? Huc dirige gressum,

huc periture veni, capias ut digna Camillae

praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?'

dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam

deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit

et duxit longe, donec curvata coirent

inter se capita et manibus iam tangeret aequis,

laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.

Extemplo teli stridorem aurasque sonantis

audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.

Illum exspirantem socii atque extrema gementem

obliti ignoto camporum in pulvere linquunt,

Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.

Prima fugit domina amissa levis ala Camillae;

turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas

disiectique duces desolatique manipli

tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.

Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis

sustentare valet telis aut sistere contra,

sed laxos referunt umeris languentibus arcus,

quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.

Volvitur ad muros caligine turbidus atra

pulvis, et e speculis percussae pectora matres

femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.

Qui cursu portas primi inrupere patentis,

hos inimica super mixto premit agmine turba;

nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,

moenibus in patriis atque inter tuta domorum

confixi exspirant animas. Pars claudere portas:

nec sociis aperire viam nec moenibus audent

accipere orantis, oriturque miserrima caedes

defendentum armis aditus inque arma ruentum.

Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum

pars in praecipitis fossas urgente ruina

volvitur, immissis pars caeca et concita frenis

arietat in portas et duros obice postis.

Ipsae de muris summo certamine matres,

monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam,

tela manu trepidae iaciunt ac robore duro

stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis

praecipites primaeque mori pro moenibus ardent.

Interea Turnum in silvis saevissimus implet

nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:

deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,

ingruere infensos hostis et Marte secundo

omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.

Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt,

deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.

Vix e conspectu exierat campumque tenebat,

cum pater Aeneas saltus ingressus apertos

exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.

Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur

agmine nec longis inter se passibus absunt;

ac simul Aeneas fumantis pulvere campos

prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,

et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis

adventumque pedum flatusque audivit equorum.

Continuoque ineant pugnas et proelia temptent,

ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero

tinguat equos noctemque die labente reducat:

considunt castris ante urbem et moenia vallant.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER XII

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos

defecisse videt, sua nunc promissa reposci,

se signari oculis, ultro implacabilis ardet

attollitque animos. Poenorum qualis in arvis

saucius ille gravi venantum vulnere pectus

tum demum movet arma leo gaudetque comantis

excutiens cervice toros fixumque latronis

inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:

haud secus adcenso gliscit violentia Turno.

Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:

'Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent

ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.

Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.

Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,

desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),

et solus ferro crimen commune refellam,

aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'

Olli sedato respondit corde Latinus:

'O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci

virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est

consulere atque omnis metuentem expendere casus.

Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta

multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;

sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,

nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu

sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.

Me natam nulli veterum sociare procorum

fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.

Victus amore tui, cognato sanguine victus

coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:

promissam eripui genero, arma impia sumpsi.

Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur

bella, vides, quantos primus patiare labores.

Bis magna victi pugna vix urbe tuemur

spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta

sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.

Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?

Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,

cur non incolumi potius certamina tollo?

Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet

Italia, ad mortem si te---Fors dicta refutet!---

prodiderim, natam et conubia nostra petentem?

Respice res bello varias; miserere parentis

longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe

dividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni

flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.

Ut primum fari potuit, sic institit ore:

'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me

deponas letumque sinas pro laude pacisci:

et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra

spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.

longe illi dea mater erit, quae nube fugacem

feminea tegat et vanis sese occulat umbris.'

At regina, nova pugnae conterrita sorte,

flebat et ardentem generum monitura tenebat:

'Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae

tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae

tu requies miserae, decus imperiumque Latini

te penes, in te omnis domus inclinata recumbit).

unum oro: desiste manum committere Teucris.

Qui te cumque manent isto certamine casus,

et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam

lumina nec generum Aenean captiva videbo.'

Accepit vocem lacrimis Lavinia matris

flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem

subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.

Indum sanguineo veluti violaverit ostro

siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa

alba rosa: talis virgo dabat ore colores.

Illum turbat amor, figitque in virgine voltus:

ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.

'Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto

prosequere in duri certamina Martis euntem,

O mater; neque enim Turno mora libera mortis.

Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno

haud placitura refer: cum primum crastina caelo

puniceis invecta rotis Aurora rubebit,

non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant

et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,

illo quaeratur coniunx Lavinia campo.'

Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit.

poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,

Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,

qui candore nives anteirent, cursibus auras.

Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt

pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.

Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco

circumdat loricam umeris; simul aptat habendo

ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae.

ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti

fecerat et Stygia candientem tinxerat unda.

Exin quae mediis ingenti adnixa columnae

aedibus adstabat, validam vi corripit hastam,

Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem

vociferans: 'Nunc, O numquam frustrata vocatus

hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor

te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus

loricamque manu valida lacerare revulsam

semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis

vibratos calido ferro murraque madentis.'

His agitur furiis; totoque ardentis ab ore

scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:

mugitus veluti cum prima in proelia taurus

terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,

arboris obnixus trunco, ventosque lacessit

ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.

Nec minus interea maternis saevos in armis

Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,

oblato gaudens componi foedere bellum,

tum socios maestique metum solatur Iuli,

fata docens, regique iubet responsa Latino

certa referre viros et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montis

orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt

solis equi lucemque elatis naribus efflant:

campum ad certamen magnae sub moenibus urbis

dimensi Rutulique viri Teucrique parabant

in medioque focos et dis communibus aras

gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,

velati limo et verbena tempora vincti.

Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis

agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis

Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,

haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis

pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi

ductores auro volitant ostroque decori,

et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas

et Messapus equum domitor, Neptunia proles.

Utque dato signo spatia in sua quisque recessit,

defigunt tellure hastas et scuta reclinant.

Tum studio effusae matres et volgus inermum

invalidique senes turris ac tecta domorum

obsedere, alii portis sublimibus adstant.

At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur,

tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti,

prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas

Laurentum Troumque acies urbemque Latini.

Extemplo Turni sic est adfata sororem

diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris

praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem

Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):

'Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,

scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae

magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,

praetulerim caelique lubens in parte locarim:

disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.

Qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant

cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi:

nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,

Parcarumque dies et vis inimica propinquat.

Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.

Tu pro germano siquid praesentius audes,

perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.'

Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit

terque quaterque manu pectus percussit honestum.

'Non lacrumis hoc tempus,' ait Saturnia Iuno:

'Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti,

aut tu bella cie conceptumque excute foedus:

auctor ego audendi.' Sic exhortata reliquit

incertam et tristi turbatam volnere mentis.

Interea reges, ingenti mole Latinus

quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum

aurati bis sex radii fulgentia cingunt,

Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis,

bina manu lato crispans hastilia ferro;

hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,

sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis,

et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,

procedunt castris, puraque in veste sacerdos

saetigeri fetum suis intonsamque bidentem

adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.

Illi ad surgentem conversi lumina solem

dant fruges manibus salsas et tempora ferro

summa notant pecudum paterisque altaria libant.

Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:

'Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra voeanti,

quam propter tantos potui perferre labores,

et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx,

iam melior, iam, diva, precor, tuque inclute Mavors,

cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;

fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti

religio et quae caeruleo sunt numina ponto:

cesserit Ausonio si fors victoria Turno,

convenit Evandri victos discedere ad urbem,

cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles

Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent,

sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem

(ut potius reor et potius di numine firment),

non ego nec Teucris Italos parere iubebo

nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae

invictae gentes aeterna in foedera mittant.

Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,

imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri

constituent, urbique dabit Lavinia nomen.'

Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus

suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram:

'Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro

Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem

vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;

audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit.

Tango aras, medios ignis et numina testor:

nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,

quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem

avertet, non, si tellurem effundat in undas

diluvio miscens caelumque in Tartara solvat;

ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat

'numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,

cum semel in silvis imo de stirpe recisum

matre caret posuitque comas et bracchia ferro,

olim arbos, nunc artificis manus aere decoro

inclusit patribusque dedit gesture Latinis.'

Talibus inter se firmabant foedera dictis

conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas

in flammam iugulant pecudes et viscera vivis

eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.

At vero Rutulis inpar ea pugna videri

iamdudum et vario misceri pectora motu;

tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis.

Adiuvat incessu tacito progressus et aram

suppliciter venerans demisso lumine Turnus

tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.

Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit

sermonem et volgi variare labantia corda,

in medias acies, formam adsimulata Camerti,

cui genus a proavis ingens clarumque paternae

nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,

in medias dat sese acies haud nescia rerum

rumoresque serit varios ac talia fatur:

'Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam

obiectare animam? Numerone an viribus aequi

non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt

fatalesque manus, infensa Etruria Turno:

vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.

Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,

succedet fama vivusque per ora feretur:

nos patria amissa dominis parere superbis

cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.'

Talibus incensa est iuvenum sententia dictis

iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;

ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.

Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem

sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur

infectum et Turni sortem miserantur iniquam.

His aliud maius Iuturna adiungit et alto

dat signum caelo, quo non praesentius ullum

turbavit mentes Italas monstroque fefellit.

Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra

litoreas agitabat aves turbamque sonantem

agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas

cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.

Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres

convertunt clamore fugam, mirabile visu,

aetheraque obscurant pennis hostemque per auras

facta nube premunt, donec vi victus et ipso

pondere defecit, praedamque ex unguibus ales

proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.

Tum vero augurium Rutuli clamore salutant

expediuntque manus; primusque Tolumnius augur

'Hoc erat, hoc, votis,' inquit, 'quod saepe petivi.

Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum

corripite, O miseri, quos improbus advena bello

territat invalidas ut aves et litora vestra

vi populat: petet ille fugam penitusque profundo

vela dabit. Vos unanimi densete catervas

et regem vobis pugna defendite raptum.'

Dixit et adversos telum contorsit in hostis

procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras

certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes

turbati cunei calefactaque corda tumultu.

Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum

corpora constiterant contra, quos fida crearat

una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,

horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo

balteus et laterum iuncturas fibula mordet

egregium forma iuvenem et fulgentibus armis

transadigit costas fulvaque effundit harena.

At fratres, animosa phalanx accensaque luctu,

pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum

corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra

procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant

Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:

sic omnis amor unus habet decernere ferro.

Diripuere aras, it toto turbida caelo

tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,

craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus

pulsatos referens infecto foedere divos.

Infrenant alii currus aut corpora saltu

subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.

Messapus regem regisque insigne gerentem,

Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus,

adverso proterret equo: ruit ille recedens

et miser oppositis a tergo involvitur aris

in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta

Messapus teloque orantem multa trabali

desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:

'Hoc habet, haec melior magnis data victima divis.'

Concurrunt Itali spoliantque calentia membra.

Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara

corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti

occupat os flammis: olli ingens barba reluxit

nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus

caesariem laeva turbati corripit hostis

inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum:

sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum

pastorem primaque acie per tela ruentem,

ense sequens nudo superimminet: ille securi

adversi frontem mediam mentumque reducta

disicit et sparso late rigat arma cruore.

Olli dura quies oculos et ferreus urget

somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.

At pius Aeneas dextram tendebat inermem

nudato capite atque suos clamore vocabat:

'Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit?

O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes

compositae leges; mihi ius concurrere soli;

me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo

firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.'

Has inter voces, media inter talia verba

ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est

incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,

Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,

adtulerit: pressa est insignis gloria facti.

nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam.

Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit

turbatosque duces, subita spe fervidus ardet:

poscit equos atque arma simul saltuque superbus

emicat in currum et manibus molitur habenas.

Multa virum volitans dat fortia corpora Leto,

semineces volvit multos aut agmina curru

proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.

Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri

sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis

bella movens immittit equos; illi aequore aperto

ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu

Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora

Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:

talis equos alacer media inter proelia Turnus

fumantis sudore quatit, miserabile caesis

hostibus insultans; spargit rapida ungula rores

sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena.

Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,

hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo

Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse

nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis,

vel conferre manum vel equo praevertere ventos.

Parte alia media Eumedes in proelia fertur,

antiqui proles bello praeclara Dolonis,

nomine avum referens, animo manibusque parentem,

qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,

ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;

illum Tydides alio pro talibus ausis

adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis.

Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,

ante levi iaculo longum per inane secutus

sistit equos biiugis et curru desilit atque

semianimi lapsoque supervenit et pede collo

impresso dextrae mucronem extorquet et alto

fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:

'En agros et quam bello, Troiane, petisti,

Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me

ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.'

Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit.

Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque

et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.

Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto

insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,

qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:

sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt

conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum,

et cristam adverso curru quatit aura volantem.

Non tulit instantem Phegeus animisque frementem:

obiecit sese ad currum et spumantia frenis

ora citatorum dextra detorsit equorum.

Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum

lancea consequitur rumpitque infixa bilicem

loricam et summum degustat volnere corpus.

Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem

ibat et auxilium ducto mucrone petebat:

cum rota praecipitem et procursu concitus axis

impulit effunditque solo, Turnusque secutus

imam inter galeam summi thoracis et oras

abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.

Aeneidos · 第 17 / 19 段