[115: A. Ilg im 7. B. der Quellenschriften für Kunstgesch. von
Eitelberger: Theophilus Presbyter schedula diversarum artium.]
[116: Anzeiger f. K. d. d. V. 1877, Sp. 291 ff.]
Aus der Hussitenzeit.
Aus italienischen Archiven.
(1434), 30. Mai, zwischen Böhm.-Brod und Kaurschim.
Nobilli et strenuo militi Col... ne de Derscka fratri meo dilecto
obsequiis premissis. Frater karissime, notiffico et regraciantes
deo (quod) bene valemus et Taboritas hodie omni adiuctorio dei et
meritis sancti Wenczeslai prostrauimus et dampnum modicum de parte
nostra percepimus, et de Taboritis magna multitudo interfecta est,
et illorum numerum quot in loco remanserunt, nescimus quia a loco
conflictus statim vlterius recessimus et captiuos plures aduximus, et
de equestribus aliqui maiores, sed tamen pauci fugierunt et euasserunt
et illa strages facta est inter opidum Buximá, et inter Brodam in illa
planicie, et Pilznenses actiem duxerunt et primi agresi sunt eos, et
directo tramite recesserunt cum curibus, et cum famillia mea sicut
Proba (?) et Boni (?) sine intermissione et retrocessione. Propterea
dulce frater, istis auditis istam stragem principibus notifficetis et
si aliquem mittere poteritis ad cesaream maiestatem, illa serenitati
sue sine mora significetis et etiam si iuuenis ille nuncius Capucor
(!) venerit, mitatis eum in Karelstain, et ab inde requirens vbi
fuerimus, veniet ad me vbi campum uel castra possuerimus, et vlterius
nouiter per nuncium ad vos mississemus, sed ex(s)pe(c)tauimus et
nuncium rettinuimus, volentes videre quem finem consequemur. Id circo
credimus et confidimus illud quod in primis litteris post cenam
scripsimus, quod hoc facietis, et insuper sinceriter rogo, si aliqui
de familliaribus meis furtiue ad me decedentes ad domum venerint,
quod ipsos castigabitis sicut quod in prima scriptum est vobis, et de
gentibus armorum vere copiam habemus et validam multitudinem, et plures
de die in diem conueniunt, et nichil alliud intelligimus nec speramus
nisi quod in breui omnes ciuitates nobis subicientur et cum istis vos
deo comendamus. Orate deum pro nobis et nos pro uobis. Datum inter
Brodam et Cuxim iam post conflictum factum in sero Dominica post festum
Corporis Christi.
Subscriptio mittentis qui personaliter fuit in conflictu Sdenko de
Derscka... Horsoniensis.
[Illustration: Fig. 3.]
1434, 1. Juni, .....
Excellentissimo et (in)victissimo principi (et) domino, domino Sixmundo
dei gracia Romanorum imperatori semper augusto[117], Vngarie, Boemie,
Cro(a)cie, Dalmacie etc. regi domino pregraciosissimo ego Conico etiam
Luxa de Rusemberg (?) castellanus in Karelstain seruicia mea uestre
serenitati fidelissima et constantissima omni tempore prediligo (!).
Serenitati vestre notiffico quod de omnipotentis dei misericordia magna
sine cuius potestate et voluntate nichil fieri potest, sed omnia per
ipsum diriguntur, factum est quod inimici heri hora vesperarum intra
monasterium Scaluze et opidum Chuxim a vestris fidellibus dominis
baronibus et fidelli comunitate feliciter prostracti seu conteriti
sunt, ita quod de fidelibus vestris pauci perierunt, et sic nouerit
Serenitas[118] vestra pro certo quod in dominis baronibus et terigenis
fidelles servitores habeat, et frequenter me aloquuti[119] sunt de
serenitate vestra qui[120] ad nos fidellem et bonam intenctionem
habent secundum quod hoc effetualiter ostendunt et vlterius ostendere
intendunt, nec alliud intendunt facere nisi sicut serenitatis
vestre[121] fidelles domini et seruitores, omnia volentes facere
que pertinent ad dominum suum naturalem et graciosissimum. Dignetur
igitur serenitas vestra manum suam large ad eos extendere et ipsis
in subsidium aliquot millia florenorum transmittere et dare, ut opus
inceptum ad honorem serenitatis vestre regnique illius et corone
Boemie mellius terminare et ad bonum finem deducere (possint), et
serenitas vestra in subsidium illius boni personam vestram non dignetur
abstinere(?) sine mora quia cum adiutorio dei omnia bene procedunt
et procedent cum serenitas vestra venire non tardauerit. Propterea
serenitas vestra sciat qualiter illa victoria fuit facta de inimicis.
Cum enim barones post victoriam habita de Noua civitate Pragenssi
in Praga persisterent gentes congregantes, eodem tempore inimici de
disposicione dei a Pilina recesserunt et se versus Pragam recipientes
iuxta Nouum castrum aliquibus diebus castrametati essent, vlterius
procedentes versus Coloniam(!) opidum, domini barones misserunt pro
omnibus nobillibus vt in subsidium eorum contra inimicos venirent. Ibi
dominus de Rossinberch gentem multam notabillem et exercitum ad campos
expediuit, et domini barones et ciuitas Pilzenensis ectiam validam
potentiam transmisit, et cum progrederentur versus Pragam sub castro
Karlenstain, ibi ego et gentes meas expediui et fidellibus vestris
seruitoribus quingentos equestres et pedestres et curos(!) triginta,
et cum omnes suprascripti iuxta Pragam conuenissent, domini barones
extra Pragam cum eisdem processerunt et cum valida potencia inimicos
insecuti sunt, et sic de gracia dei et suo iuuamine illos prostrauerunt
inter monasterium Scaluze et opidum Chuxim sicut predictum est.
Propterea serenitatem vestram rogo quatenus velitis me et vestros
fidelles seruitores qui mecum sunt in castro Karlistain ocullo pietatis
respicere et subsidium transmittere et dare, quia deus nouit quod huius
magnam indigenciam habemus, quia aliunde non habeo illos bonos homines
stipendiare, nec ab aliquo allio preter a Serenitate vestra subsidia
ex(s)pe(c)tamus, tamquam a domino nostro... et domino graciosissimo.
Datum feria 2ª post festum Corporis Christi anni etc. XXXiiii.
Subscriptio
Coniço etiam Luxa de Bussenz(?) castelanus in Karlenstein.
1434, 3. Juni, Horschowitz.
Serenissimo et invictissimo etc. Seruiciis premissis omni tempore
subditus et paratus. Serenissime imperator et domine, domine
graciosissime serenitati vestre notiffico regratiantes domino deo
omnipotenti (quod) conteriti sunt et prostrati omnes Thaborite qui
in campis iacebant contra vestros et nostros fidelles, secundum quod
serenitas vestra in allia littera melius percipiet quam ministrabit
auunculus meus quam vestre serenitati dirigo et mitto, et rogo
serenitatem vestram tamquam dominum meum graciosissimum quatenus
vellitis michi equum dirigere per nuncium Canpuchonem quia equi nostri
in bello aliqui recesserunt et allii mortui sunt. Itaque ambo charemus
equis ad equitandum. Datum... in Horsonienensis feria quarta ante
octauam Corporis Christi anno etc. XXXIIII.
Subscriptio mitentis Sdenko Korli ... de Romsperg(?).
1434, 3. Juni. Nürnberg.
Reuerendissimo in Christo patri ac domino, domino Juliano miseracione
diuina sancti Angelli cardinali appostolice sedis legato, domino meo
singulariter gracioso.
Reuerendissime in Christo pater et graciosissime domine. Exultet
sacrosancta sinodus, gaudeat ciuitas, popullus Christianus letetur et
precipue animus vester de tam celebri et felici victoria quam dominus
deus exercitui suis Christicolis contra hostes benedicti nominis sui
missereri (!) concedere dignatus est. Nouerit igitur paternitas vestra
reuerendissima quod die Dominica post festum Corporis Christi barones
regni Boemie, ciuitatis Antique Pragensis et alliorum fidellium fulciti
pressidio cum Taboritis et Orphanis campestribus in virtute altissimi
bellum animosse agressi sunt, et per totam Dominicam predictam et
noctem sequentem prelia continuando certarunt, et die Lune hora tercia
diei bellum pro parte nostra auctore domino feliciter terminatum esse
dignosscitur, et ceciderunt de parte Hussitarum vniuersi compestres
numero XIIII millia, inter quos interempti sunt ille Zasocko capitaneus
et Procopius es Lupus presbiterii subductores nequam, et septimgenti
capti sunt et existunt carceribus mancipati, et de parte nostra quam
altissimus protegere dignatus est perigerunt (!) dumtaxat ducenti, nec
quibus clementia saluatoris missereri dignetur. Ceterum reuerendissime
pater dirigo magnifficencie vestre copias duarum litterarum vulgarium
materiam belli continencium vt in illis magnifficentia vestra nedum
dulciter recreet[122], sed et hec noua verissima intimante domino
meo singularissimo, domino auditori... et sinceritati sue integratis
gaudeat feliciter in domino cui honor et gloria in secula seculorum
amen. Scripta Nurinberg in octaua Corporis Christi anno etc. 1434.
Scripsit Sigismundus Stromer servitor vester humilis.
1434. 4. Juni, Ulm.
Reuerendissimis et venerabillibus in Christo patribus et dominis
sacrosancte generali Basiligensis Sinodo in spiritu sancto legiptime
congregate, ecclesiam vniuersalem representanti amicis nostris
karissimis gr(aciosissimis et sin)cere nobis dilectis. Reuerendissimi
in Christo patres et domini, amici karissimi, re.......ati sinceroque
pure nobis dilecti. Hodie hora vesperarum confluxerunt ad nos nuncii
qui in tribus et diebus cicius de Boemia volantissime applicuerunt,
afferentes nobis iocundissima et felicissima noua de victoria nostrorum
et conflictu Taboritarum[123] et illorum qui allias in obsidione
ciuitatis Pilzensis erant, qui per dei graciam a quo omnis procedit
victoria in planicie intra ciuitatem Chuxim et monasterium Scaluze
forti bello cum modico dampno nostrorum victoriosse prostrati quarum
litterarum aliquas originales vestris reuerendissimis paternitatibus
mittimus presentibus intraclussas. Hec reuerendissimi patres volumus
vestris paternitatibus pro singularissimo gaudio cun(c)tis Christi
fidellibus obtantissime (!) nunciare, rogantes cordintime (!) quatenus
altissimo domino nostro Jesu Christo infinitas agentes gratias cum
processionibus et aliis solempnitatibus ad bonum et felicem progressum
tam felicis principii epno ...... medii omni opera atque cura vigillare
velitis, quoniam et nos similiter de agendis nil premittemus, et
quecunque in futurum habuerimus vestris paternitatibus die no(c)tuque
intimare curabimus. Datum Vlme die IIII. Junii, regnorum nostrorum anno
Ungarie etc. quadragessimo octauo Romanorum XXIIII., Boemie XIIII.,
imperii vero secundo.
Subscripcio mittentis Sixmundus dei gracia Romanorum imperator semper
augustus, ac Vngarie et Boemie (rex).
Gleichzeitige Copieen auf einem Doppelblatt im Besitze des Dr. Vinc.
Joppi zu Udine.
/Graz./ /Dr. J. von Zahn./