XVII

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,

et salire paratum habes, sed uereris inepta

crura ponticuli acsuleis stantis in rediuiuis,

ne supinus eat cauaque in palude recumbat;

sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, 5

in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur:

munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.

quendam municipem meum de tuo uolo ponte

ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,

uerum totius ut lacus putidaeque paludis 10

liuidissima maximeque est profunda uorago.

insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar

bimuli tremula patris dormientis in ulna.

quoi cum sit uiridissimo nupta flore puella

et puella tenellulo delicatior haedo, 15

asseruanda nigerrimis diligentius uuis,

ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,

nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus

in fossa Liguri iacet suppernata securi,

tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam. 20

talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit,

ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.

nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum,

si pote stolidum repente excitare ueternum;

et supinum animum in graui derelinquere caeno, 25

ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.

Catulli Carmina · 第 20 / 133 题