Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,

quae manus interea Tuscis comitetur ab oris

Aenean armetque rates pelagoque vehatur.

Massicus aerata princeps secat aequora tigri:

sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi

quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae

gorytique leves umeris et letifer arcus.

Una torvus Abas: huic totum insignibus armis

agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.

Sescentos illi dederat Populonia mater

expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos

insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.

Tertius ille hominum divomque interpres Asilas,

cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent

et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,

mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.

Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,

urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,

Astur equo fidens et versicoloribus armis.

Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)

qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,

et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,

transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo,

cuius olorinae surgunt de vertice pennae,

crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.

Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,

populeas inter frondes umbramque sororum

dum canit et maestum Musa solatur amorem,

canentem molli pluma duxisse senectam,

linquentem terras et sidera voce sequentem.

Filius, aequalis comitatus classe catervas,

ingentem remis Centaurum promovet: ille

instat aquae saxumque undis immane minatur

arduus et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,

fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,

qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,

Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:

gens illi triplex, populi sub gente quaterni,

ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.

Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,

quos patre Benaco velatus harundine glauca

Mincius infesta ducebat in aequora pinu.

It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum

verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.

Hunc vehit immanis Triton et caerula concha

exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti

frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:

spumea semifero sub pectore murmurat unda.

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant

subsidio Troiae et campos salis aera secabant.

Iamque dies caelo concesserat almaque curru

noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:

Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)

ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.

Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum

occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe

numen habere maris nymphasque e navibus esse

iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,

quot prius aeratae steterant ad litora prorae.

Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,

quarum quae fandi doctissima Cymodocea

pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso

eminet ac laeva tacitis subremigat undis,

tum sic ignarum adloquitur: 'Vigilasne, deum gens,

Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.

Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,

nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos

praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,

rupimus invitae tua vincula teque per aequor

quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit

et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.

At puer Ascanius muro fossisque tenetur

tela inter media atque horrentis Marte Latinos.

Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco

Arcas eques: medias illis opponere turmas,

ne castris iungant, certast sententia Turno.

Surge age et Aurora socios veniente vocari

primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse

invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.

Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,

ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.'

Dixerat, et dextra discedens impulit altam

haud ignara modi puppim: fugit illa per undas

ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.

Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse

Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit.

Tum breviter super adspectans convexa precatur:

'Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi

turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones,

tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques

augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.'

Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat

matura iam luce dies noctemque fugarat:

principio sociis edicit, signa sequantur

atque animos aptent armis pugnaeque parent se.

Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,

stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra

extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt

Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,

tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris

Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant

cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.

At Rutulo regi ducibusque ea mira videri

Ausoniis, donec versas ad litora puppes

respiciunt totumque adlabi classibus aequor.

Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma

funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:

non secus ac liquida siquando nocte cometae

sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,

ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,

nascitur et laevo contristat lumine caelum.

Haud tamen audaci Turno fiducia cessit

litora praecipere et venientis pellere terra.

[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro]

'Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;

in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto

quisque suae tectique memor, nunc magna referto

facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,

dum trepidi egressisque labant vestigia prima.

Audentis Fortuna iuvat,'

haec ait et secum versat, quos ducere contra

vel quibus obsessos possit concredere muros.

Interea Aeneas socios de puppibus altis

pontibus exponit. Multi servare recursus

languentis pelagi et brevibus se credere saltu,

per remos alii. Speculatus litora Tarchon,

qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,

sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,

advertit subito proram sociosque precatur:

'Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;

tollite, ferte rates; inimicam findite rostris

hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.

Frangere nec tali puppim statione recuso

arrepta tellure semel.' Quae talia postquam

effatus Tarchon, socii consurgere tonsis

spumantisque rates arvis inferre Latinis,

donec rostra tenent siccum et sedere carinae

omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.

Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,

anceps sustentata diu fluctusque fatigat,

solvitur atque viros mediis exponit in undis

fragmina remorum quos et fluitantia transtra

impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.

Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer

totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.

Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis

Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos

occiso Therone, virum qui maximus ultro

Aenean petit: huic gladio perque aerea suta,

per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.

Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta

et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri

quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum

immanemque Gyan, sternentis agmina clava,

deiecit Leto: nihil illos Herculis arma

nec validae iuvere manus genitorque Melampus,

Alcidae comes usque gravis dum terra labores

praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis,

intorquens iaculum clamanti sistit in ore.

Tu quoque, flaventem prima lanugine malas

dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,

Dardania stratus dextra, securus amorum,

qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,

ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci

progenies, septem numero, septenaque tela

coniciunt; partim galea clipeoque resultant

inrita, deflexit partim stringentia corpus

alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten:

'Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra

torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium

Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam

et iacit: illa volans clipei transverberat aera

Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.

Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem

sustentat dextra: traiecto missa lacerto

protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,

dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.

Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto

Aenean petiit; sed non et figere contra

est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.

Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus

advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta

sub mentum graviter pressa pariterque loquentis

vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille

fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.

Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema

et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,

per varios sternit casus. Accurrit Halaesus

Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,

insignis Messapus equis. Expellere tendunt

nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso

Ausoniae. Magno discordes aethere venti

proelia ceu tollunt animis et viribus aequis;

non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;

anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:

haud aliter Troianae acies aciesque Latinae

concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.

At parte ex alia, qua saxa rotantia late

impulerat torrens arbustaque diruta ripis,

Arcadas insuetos acies inferre pedestris

ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci

(aspera quis natura loci dimittere quando

suasit equos), unum quod rebus restat egenis,

nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:

'Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta,

per ducis Evandri nomen devictaque bella

Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,

fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis

est via. Qua globus ille virum densissimus urget,

hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.

Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste

mortales, totidem nobis animaeque manusque.

Ecce, maris magna claudit nos obice pontus,

deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?'

Haec ait et medius densos prorumpit in hostis.

Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,

fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum,

intorto figit telo, discrimina costis

per medium qua spina dabat, hastamque receptat

ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo,

ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem,

dum furit, incautum crudeli morte sodalis

excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.

Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta

Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.

Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris,

Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,

indiscreta suis gratusque parentibus error;

at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:

nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;

te decisa suum, Laride, dextera quaerit

semianimesque micant digiti ferrumque retractant.

Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis

facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.

Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter

traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;

Ilo namque procul validam direxerat hastam,

quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,

te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus

caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.

Ac velut optato ventis aestate coortis

dispersa immittit silvis incendia pastor,

correptis subito mediis extenditur una

horrida per latos acies Volcania campos;

ille sedens victor flammas despectat ovantis:

non aliter socium virtus coit omnis in unum

teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus

tendit in adversos seque in sua conligit arma.

Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,

Strymonio dextram fulgenti deripit ense

elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis

ossaque dispersit cerebro permixta cruento.

Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:

ut senior leto canentia lumina solvit,

iniecere manum Parcae telisque sacrarunt

Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:

'Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,

fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.

Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.'

Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,

Arcadio infelix telo dat pectus inermum.

At non caede viri tanta perterrita Lausus,

pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem

oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.

Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci

et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.

Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.

Extremi addensent acies nec turba moveri

tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,

hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:

egregii forma, sed quis Fortuna negarat

in patriam reditus. Ipsos concurrere passus

haud tamen inter se magni regnator Olympi:

mox illos sua fata manent maiore sub hoste.

Interea soror alma monet succedere Lauso

Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.

Ut vidit socios: 'Tempus desistere pugnae;

solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas

debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'

Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.

At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba

miratus stupet in Turno corpusque per ingens

lumina volvit obitque truci procul omnia visus

talibus et dictis it contra dicta tyranni:

'Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis

aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.

Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor.

Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.

Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire

comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta

stare procul campis meditantem in proelia taurum,

advolat: haud alia est Turni venientis imago.

Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,

ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum

viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:

'Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,

te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.

Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta

victoremque ferant morientia lumina Turni.'

Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo

corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.

Tum Genitor natum dictis adfatur amicis:

'Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus

omnibus est vitae: sed famam extendere factis,

hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis

tot nati cecidere deum; quin occidit una

Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum

fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.'

Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.

At Pallas magnis emittit viribus hastam

vaginaque cava fulgentem deripit ensem.

Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa

incidit atque viam clipei molita per oras

tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.

Hic Turnus ferro praefixum robur acuto

in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:

'Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.'

Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,

quem pellis totiens obeat circumdata tauri,

vibranti cuspis medium transverberat ictu

loricaeque moras et pectus perforat ingens.

Ille rapit calidum frustra de volnere telum:

una eademque via sanguis animusque sequuntur.

Corruit in volnus, sonitum super arma dedere

et terram hostilem moriens petit ore cruento.

Quem Turnus super adsistens,

'Arcades, haec,' inquit, 'memores mea dicta referte

Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto.

Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,

largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo

hospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus

exanimem, rapiens immania pondera baltei

impressumque nefas, una sub nocte iugali

caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,

quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;

quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.

Nescia mens hominum fati sortisque futurae

et servare modum, rebus sublata secundis!

Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum

intactum Pallanta et cum spolia ista diemque

oderit. At socii multo gemitu lacrimisque

impositum scuto referunt Pallanta frequentes.

O dolor atque decus magnum rediture parenti

haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,

cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.

Aeneidos · 第 14 / 19 段