Lettera del Doge di Venezia, Pietro Mocenigo, al podestà e capitano di
Padova.
Rub. Pro Judeis in causa beati Simonis de Tridento.
Cart. 14 retro.
Petrus mocenigo dei gratia dux Venetiarum etc. Nobilibus et sapientibus
viris Antonio erizo de suo mandato potestati et Bertucio contareno
capitaneo padue et successoribus suis fidelibus dilectis salutem et
dilectionis affectum. Ad nostram pervenit notitiam quod ex causa
cuinscumque rumoris dissipati scilicet in tridento inventum fuisse
puerum necatum a Judeis illius loci molestantur et verberantur Judei
habitantes in terris et locis nostris. Et quod absurdius est facto
impetu a christianis soditis nostris aggredi illos et predari sursum
deorsum commeantes. Queritur usque adeo ut transire de loco ad locum
dubitent, ne cedantur et dispoliantur: cuius quidem temeritatis auctores
et impulsores esse dicuntur quidam predicatores et etiam ipsi zaretanì
contionem de his habentes in populo. Que res quantum nobis displiceat,
quantum molesta et ingrata sit optime intelligere pro vestra prudentia
potestis. Credimus certe rumorem ipsum de puero necato commentum esse et
artem ad quem finem (343) videant et interpretentur alii. Nos vero
volumus semper ut in terris et locis nostris Judei secure et impune
inhabitarent: et omnis vis et iniuria absit ab illis non secus quod sit
erga ceteros fideles et subditos nostros. Et si quis est qui aliter vel
presumat vel cogitet, male nos et indignationem nostram novit. Et licet
non dubitemus quod pro una circumspectione probe intelligatis ista non
convenire: et presertim hoc tempore provideritis quod provisuri quod
sitis nec in ista civitate et territorio nostro contra Judeos innovetur
quodcumque dicta de causa. Tamen volumus et vobis mandamus ut sub
severissimis penis providere debeatis, et talem operam dare quod secure
et tute inhabitare voleant: et ut sursum deorsum ire et redire Judei
omnes istic habitantes procedendo contra inobedientes et obviando ne a
predicatoribus aut aliis excitetur populus ad tales insultus, quo nihil
displicentius audire et intelligere possemus: has autem nostras literas
in actis Cancellerie vestre ad futurorum memoriam registrare faciatis.