XVI

Pedicabo ego uos et irrumabo,

Aureli pathice et cinaede Furi,

qui me ex uersiculis meis putastis,

quod sunt molliculi, parum pudicum.

nam castum esse decet pium poetam 5

ipsum, uersiculos nihil necesse est,

qui tum denique habent salem ac leporem,

si sint molliculi ac parum pudici,

et quod pruriat incitare possint,

non dico pueris, sed his pilosis 10

qui duros nequeunt mouere lumbos.

uos, quod milia multa basiorum

legistis, male me marem putatis?

pedicabo ego uos et irrumabo.

Catulli Carmina · 第 19 / 133 题