XXI

Aureli, pater esuritionum,

non harum modo, sed quot aut fuerunt

aut sunt aut aliis erunt in annis,

pedicare cupis meos amores.

nec clam: nam simul es, iocaris una, 5

haerens ad latus omnia experiris.

frustra: nam insidias mihi instruentem

tangam te prior irrumatione.

atqui si faceres satur, tacerem:

nunc ipsum id doleo, quod esurire 10

mellitus puer et sitire discet.

quare desine, dum licet pudico,

ne finem facias, sed irrumatus.

Catulli Carmina · 第 21 / 133 题