Gerbertus Galliam repatrians, publicasque scholas professus, arcem
magisterii attigit. Habebat conphilosophos et studiorum socios
Constantinum abbatem monasterii sancti Maximini, quod est iuxta
Aurelianis, ad quem edidit regulas de abaco; Adelboldum episcopum,
ut dicunt, Winterburgensem, qui et ipse ingenii sui monimenta dedit
in epistola quam facit ad Gerbertum de quaestione diametri super
Macrobium et in nonnullis aliis. Habuit discipulos praedicandae
indolis et prosapiae nobilis, Rodbertum filium Hugonis cognomento
Capet, Otonem filium imperatoris Otonis. Rodbertus, postea rex
Franciae, magistro vicem reddidit, et archiepiscopum Remensem
fecit. Extant apud illam ecclesiam doctrinae ipsius documenta:
horologium arte mechanica compositum, organa hydraulica, ubi mirum
in modum per aquae calefactae violentiam ventus emergens implet
concavitatem barbiti et per multiforatiles tractus aereae fistulae
modulatos clamores emittunt. Et erat ipse rex in ecclesiasticis
cantibus non mediocriter doctus; et tum in his tum in ceteris
multum ecclesiae profuit. Denique pulcherrimam sequentiam
_Sancti Spiritus assit nobis gratia_, et responsorium _O Iuda et
Ierusalem_ contexuit, et alia plura, quae non me pigeret dicere,
si non alios pigeret audire. Otho, post patrem imperator Italiae,
Gerbertum archiepiscopum Ravennatem et mox papam Romanum creavit.
Urgebat ipse fortunas suas, fautore diabolo, ut nihil quod semel
excogitasset imperfectum relinqueret. Denique thesauros olim a
gentibus defossos, arte nigromantiae molibus eruderatis inventos,
cupiditatibus suis implicuit. Adeo improborum vilis in Deum
affectus et eius abutuntur patientia, quos ipse mallet redire
quam perire. Sed reperit tandem ubi magister suus haereret, et, ut
dici solet, quasi cornix cornicis oculos effoderet, dum pari arte
temptamentis eius occurreret.