Ego, si annuis, si tibi caesar placet, si nubere domino meo regi

/friderico/ in animo est, si virum tibi accipere cupis legittimoque

thoro iungi, ante volo[172] te subarrabo, dominum meum et corpus suum

-- nam si (_sic?_) facultas est mihi -- perpetuo dicabo ac (_ad?_) te,

si corpus tuum accipiam, insolubilis matrimonii nexu iungendam. Quod

antequam facio, precor: adorna talamum tuum, suscipe regem. Moneat[173]

te ad suscipiendum regem amor ut tibi colloquatur, tibi blandiatur.

Si enim susceperis regem in thalamum cordis, cordialissime diligendo

ipse te suscipiet in palatio suo gloriosissime coronandam. Dico autem

„adorna“, non „emunda“, cum de tua nullum omnino[174] phas sit dubitare

castitate probitate aliisque virtutum insigniis. Humilitate, pedissequa

virginis benedictae singularissima, adorna talamum quaterno redimitu

ornata, ab ortu solis frontem erigendo summum bonum super omnia et

prae omnibus diligendo; ab occasu frontem erige unanimi consensu

sacramentali fide intime regem suscipiendo; sintque tibi latera contra

aquilonem et meridiem: firmitas in blandis et firmitas in duris; quia

ubi spiritus sapientiae et scientiae praeest, immutatio rerum non

perturbat. In te enim dependet a fronte orientali cortina prudentiae,

quia nisi homo prudentia regatur in errorem cadit[175]; sic etiam[176]

in occidentali fronte in te relucet cortina fortitudinis; fortem enim

animum non emolliunt[177] blandimenta bonorum, ymo neque sublime

neque profundum separat a caritate. Super has cortinas generales

et sericeus dependet in te ornatus: iustitia, quae reddit caesari

quae caesaris sunt et deo quae dei sunt. Tota enim pulchra es, intus

pulchra (_Bl. 42b._), pulchra foris, intus in corde, foris in corpore,

intus rubicunda, foris candida, utrobique composita, rubicunda per

caritatem, candida per castitatem, composita per humilitatem, in

toto grata, in nullo ingrata, in toto places, in nullo displices;

tota pulchra es per naturam, pulchrior per virtutes, pulcherrima per

gratiam desuper datam. Tu es regis asueri puella[178] ad thalamum

imperatoris ducenda, ingenti diligentia praeparata, gloriosissime

vestita varietate virtutum, annulis ornatissime subarranda[179]; non

pensanda preciositas, sed rei significatio acceptanda et appretianda

est. Hortor igitur te, uirgo nobilissima vna ex omnibus electissima,

vt in hoc annulo, quo subarrari debes, duo quambreviter animadvertas:

Materiam atque formam. Est equidem materia aurea, forma circularis:

Ea quoque pulchre apteque matrimonio[180] de quo nunc agimus haec

duo consonant; sicut enim aurum praestat metallis, sic tua excellens

et admirabilis forma omnes superat virgines, quae speciosae dicuntur

aetate, neque ab ortu in occasum vlla est, quae tibi uel decore uel

moribus uel prudentia possit aequari; recte ergo tibi conuenit aurum.

Sed ne caesarem[181] dedecet, qui dignitate sublimis imperatoria vt

sol inter sidera sic inter ceteras potestates altior assurgit atque

sublimior, virtute insignis et potentia gloriosus[182], aetate media

celso corpore laetis oculis candida cervice benigna facie copiosa

caesarie nulla ex parte mendosus, simillimus[183] auro. Quid forma,

quid sibi vult circulus? Equidem sicut circulus[184] finem habet nullum

semper in se reflexus[185], sic et amorem sine fine coniugalem esse

oportet ardentem castissimum solidum semper in se reflexum. Uxor virum

amet, alium nesciat; vir uxorem diligat, nulli alteri afficiatur. (_Bl.

43a._) Sic[186] amor[187] interminabilis sine fine et a viro in uxorem

et ab uxore in virum perpetuo et inviolabili modo revolutus. Possem de

natura lucidissimi lapilli aliquid dicere, quia solidissimus, ut ferrum

ceterasque gemmas penetret, ut solum[188] plumbo hircinoque sanguine

* *[189], insaniae resistit, hostes superat, feros et feroces homines

mitigat, iurgia tollit, fantasmata et incubas fugat, quae omnia ad

proprietatem matrimonii reduci possunt; sed obstant angustiae temporis.

Cedo priori sermone; ad finem festinat oratio; dixi quae sum facturus.

Si accipis gloriosissimum dominum meum dominum /fridericum/ romanorum

regem virum tuum lectum ex ordine rituque sacrosanctae romanae et

universalis ecclesiae: quin ymo quem iam dicis te accipere virumque

hunc unum optare atque amplecti mente, sic dic: „Ego infantissima

domina /leonora/ recipio /fridericum/ regem romanorum in meum maritum

bonum et legittimum, sicut mandat sancta ecclesia romana, in persona

tui /magistri Jacobi mocz/ tanquam sufficientis procuratoris ad

hunc actum.“ Et ego praenominatus /magister Johannes/ (_sic!_) in

nomine praefati /friderici/ tanquam procurator eius ad hunc actum

legittime constitutus recipio te sanctissimam dominam /leonoram/ in

suam legittimam uxorem, sicut mandat sancta ecclesia romana. Atque te

hoc annulo subarro ad laudem et gloriam omnipotentis dei et felicem

utriusque partis statum et optimam consolacionem, ut duo in carne una

longo tempore simul vivatis generetisque filios et filias qui deo et

hominibus sint accepti vobisque senibus superuiuant. Repleamini etiam

benedictionibus omnium beneuiuentium fruaminique pace aeterna, vt

tandem coronari mereamini gloria sempiterna. In nomine patris et filii

et spiritus sancti. Amen.

/Dinkelsbühl./ /Dr. Schepß./

Anzeiger für Kunde der deutschen Vorzeit (Jg. 26, 1879) Neue Folge · 第 53 / 177 题