substantiam, sed inclinationem ab eo quod magis est, ad id quod minus est,
malum esse dicimus. (Aug. c. Secundin. Man. c. 12.) Voluntas autem aversa
ab incommutabili et communi bono, et conversa ad proprium bonum, aut ad
exterius, aut ad inferius, peccat. Ad proprium convertitur, cum suæ
potestatis vult esse: ad exterius, cum aliorum propria, vel quæcumque ad se
non pertinent cognoscere studet: ad inferius, cum voluptatem corporis
diligit; atque ita homo superbus, curiosus, et lascivus (vid. sup. ad l. x.
§. 41. p. 188. n. 273.) effectus, excipitur ab alia vita, quæ, in
comparatione superioris vitæ, mors est. Id. de lib. arb. l. ii. §. 53. vid.
sup. l. vii. c. 16.
[315] Vid. sup. l. v. c. 2. p. 63. et not. 96. 97. 98.
[316] Vid. sup. ad l. iv. §. 3. p. 46. n. 65.
[317] Vid. inf. §. 19. et ib. not.
[318] Sup. l. xi. §. 38. inf. §. 18.
[319] Inf. ad. l. xiii c. 35.
[320] Vid. inf. c. 29. v. fin. et ib. not. 332. p. 247.
[321] Manichæos, qui V. T. respuerunt, ideoque eos forsan "gladio bis
acuto" salubriter feriri cupit, utpote qui utrumque Testamentum designet.
"Sermo Dei, gladius bis acutus. Unde bis acutus? Dicit de temporalibus,
dicit de æternis. In utroque probat quod dicit, et eum quem ferit, separat
a mundo." Quidquid temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii
pertinet; quidquid in sempiternum, ad alteram partem gladii pertinet. Venit
ergo Dominus noster ferens gladium bis acutum, promittens æterna, implens
temporalia. Nam ideo et duo Testamenta dicuntur.--Duo Testamenta ad gladium
bis acutum pertinent? Vetus Testamentum terrena promittit, Novum æterna. In
utroque sermo Dei verax inventus est, ut gladius bis acutus. Aug. in Ps.
149, 6. cf. in Ps. 143, 17.
[322] Fatendum est enim et Angelos natura esse mutabiles, si solus Deus est
incommutabilis. Sed ea voluntate qua magis Deum quam se diligunt, firmi et
stabiles manent in illo, et fruuntur majestate ipsius, ei uni libentissime
subditi. Aug. de vera relig. c. 13.
[323] Templo autem suo, quod sunt omnes sancti et Angeli et homines, sic
impertitur habitationem suam Deus, ut illi ex ipso habeant tale bonum, quo
beati esse possint, non ex eis ille talem domum, sine qua beatus esse non
possit. Aug. c. Adv. Leg. et Proph. l. i. c. 2.
[324] Cf. in Joh. Tract. xiv. §. 2. xxxv. §. 3. c. Ep. Parmenian. l. ii. c.
14.
[325] C. Manichæos, vid. sup. l. iv. n. 26. n. 92. p. 59.
[326] Vid. sup. l. ix. §. 24. v. fin. et inf. l. xiii. c. 13.
[327] Vid. sup. l. ii. c. 1. et not. 26. p. 18. l. ix. §. 10. l. x. c. 29.
et 40. et ib. n. 288. p. 201.
[328] "Materiei" nomine designat Aug. quicquid, in "creaturis
spiritualibus," incorporeum licet, non est Deus, sed Dei opificium, ut
verbis Dub. utar, "Ipsamet creatura qualis esset si non æterna luce
perfunderetur, et Deo inhæreret casto illo et indeficiente amore quo
naturalis illius mutabilitas cohibetur" (coll. §. 9. 12. 15. 21. 25 sub
fin. 33 sub fin.) unde, ne corporeum quiddam sonet, id alibi appellat
(monente Martin.) "quandam pro suo genere materiam," "spiritalis materies,
si fuit ulla, unde anima fieret," "quasi materies," de Gen. ad Litt. 1.
vii. §. 9. 10. "Sicut caro habuit materiem, id est terram, de qua fieret,
ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura
fieret, quæ anima dicitur, cujus vel pulcritudo virtus, vel deformitas
vitium est, habere aliquam materiam pro suo genere spiritalem, quæ nondum
esset anima; sicut terra de qua caro facta est, jam erat aliquid, quamvis
non erat caro.
[329] Cum ista quæruntur, et ea sicut potest quisque conjectat, non
inutiliter excercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et
absit error opinantium se scire quod nesciunt. Quid enim opus est, ut hæc
atque hujusmodi affirmentur vel negentur, vel definiantur cum discrimine,
quando sine crimine nesciuntur! Aug. Enchir. c. 59.
[330] In rebus obscuris, et a nostris oculis remotissimis, si qua inde
scripta etiam divina legerimus, quæ possint, salva fide qua imbuimur, alias
atque alias parere sententias, in nullam earum nos præcipiti affirmatione
ita projiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam
labefactaverit, corruamus; non pro sententia divinarum scripturarum, sed
pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus scripturarum esse quæ nostra est,
cum potius eam quæ scripturarum est, nostram esse velle debeamus. Aug. de
Gen. ad Lit. l. i. §. 37.
[331] Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et, intervallo
aliquo interposito temporis, formasse quod prius informe fecerat; sed sicut
a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accepit
formam, sed formata profertur: ita intelligendus est Deus de materia quidem
informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse mundo. Non tamen
inutiliter prius narratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit; quia
et si potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari. Aug.
contra Advers. Legis et Proph. l. i. c. 9. cf. de Gen. ad Lit. i. 14. v. 5.
et sup. ad c. 20. p. 238. n. 328.
[332] Factæ itaque creaturæ motibus coeperunt currere tempora; unde ante
creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora
tempora. Motus enim si nullus esset, vel spiritalis vel corporalis
creaturæ, quo per præsens præteritis futura succederent, nullum esset
tempus omnino: Moveri autem creatura non utique posset, si non esset.
Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore, utrumque
autem ex Deo. Aug. de Gen. ad Lit. l. v. c. 5.
[333] Cum divinos libros legimus, in tanta multitudine verorum
intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate fidei Catholicæ
muniuntur, id potissimum eligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem
legimus. Si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturæ non
impedit, et cum sana fide concordat. Si autem et Scripturæ circumstantia
pertractari et discuti non potest, saltem id solum quod fides sana
præscribit. Aliud est enim quid potissimum Scriptor senserit non
dignoscere, aliud a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte
se habet fructus legentis. Si vero utrumque vitari non potest, etiam si
Scriptoris voluntas incerta sit, sacræ fidei congruam non inutile est
eruisse sententiam. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. fin.
[334] a Vid. l. i. §. 2. et n. 7. p. 2.
[335] Nec faciendis eguit, qui factis non eget. Aug. c. adv. Leg. et Proph.
l. i. c. 4.
[336] Ille quippe servitute nostra non indiget, nos vero dominatione ejus
indigemus, ut operetur et custodiat nos; et ideo verus et solus est
Dominus, quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque
servimus. Aug. de Gen. ad Lit. l. viii. c. 11.
[337] Creatura, quamquam spiritalis et intellectualis et rationalis, potest
habere informem vitam.--Aversa enim a sapientia incommutabili, stulte ac
misere vivit, quæ informitas ejus est. Formatur autem conversa ad
incommutabile lumen sapientiæ, quod est verbum Dei. A quo enim existit ut
sit, utque vivat, ad illum convertitur ut sapienter et beate vivat. Aug. de
Gen. ad Lit. l. i. c. 5.
[338] Quod cum ita sit, huic naturæ, quæ in tanta excellentia creata est,
ut licet ipsa sit mutabilis, inhærendo tamen incommutabili bono, id est,
summo Deo, beatitudinem consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi
utique beata sit, eique explendæ non sufficiat nisi Deus; profecto non illi
adhærere vitium est. Aug. de Civ. Dei, l. xii. c. 1.
[339] Quid "montibus Dei" designetur, vid. Aug. in Joann. Tract. i. &c. et
in Ps. 35, 7, ubi (§.10.) ita pergit; "Abyssum dicit profunditatem
peccatorum, quo quisque pervenit contemnendo Deum. Sicut montes Dei
justitia ejus, qui per gratiam ipsius fiunt magni: sic et per judicia
ipsius fiunt in profundo, qui merguntur in ultima. Hac ergo delectent te
montes, hac avertere ab abysso, et convertere ad id quod dicitur, 'Auxilium
meum a Domino.' Sed unde? Quia 'levavi oculos meos in montes.' Quid est
hoc? Latine dicam: In ecclesia Christi invenis abyssum, invenis et montes;
invenis ibi pauciores bonos, quia montes pauci sunt, abyssus lata est, id
est, multos male viventes ab ira Dei, quia sic egerunt ut traderentur in
concupiscentias cordis sui, ut jam defendant peccata sua, et non
confiteantur, sed dicant, Quare? Quid feci? Et ille illud fecit; et ille
hoc fecit. Sed nondum es mons, nondum es abyssus: fuge abyssum, adtende in
montes; sed nec remaneas in montibus. 'Auxilium enim tuum a Domino, qui
fecit cælum et terram.'"
[340] Inde est civitatis sanctæ, quæ in sanctis Angelis sursum est, et
origo, et informatio, et beatitudo. Nam si quæratur unde sit, Deus eam
condidit; si unde sit sapiens, a Deo illuminatur; si unde sit felix, Deo
fruitur. Subsistens modificatur, contemplans illustratur, inhærens
jocundatur; est, videt; amat; in æternitate Dei viget; in veritate Dei
lucet; in bonitate Dei gaudet. Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 24.
[341] Ille qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo ipse miser non
potest esse, quia non se potest amittere. Id. l. xii. c. 1.
[342] Intelligimus Filium in Principii nomine, qui non Patri, sed per
seipsum creatæ--creaturæ principium est. Aug. de Gen. ad Lit. I. i. §. 12.
[343] Eadem iisdem fere verbis habet Aug. Ib. §. 13.
[344] Nulla re fruitur anima cum libertate, nisi qua fruitur cum
securitate. Nemo autem securus est in iis bonis, quæ potest invitus
amittere. Aug. de lib. Arb. l. ii. §. 37.
[345] Quæ est 'aqua sine substantia,' nisi aqua peccatorum sine substantia.
Peccata enim non habent substantiam; inopiam habent, non substantiam;
egestatem habent, non substantiam. Aug. ad loc. §. 9.
[346] Quo etiam peccato suo teste convincitur, bonam conditam se esse
naturam. Nisi enim magnum et ipsa, licet non æquale conditori, bonum esset,
profecto desertio Dei, tanquam luminis sui, malum ejus esse non posset. Nam
sicut cæcitas oculi vitium est, et idem ipsum indicat ad lumen videndum
oculum esse creatum, ac per hoc, etiam ipso vitio suo excellentius
ostenditur coeteris membris membrum capax luminis;--ita natura quæ
fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso suo vitio, quo ideo
misera est quia non fruitur Deo. Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 1.
[347] Qualis est locus iste? Non dixit, Abscondes eos in sinu Abrahæ.
Vilescat totum quidquid præter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitæ hujus,
ipse post istam vitam sit locus noster: quia et iste Psalmus, hoc ei ait
superius, 'Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii.' Ergo erimus
in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me exspectatis
audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem invocatis, intret. Esto
domus ejus, et erit domus tua: habitet in te, et tu habitabis in eo. Si eum
in hoc sæculo exceperis corde tuo, ille post hoc sæculum excipiet te vultu
suo. Aug. ad Ps. 30, 21. Enarr. 4. §. 8.
[348] Porro rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam Donum
Dei. Quod donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quæ perducit
ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum? Aug.
de Trin. l. xv. c. 18.
[349] Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur.
Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 28.
[350] "Et nos quidem in nobis, tametsi non æqualem, immo valde longeque
distantem, neque coæternam, et, quo brevius totum dicitur, non ejusdem
substantiæ, cujus est Deus, tamen qua Deo nihil sit in rebus ab eo factis
natura propinquius, imaginem Dei, hoc est summæ illius Trinitatis,
agnoscimus, adhuc reformatione perficiendam, ut sit etiam similitudine
proxima. Nam et sumus, et nos esse novimus, et id esse ac nosse diligimus.
In his autem tribus quæ dixi, nulla nos falsitas veri similis turbat." Aug.
de Civ. Dei, l. xi. c. 26. "Sicut autem duo quædam sunt, mens et amor ejus,
cum se amat: ita quædam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit.
Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria quædam sunt, et hæc tria
unum sunt: et cum perfecta sunt, æqualia sunt. Si enim minus se amat quam
est, ut, verbi gratia, tantum se amet hominis mens, quantum amandum est
corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus; peccat, et non est perfectus
amor ejus. Item si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet,
quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus;
etiam sic nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem
perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum amat, quantum amandus
est Deus. Item notitia si minor est, quam est illud quod noscitur, et plene
nosci potest, perfecta non est. Mens vero cum se ipsam cognoscit, non se
superat notitia sua; quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se
totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua:
quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cum se ipsam cognoscit. Et cum
se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec major est. Recte igitur
diximus, hæc tria cum perfecta sunt, esse consequenter æqualia.--Simul
etiam admonemur, si utcumque videre possumus, hæc in anima exsistere, et
tamquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter, vel,
ut ita dicam, essentialiter, non tamquam in subjecto, ut color aut figura
in corporo, aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est,
non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus
corporis potest esse, et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat,
potest amare et aliud præter se. Item non se solam cognoscit mens, sed et
alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subjecto insunt
menti; sed substantialiter etiam ista sunt, sicut ipsa mens: quia etsi
relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quæque
substantia.--At in illis tribus, cum se novit mens et amat se, manet
trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur: quamvis et
singula sint in semetipsis, et invicem tota in totis, sive singula in
binis, sive bina in singulis. Itaque omnia in omnibus. Nam et mens est
utique in se ipsa, quoniam ad se ipsam mens dicitur: quamvis noscens, vel
nota, vel noscibilis, ad suam notitiam relative dicatur; amans quoque, et
amata, vel amabilis, ad amorem referatur, quo se amat. Et notitia quamvis
referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et ad se ipsam nota,
et noscens dicitur: non enim sibi est incognita notitia, qua se mens ipsa
cognoscit. Et amor, quamvis referatur ad mentem amantem, cujus amor est,
tamen et ad se ipsum est amor, ut sit etiam in se ipso: quia et amor
amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est, se ipso. Ita sunt hæc
singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt, quia et mens amans in
amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente." Aug.
de Trin. l. ix. c. 4, 5. ubi pluribus rem persequitur, non quo Sacrosanctæ
Trinitatis mysterium planum faciat, sed quo ostendat Deum "se non sine
testimonio" in mente humana "reliquisse;" librum vero ita claudit; "Et est
quædam imago Trinitatis, ipsa mens, et notitia ejus, et amor tertius: et
hæc tria unum, atque una substantia. Nec minor proles, dum tantam se novit
mens quanta est: nec minor amor, dum tantum se diligit quantum novit et
quanta est."
[351] Ut quoniam coeli et terræ nomine sæpe in Ecclesia spiritales
carnalesque significantur, coelos ostenderit pertinere ad serenam
intelligentiam veritatis, dicens, 'Qui fecit coelos in intelligentia;'
terram vero ad fidem simplicem parvulorum, sed prophetica et evangelica
prædicatione firmissimam, quæ per baptismum solidatur, et ideo subjecerit,
dicens, 'Fundavit terram super aquam.' Aug. de Gen. ad Lit. l. ii. §. 4.
cf. Serm. 56. in Mat. 6. §. 7. et 57. §. 6.
[352] "Propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur."
Aug. de div. Quæst. 83. §. 6. vid. sup. n. 215. p. 148. ad l. ix. §. 5.
[353] Quæ ergo abyssus, quam invocat abyssum? Si profunditas est abyssus,
putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim est profundius hac abysso?
Loqui homines possunt, videre possunt per operationem membrorum, audiri in
sermone: sed cujus cogitatio penetratur, cujus cor inspicitur? Quid intus
gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus
velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde intelligi
abyssum hominum. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Abyssum invocant
sancti prædicatores verbi Dei. Numquid et ipsi, non abyssus? Quanta
profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus
nesciebat, et se moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat!
quanta abyssus erat! Quæ tamen abyssus nuda erat oculis Dei. Ergo omnis
homo licet sanctus, licet justus, licet in multis proficiens, abyssus est,
et abyssum invocat, quando homini aliquid fidei, aliquid veritatis propter
vitam æternam prædicat. Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatæ, quando
fit in voce cataractarum tuarum. Aug. ad Ps. 41, 8. §. 13.
[354] Sentit se non videre quod cupit, et tamen sperare non desinit. Spes
enim quæ videtur, non est spes. Intelligit tamen quare non videat, quia
nondum nox peracta est, id est, tenebræ quas peccata meruerunt. Non ille
es, inquit, qui possis videri ab eis, quorum ab oculis nox peccatorum
nondum recessit: peracta ergo erroris mei nocte, et discedentibus tenebris,
quas mihi peccatis meis feci, exaudies vocem meam. Aug. in Ps. 5, 4.
[355] Vid. sup. n. z. ad l. vii. §. 24.
[356] Extat enim authoritas divinarum Scripturarum, unde mens nostra
deviare non debet; nec relicto Solidamento divini eloquii, per suspicionum
suarum abrupta præcipitari, ubi nec sensus corporis regit, nec perspicua
ratio veritatis elucet. Aug. de Trin. 1. iii. c. 10. Hanc auctoritatem
primo posuit Deus in Ecclesia sua, inde cæpit exsequi cætera; posuit enim
coelum, et extendit sicut pellem. Id. in Ps. 103, §. 8.
[357] "Mortuorum dicta, quia non eorum, sed per eos illius erant, qui
extendit cælum sicut pellem, manent usque ad posteritatem nostram. Nam post
mortem plus innotuerunt Prophetæ et Apostoli, non erant tam noti cum
viverent: Prophetas vivos sola Judæa habuit, mortuos omnes gentes. Cum enim
viverent, nondum erat extenta pellis, nondum erat extentum cælum, ut
tegeret orbem terrarum." Aug. ad Ps. 103. §. 8. Cæterum "typum" hunc, quo
"coeli" ministros Dei designant, varie illustrat ad hunc loc. et ad Ps. 8,
4. §.7. Ps. 18, 1. Ps. 32, 6. §. 4-7. Ps. 146, 8. §. 15.
[358] Imprimis Manichæos. vid. sup. l. iv. §. 26. et nott. 92. 93. 94.
[359] Propterea enim legitur lex, quia nondum venimus ad illam sapientiam,
quæ implet corda et mentes intuentium; et non opus erit ut aliquid ibi
nobis legatur. Quia in eo quod nobis legitur, syllabæ sonant et transeunt;
illa lux veritatis non præterit, sed fixa permanens inebriat corda
videntium. Aug. in Ps. 93. §. 6.
[360] "'Spes omnium finium terræ et in mari longe:' et quia 'in mari,' ideo
'longe.' Mare enim in figura dicitur sæculum hoc, salsitate amarum,
procellis turbulentum; ubi homines cupiditatibus perversis et pravis, facti
sunt velut pisces invicem se devorantes. Ille si non esset spes, et in mari
longe, non diceret discipulis suis, 'Faciam vos piscatores hominum.' Jam in
mari capti per retia fidei, gaudeamus nos ibi natare adhuc intra retia;
quia adhuc mare hoc sævit procellis, sed retia quæ nos ceperunt,
perducentur ad littus. Littus est finis maris; ergo perventio in finem
sæculi. Interim intra ipsa retia, Fratres, bene vivamus; non retia
rumpentes foras exeamus." Aug. in Ps. 64, 6. §. 9.
[361] Deus itaque super omnia, qui condidit omnia, et regit omnia, omnes
naturas bonus creat; omnes voluntates justus ordinat. Aug. de Gen. ad Lit.
l. viii. c. 9. vid. sup. l. i. c. 10. p. 9. n. 13. l. v. c. 2. p. 63. n.
98.
[362] "'Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes,
terra dedit fructum suum.' Quem 'fructum?' 'Confiteantur tibi populi
omnes.' Terra erat, spinis plena erat: accessit eradicantis manus, accessit
vocatio majestatis ejus et misericordiæ, coepit terra 'confiteri,' jam 'dat
terra fructum suum.' Daret fructum suum, nisi ante compluerentur? Daret
terra fructum suum, nisi misericordia Dei veniret desuper?--Ergo hoc factum
est, ibi pluente Domino per os suum, facta sunt quæ legimus in Evangelio;
quo pluente per nubes suas, missis Apostolis, et prædicantibus veritatem,
terra amplius dedit fructum suum, et ista seges jam implevit orbem
terrarum." Aug. ad Ps. 66, 6. §. 8.
[363] Distat tamen ab æternorum contemplatione actio qua bene utimur
temporalibus rebus, et illa sapientiæ, hæc scientiæ deputatur. Quamvis enim
et illa quæ sapientia est, possit scientia nuncupari, sicut et Apostolus
loquitur, ubi dicit, "Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et
cognitus sum;" quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi,
quod sanctorum erit præmium summum: tamen ubi dicit, "Alii quidem datur per
Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eundem Spiritum;"
hæc utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid
intersit, et unde possit utrumque dignosci. Verum scripturarum sanctarum
multiplicem copiam scrutatus, invenio scriptum esse in libro Job, eodem
sancto viro loquente, "Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malis
est scientia." In hac differentia intelligendum est, ad contemplationem
sapitentiam, ad actionem scientiam pertinere. Pietatem quippe hoc loco
posuit Dei cultum, quæ Græce dicitur [Greek: Theosebeia]. Nam hoc verbum
habet ista sententia in codicibus Græcis. Et quid est in æternis
excellentius quam Deus, cujus solius immutabilis est natura? Et quis cultus
ejus, nisi amor ejus, quo nunc desideramus eum videre, credimusque et
speramus nos esse visuros; et quantum proficimus 'videmus nunc per speculum
in ænigmate, tunc autem in manifestatione?' Aug. de Trin. l. xii. §. 22.
add. §. 25. l. xiii. §. 1. de div. quæst. ad Simplic. l. ii. §. 3. et in
Ps. 135. §. 8.
[364] Si discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem
sacramenta, nec eadem promissa, eadem tamen pleraque præcepta. Sacramenta
non eadem, quia alia sunt sacramenta dantia salutem, alia promittentia
Salvatorem. Sacramenta novi Testamenti dant salutem, sacramenta veteris
Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo jam teneas promissa, quid
quæris promittentia, habens jam Salvatorem? Mutata sunt sacramenta, facta
sunt faciliora, pauciora, salubriora, felicioria. Aug. in Ps. 73. §. 2.
[365] Nihil enim horum est, quod in hujus sæculi nocte non sit necessarium;
quæ cum transierit, necessaria ista non erunt, ideo 'in potestatem noctis.'
Aug. in Ps. 135. §. 8.
[366] Quia a deliciis ad delicias migrare cupiebat, et has quibus
delectabatur relinquere formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos
terrenos. Aug. Serm. 38. c. 5.
[367] Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per
libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque diffudit,
sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim
eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo ipso dicendi propter
fastidium varietur, sed propter concordiam una teneatur. Aug. in Ps. 46.
init.
[368] Et quia in Baptismo, quem acceperunt, inconcussa credulitate
consistunt, ideo dictum est, "Firmavit terram super aquas." Aug. in Ps.
135. §. 8.
[369] Tertull. de Bapt. c. 1. Nos Pisciculi secundum [Greek: ICHTHYN]
nostrum Jesum Christum in aqua nascimur; nec aliter quam in aqua permanendo
salvi sumus. Optat. cont. Parmen. l. iii. p. 62. Hic est Piscis qui in
Baptismate per invocationem Frontalibus undis inseritur, ut quæ aqua
fuerat, a Pisce etiam Piscina vocitetur. Cujus Piscis nomen, secundum
Appellationem Græcam in uno nomine per singulas Literas turbam sanctorum
nominum continet, [Greek: ICHTHYS] quod est Latine, Jesus Christus Dei
Filius Salvator.
[370] Nulla vita est, quæ non sit ex Deo, quia Deus utique summa vita est,
et ipse fons vitæ.--Vita ergo voluntario defectu deficiens ab eo, qui eam
fecit, et cujus essentia fruebatur, et volens contra Dei legem frui
corporibus, quibus eam Deus præfecit, vergit ad nihilum. Nam si ea quæ
moriuntur, penitus morerentur, ad nihilum sine dubio pervenirent: sed
tantum moriuntur, quantum minus essentiæ participant. Aug. de vera Rel. c.
11.