advolat Aeneae, tenui discrimine leti
esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis
omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,
viventis rapit, inferias quos immolet umbris
captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,
et genua amplectens effatur talia supplex:
'Per patrios manis et spes surgentis Iuli
te precor, hanc animam serves natoque patrique.
Est domus alta, iacent penitus defossa talenta
caelati argenti, sunt auri pondera facti
infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'
Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
'Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
natis parce tuis. Belli commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.'
Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa
cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
infula cui sacra redimibat tempora vitta,
totus conlucens veste atque insignibus armis.
Quem congressus agit campo lapsumque superstans
immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus
lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.
Instaurant acies Volcani stirpe creatus
Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:
Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram
et totum clipei ferro deiecerat orbem;
dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
crediderat caeloque animum fortasse ferebat
canitiemque sibi et longos promiserat annos:
Tarquitus exultans contra fulgentibus armis,
silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta
loricam clipeique ingens onus impedit hasta;
tum caput orantis nequiquam et multa parantis
dicere deturbat terrae truncumque tepentem
provolvens super haec inimico pectore fatur:
'Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater
condet humi patrioque onerabit membra sepulchro:
alitibus linquere feris aut gurgite mersum
unda feret piscesque impasti volnera lambent.'
Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem,
magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt
centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra
tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,
ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei
quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
Atque illi longe gradientem et dira frementem
ut videre, metu versi retroque ruentes
effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
Interea biiugis infert se Lucagus albis
in medios fraterque Liger; sed frater habenis
flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis:
inruit adversaque ingens apparuit hasta.
Cui Liger:
'Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis
aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi
his dabitur terris.' Vesano talia late
dicta volant Ligeri. Sed non et Troius heros
dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem.
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo
aptet se pugnae, subit oras hasta per imas
fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:
excussus curru moribundus volvitur arvis.
Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:
ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus
arripuit biiugos; frater tendebat inertis
infelix palmas, curru delapsus eodem:
'Per te, per qui te talem genuere parentes,
vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'
Pluribus oranti Aeneas: 'Haud talia dudum
dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.'
Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
Talia per campos edebat funera ductor
Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri
more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
'O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
Troianas sustentat opes, non vivida bello
dextra viris animusque ferox patiensque pericli.'
Cui Iuno summissa 'Quid, o pulcherrime coniunx,
sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
et Dauno possem incolumem servare parenti.
Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
Ille tamen nostra deducit origine nomen
Pilumnusque illi quartus pater et tua larga
saepe manu multisque oneravit limina donis.'
Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
'Si mora praesentis leti tempusque caduco
oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis
hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis
sub precibus venia ulla latet totumque moveri
mutarive putas bellum, spes pascis inanis.'
Et Iuno adlacrimans: 'Quid si, quae voce gravaris,
mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
vana feror. Quod ut O potius formidine falsa
ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
misit, agens hiemem nimbo succincta per auras,
Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque
divini adsimulat capitis, dat inania verba,
dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,
morte obita qualis fama est volitare figuras
aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
At primas laeta ante acies exsultat imago
inritatque virum telis et voce lacessit.
Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam
conicit: illa dato vertit vestigia tergo.
Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
credidit atque animo spem turbidus hausit inanem,
'Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;
hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.'
Talia vociferans sequitur strictumque coruscat
mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
expositis stabat scalis et ponte parato,
qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
Huc sese trepida Aeneae fugientis imago
conicit in latebras; nec Turnus segnior instat
exsuperatque moras et pontis transilit altos.
Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem
avolsamque rapit revoluta per aequora navem.
Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit;
obvia multa virum demittit corpora morti:
tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,
sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.
Cum Turnum medio interea fert aequore turbo.
Respicit ignarus rerum ingratusque salutis
et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:
'Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
duxisti et talis voluisti expendere poenas?
Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit?
Laurentisne iterum muros aut castra videbo?
Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?
Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui
et nunc palantis video gemitumque cadentum
accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat
terra mihi? Vos O potius miserescite venti:
in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro
ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis,
quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.'
Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,
an sese mucrone ob tantum dedecus amens
induat et crudum per costas exigat ensem,
fluctibus an iaciat mediis et litora nando
curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno
continuit iuvenemque animi miserata repressit.
Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
At Iovis interea monitis Mezentius ardens
succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.
Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor,
obvia ventorum furiis expostaque ponto,
vim cunctam atque minas perfert caelique marisque,
ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum
sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
donat habere umeris et vertice figere cristas.
Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
aequalem comitemque, una quem nocte Theano
in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans
Cisseis regina Parin creat: urbe paterna
occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
Ac velut ille canum morsu de montibus altis
actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
defendit multosve palus Laurentia, silva
pastus harundinea, postquam inter retia ventum est,
substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus,
sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
non ulli est animus stricto concurrere ferro;
missilibus longe et vasto clamore lacessunt:
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis,
dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
purpureum pennis et pactae coniugis ostro:
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
suadet enim vesana fames, si forte fugacem
conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret
visceribus super accumbens, lavit inproba taeter
ora cruor,
sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
Sternitur infelix Acron et calcibus atram
tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
obvius adversoque occurrit seque viro vir
contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
'Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.'
Conclamant socii laetum paeana secuti.
Ille autem exspirans: 'Non me, quicumque es, inulto,
victor, nec longum laetabere: te quoque fata
prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.'
Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
'Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum:
olli dura quies oculos et ferreus urget
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,
illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,
quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors
funera: caedebant pariter pariterque ruebant
victores victique, neque his fuga nota neque illis.
Di Iovis in tectis iram miserantur inanem
amborum et tantos mortalibus esse labores:
hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,
pallida Tisiphone media inter milia saevit.
At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,
cum pedes incedit medii per maxima Nerei
stagna viam scindens, umero supereminet undas
aut summis referens annosam montibus ornum
ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
talis se vastis infert Mezentius armis.
Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,
obvius ire parat. Manet imperterritus ille,
hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
'Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis
indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam
iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque
egregium Antoren latus inter et ilia figit,
Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.
Sternitur infelix alieno volnere caelumque
aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos
tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem
aere cavum triplici, per linea terga tribusque
transit intextum tauris opus imaque sedit
inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem
Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,
eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
Ingemuit cari graviter genitoris amore,
ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae.
Hic mortis durae casum tuaque optima facta,
siqua fidem tanto est operi latura vetustas,
non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.
Ille pedem referens et inutilis inque ligatus
cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:
prorupit iuvenis seseque immiscuit armis
iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
sustinuit. Socii magno clamore sequuntur,
dum genitor nati parma protectus abiret,
telaque coniciunt proturbantque eminus hostem
missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se.
Ac velut effusa siquando grandine nimbi
praecipitant, omnis campis diffugit arator
omnis et agricola et tuta latet arce viator,
aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
dum pluit in terris, ut possint sole reducto
exercere diem: sic obrutus undique telis
Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
'Quo moriture ruis maioraque viribus audes?
Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille
exsultat demens; saevae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem
per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
et tunicam, molli mater quam neverat auro,
implevitque sinum sanguis; tum vita per auras
concessit maesta ad manis corpusque reliquit.
At vero ut voltum vidit morientis et ora,
ora modis Anchisiades pallentia miris,
ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
et mentem patriae subiit pietatis imago.
'Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum
manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro
cunctantis socios et terra sublevat ipsum,
sanguine turpantem comptos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
volnera siccabat lymphis corpusque levabat
arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis
dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans
colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
multa super Lauso rogitat multumque remittit
qui revocent maestique ferant mandata parentis.
At Lausum socii exanimem super arma ferebant
flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.
Agnovit longe gemitum praesaga mali mens:
canitiem multo deformat pulvere et ambas
ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
'Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor,
morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
exitium infelix, nunc alte volnus adactum!
Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
Debueram patriae poenas odiisque meorum:
omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.
Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum
se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet,
haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi,
hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat
omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit:
'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,
viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti
et caput Aeneae referes Lausique dolorum
ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,
occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'
Dixit et exceptus tergo consueta locavit
membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
[et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
'Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
incipias conferre manum.'
Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: 'Quid me erepto, saevissime, nato
terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Troius heros
immanem aerato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
multa movens animo iam tandem erumpit et inter
bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
verberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
et super haec: 'Ubi nunc Mezentius acer et illa
effera vis animi? 'Contra Tyrrhenus, ut auras
suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
'Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:
corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
et me consortem nati concede sepulchro.'
Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arva cruore.
PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER XI
OCEANUM interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
'Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate animis et spe praesumite bellum,
nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa
adnuerint superi pubemque educere castris,
impediat segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite,' ait, 'egregias animas, quae sanguine nobis
hanc patriam peperere suo, decorate supremis
muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
servabat senior, qui Parrhasio Evandro
armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circum omnis famulumque manus Troianaque turba
et maestum Iliades crinem de more solutae.
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
ut vidit levique patens in pectore vulnus
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.
'Tene,' inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret,
invidit Fortuna mihi, ne regna videres
nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
Non haec Evandro de te promissa parenti
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse viros, cum dura proelia gente.
Et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et vota facit cumulatque altaria donis:
nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
debentem vano maesti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!
Hi nostri reditus expectatique triumphi!
Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis
vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum
optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum
praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!'
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
imperat et toto lectos ex agmine mittit
mille viros, qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
arbuteis texunt virgis et vimine querno
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,
qualem virgineo demessum pollice florem
seu mollis violae seu languentis hyacinthi,
cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:
non iam mater alit tellus viresque ministrat.
Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis
extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
fecerat et tenui telas discreverat auro.
Harum unam iuveni supremum maestus honorem
induit arsurasque comas obnubit amictu,
multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
aggerat et longo praedam iubet ordine duci.
Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, caeso sparsuros sanguine flammas,
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
Ducitur infelix aevo confectus Acoetes:
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora
sternitur et toto proiectus corpore terrae. . .
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus positis insignibus Aethon
it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.
Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
victor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:
'Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
aeternumque vale.' Nec plura effatus ad altos
tendebat muros gressumque in castra ferebat.
Iamque oratores aderant ex urbe Latina,
velati ramis oleae veniamque rogantes:
corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
nullum cum victis certamen et aethere cassis;
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
'Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis
oratis? Equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
Si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis:
vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.'
Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes
conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuveni Turno sic ore vicissim
orsa refert: 'O fama ingens, ingentior armis
vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
Iustitiaene prius mirer belline laborum?
Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
et te, siqua viam dederit fortuna, Latino
iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.
Quin et fatalis murorum attollere moles
saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.'
Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis senos pepigere dies et pace sequestra
per silvas Teucri mixtique inpune Latini
erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
Evandrum Evandrique domos et moenia replet,
quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more vetusto
funereas rapuere faces; lucet via longo
ordine flammarum et late discriminat agros.
Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit
agmina. Quae postquam matres succedere tectis
viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
At non Evandrum potis est vis ulla tenere,
sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto
procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,
et via vix tandem vocis laxata dolore est.
'Non haec, O Palla, dederas promissa parenti,
cautius ut saevo velles te credere Marti;
haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis
et praedulce decus primo certamine posset.
Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
dura rudimenta et nulli exaudita deorum
vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx,
felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
Contra ego vivendo vici mea fata, superstes
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem
atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret,
nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
iunximus hospitio dextras: sors ista senectae
debita erat nostrae. Quod si immatura manebat
mors natum, caesis Volscorum milibus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,
quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.]
Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:
tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
esset par aetas et idem si robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
Vadite et haec memores regi mandata referte:
quod vitam moror invisam Pallante perempto,
dextera causa tua est, Turnum natoque patrique
quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,
nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.'
Aurora interea miseris mortalibus almam
extulerat lucem, referens opera atque labores:
iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
constituere pyras. Huc corpora quisque suorum
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
conditur in tenebras altum caligine caelum.
Ter circum accensos cincti fulgentibus armis
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
lustravere in equis ululatusque ore dedere;
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:
it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
Hic alii spolia occisis derepta Latinis
coniciunt igni, galeas ensesque decoros
frenaque ferventisque rotas; pars munera nota,
ipsorum clipeos et non felicia tela.
Multa boum circa mactantur corpora Morti,
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto
ardentis spectant socios semustaque servant
busta neque avelli possunt, nox umida donec
invertit caelum stellis ardentibus aptum.
Nec minus et miseri diversa in parte Latini
innumeras struxere pyras, et corpora partim
multa virum terrae infodiunt avectaque partim
finitimos tollunt in agros urbique remittunt,
cetera confusaeque ingentem caedis acervum
nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti
certatim crebris conlucent ignibus agri.
Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:
maerentes altum cinerem et confusa ruebant
ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum
pectora maerentum puerique parentibus orbi
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
ingravat haec saevus Drances solumque vocari
testatur, solum posci in certamina Turnum.
Multa simul contra variis sententia dictis
pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.
Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
Fatalem Aenean manifesto numine ferri
admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
Ergo concilium magnum primosque suorum
imperio accitos alta intra limina cogit.
olli convenere fluuntque ad regia plenis
tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo
et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,
quae referant, fari iubet et responsa reposcit
ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,
et Venulus dicto parens ita farier infit:
'Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra
atque iter emensi casus superavimus omnis
contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.
Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
victor Gargani condebat Iapygis agris.
Postquam introgressi et coram data copia fandi,
munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
Auditis ille haec placido sic reddidit ore:
''O fortunatae gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
Quicumque Iliacos ferro violavimus agros,
mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,
quos Simois premat ille viros, infanda per orbem
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae
sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus.
Militia ex illa diversum ad litus abacti
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
Regna Neoptolemi referam versosque penates
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?
Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom
coniugis infandae prima inter limina dextra
oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter.
Invidisse deos, patriis ut redditus aris
coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?
Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,
et socii amissi petierunt aethera pennis
fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum
supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.
Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt
tempore, cum ferro caelestia corpora demens
adpetii et Veneris violavi volnere dextram.
Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas:
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama, nec veterum memini laetorve malorum.
Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,
vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra
contulimusque manus: experto credite, quantus
in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
Si duo praeterea talis Idaea tulisset
terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
haesit et in decimum vestigia rettulit annum.
Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis
hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,
qua datur; ast armis concurrant arma cavete.''
Et responsa simul quae sint, rex optime, regis
audisti et quae sit magno sententia bello.'