169. _Quomodo Gerbertus thesauros Octoviani invenit_.

Erat iuxta Romam in Campo Martio statua, aerea an ferrea incertum

mihi, dextrae manus indicem digitum extentum habens, scriptum

quoque in capite: _Hic percute_. Quod superioris aevi homines

ita intelligendum rati quasi ibi thesaurum invenirent, multis

securium ictibus innocentem statuam laniaverant. Sed illorum

Gerbertus redarguit errorem, longe aliter ambiguitate absoluta.

Namque meridie, sole in centro existente, notans quo protenderetur

umbra digiti, ibi palum figit. Mox superveniente nocte, solo

cubiculario laternam portante comitatus, eo contendit. Ibi

terra solitis artibus dehiscens, latum ingredientibus patefecit

introitum. Conspicantur ingentem regiam, aureos parietes, aurea

lacunaria, aurea omnia, milites aureos aureis tesseris quasi animum

oblectantes, regem metallicum cum regina discumbentem, apposita

obsonia, astantes ministros, pateras multi ponderis [p. 463]

et pretii, ubi naturam vincebat opus. In interiori parte domus

carbunculus, lapis inprimis nobilis et parvus inventu tenebras

noctis fugabat. In contrario angulo stabat puer, arcum tenens,

extento nervo et harundine intenta. Ita in omnibus, cum oculos

spectantium ars pretiosa raptaret, nihil erat quod posset tangi

etsi posset videri. Continuo enim ut quis manum ad contingendum

aptaret, videbantur omnes illae imagines prosilire et impetum in

praesumptorem facere. Quo timore pressus Gerbertus, ambitum suum

fregit. Sed non abstinuit cubicularius, quin mirabilis artificii

cultellum, quem mensae impositum videret, abriperet, arbitratus

scilicet in tanta praeda parvum latrocinium posse latere. Verum

mox omnibus imaginibus cum fremitu exsurgentibus, puer quoque,

emissa harundine in carbunculum, tenebras induxit. Et nisi

ille monitu domini cultellum reicere accelerasset, graves ambo

poenas dedissent. Sic insatiata cupiditatis voragine, laterna

gressus ducente, discessum. Talia illum adversis praestigiis

machinatum fuisse, constans vulgi opinio est. Veruntamen si quis

verum diligenter exsculpat, videbit nec Salomonem, cui Deus

ipse dederit sapientiam, huiusce inscium commenti fuisse — ut

enim Iosephus auctor est, thesauros multos cum patre defodit

in loculis, _qui erant_, inquit, _mechanico modo reconditi sub

terra_ — nec Hircanum, prophetia et fortitudine clarum, qui, ut

obsidionis levaret iniuriam, de David sepulchro tria milia talenta

auri arte mechanica eruit, ut obsessori partem enumeraret, parte

xenodochia construeret. At vere Herodes, qui magis presumptione

quam consilio idem aggredi voluerit, multos ex satellitibus,

igne ex interiori parte prodeunte, amiserit. Praeterea cum audio

dominum Iesum dicentem: Pater meus usque modo operatur, et ego

operor, credo quod qui dederit Salomoni virtutem super demones,

ut idem historiographus testatur, adeo ut dicat etiam suo tempore

fuisse viros qui illos ab obsessis corporibus expellerent, apposito

naribus patientis anulo habente sigillum a Salomone monstratum:

credo, inquam, quod et isti hanc scientiam dare potuerit, nec tamen

affirmo quod dederit.

Miti, leggende e superstizioni del Medio Evo, vol. II · 第 16 / 75 题