167. _De Gerberto_.

Decedente hoc Iohanne, successit Gregorius. Ei item Iohannes sextus

decimus. De hoc sane Iohanne, qui et Gerbertus dictus est, non

absurdum erit, ut opinor, si litteris mandemus quae per omnium

ora volitant. Ex Gallia natus, monachus a puero apud Floriacum

adolevit; mox cum Pitagoricum bivium attigisset, seu taedio

monachatus seu gloriae cupiditate captus, nocte profugit Hispaniam,

animo precipue intendens ut astrologiam et ceteras id genus artes

a Sarracenis edisceret. Hispania, olim multis annis a Romanis

possessa, tempore Honorii imperatoris in ius Gothorum concesserat.

Gothi usque ad tempora beati Gregorii Arriani, tunc per Leandrum

episcopum Hispalis et per Ricaredum regem, fratrem Herminigildi,

quem pater nocte paschali pro fidei confessione interfecerat,

catholico choro uniti sunt. Successit Leandro Isidorus, doctrina

et sanctitate nobilis, cuius corpus nostra aetate Aldefonsus rex

Galatiae Toletum transtulit, ad pondus auro comparatum. Sarraceni

enim, qui Gothos subiugarant, ipsi quoque a Karolo Magno victi,

Galatiam et Lusitaniam, maximas Hispaniae provincias, amiserunt.

Possident usque hodie superiores regiones. Et sicut christiani

Toletum, ita ipsi Hispalim, quam Sibiliam vulgariter vocant,

caput regni habent, divinationibus et incantationibus more gentis

familiari studentes. Ad hos igitur, ut dixi, Gerbertus perveniens,

desiderio satisfecit. Ibi vicit scientia Ptholomeum in astrolabio,

Alandraeum in astrorum interstitio, Iulium Firmicum in fato.

Ibi quid cantus et volatus avium portendant didicit, ibi excire

tenues ex inferno figuras, ibi postremo quicquid vel noxium, vel

salubre curiositas humana deprehendit. Nam de licitis artibus,

arithmetica, musica et astronomia et geometria, nihil attinet

dicere; quas ita ebibit, ut inferiores ingenio suo ostenderet

et magna industria revocaret in Galliam omnino ibi iam pridem

obsoletas. Abacum certe primus a Sarracenis rapiens, regulas dedit

quae a sudantibus abacistis vix intelliguntur. Hospitabatur apud

quendam sectae illius philosophum, quem multis primo expensis, post

etiam promissis, demerebatur. Nec deerat Sarracenus qui scientiam

venditaret; assidere frequenter, nunc de seriis, nunc de nugis

colloqui, libros ad scribendum praebere. Unus erat codex, totius

artis conscius, quem nullo modo elicere poterat. Ardebat contra

Gerbertus librum quoquo modo ancillari. _Semper enim in vetitum

nitimur, et quicquid negatur pretiosius putatur_. Ad preces ergo

conversus, orare per Deum, per amicitiam, multa offerre, plura

polliceri. Ubi id parum procedit, nocturnas insidias temptat. Ita

hominem, connivente etiam filia, cum qua assiduitas familiaritatem

paraverat, vino invadens, volumen sub cervicali positum abripuit,

et fugit. Ille somno excussus, indicio stellarum, qua peritus erat

arte, insequitur fugitantem. Profugus quoque respiciens, eademque

scientia periculum comperiens, sub ponte ligneo, qui proximus, se

occulit; pendulus et pontem amplectens, ut nec aquam nec terram

tangeret. Ita [p. 462] quaerentis aviditas frustrata, domum

revertit. Tum Gerbertus viam celerans, devenit ad mare. Ibi per

incantationes diabolo accersito, perpetuum paciscitur hominium,

si se, ab illo qui denuo insequebatur defensatum, ultra pelagus

eveheret. Et factum est. Sed haec vulgariter ficta crediderit

aliquis, quod soleat populus litteratorum famam laedere, dicens

illum loqui cum demone quem in aliquo viderint excellentem opere.

Unde Boetius in libro de Consolatione Philosophiae queritur, se

propter studium sapientiae de talibus notatum, quasi conscientiam

suam sacrilegio polluiset ob ambitum dignitatis. _Non conveniebat_,

inquit, _vilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in

hanc excellentiam componebas, ut consimilem Deo faceres. Atqui hoc

ipso videmur affines maleficio, quod tuis imbuti disciplinis, tuis

instituti moribus sumus_. Haec Boetius. Mihi vero fidem facit de

istius sacrilegio inaudita mortis excogitatio. Cur enim se moriens,

ut postea dicemus, excarnificaret ipse sui corporis horrendus

lanista, nisi novi sceleris conscius esset? Unde in vetusto

volumine, quod in manus meas incidit, ubi omnium apostolicorum

nomina continebantur et anni, ita scriptum vidi: «Iohannes qui et

Gerbertus, menses decem. Hic turpiter vitam suam finivit».

Miti, leggende e superstizioni del Medio Evo, vol. II · 第 14 / 75 题