intellectu, quo manifestum est omnibus his animalibus hominem ratione
dominari; recte tamen intelligitur etiam spiritaliter; ut omnes affectiones
et motus animi, quos habemus istis animalibus similes, subditos haberemus,
et eorum dominaremur per temperantiam et modestiam. Cum enim non reguntur
isti motus, erumpunt et pergunt in foedissimas consuetudines, et per
diversas perniciosasque delectationes nos rapiunt, et faciunt similes omni
generi bestiarum. Cum autem reguntur et subjiciuntur, omnino mansuescunt,
et nobiscum concorditer vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi
nostri. Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum et morum optimorum, et
vitæ æternæ, tamquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis
viridibus. Et hæc est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes motus
ejus rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et amores sancti,
et casti, et boni. Si autem non consentiunt, nihilo minus dum negligenter
geruntur, conscindunt et dissipant animum, et faciunt vitam miserrimam; et
vocantur perturbationes, et libidines, et concupiscentiæ malæ. De quibus
jam nobis præcipitur, ut eas cum quanto possumus labore crucifigamus in
nobis, 'donec absorbeatur mors in victoriam.' Dicit enim Apostolus: 'qui
autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum perturbationibus et
concupiscentiis.' Aug. de Gen. c. Manich. l. i. c. 20.
[372] Illa est igitur plena satietas animorum, hæc est beata vita, pie
perfecteque cognoscere a quo inducaris in veritatem, qua veritate
perfruaris, per quid connectaris summo modo. Quæ tria unum Deum
intelligentibus unamque substantiam, exclusis vanitatibus variæ
superstitiones, ostendunt. de Vita Beata, §. 35.
[373] Vid. sup. §. 29. not. 369
[374] Penuriam quippe pati quorumcumque hominum est; sed scire penuriam
pati magnorum est. Sic et abundare quis non potest? Sed scire et abundare
non nisi eorum est quos abundantia non corrumpit. Aug. de Bonæ conjug. c.
21.
[375] Sane non est negligenter prætereundum quod dictum est, 'Et vidit Deus
omnia quæcumque fecit, esse bona valde.' Cum enim de singulis ageret,
dicebat tantum, 'Vidit Deus quia bonum est;' cum autem de omnibus
diceretur, parum fuit dicere 'bona,' nisi adderetur et 'valde.' Si enim
singula opera Dei cum considerantur a prudentibus, inveniuntur habere
laudabiles mensuras et numeros et ordines in suo quæque genere constituta,
quanto magis omnia simul, id est ipsa universitas, quæ istis singulis in
unum collectis, impletur! Omnis enim pulcritudo quæ partibus constat, multo
est laudabilior in toto quam in parte: sicut in corpore humano, si laudamus
oculos solos, et cetera si pulcra singula et sola laudamus; quanto magis
totum corpus, cui omnia membra, quæ singula pulcra sunt, conferunt
pulcritudinem suam: ita ut manus pulcra, quæ etiam sola laudabatur in
corpore, si separetur a corpore, et ipsa amittat gratiam suam, et cetera
sine illa inhonesta sint: tanta est vis et potentia integritatis et
unitatis, ut etiam quæ multa sunt bona tunc placeant, cum in universum
aliquid conveniunt et concurrunt. Universum autem ab unitate nomen accepit.
Quod si Manichæi considerarent, laudarent universitatis auctorem et
conditorem Deum; et quod eos propter conditionem nostræ mortalitatis in
parte offendit, redigerent ad universi pulcritudinem, et viderent
quemadmodum Deus fecerit omnia non solum bona, sed etiam bona valde. Aug.
de Gen. c. Man. 1. i. c. 21.
[376] Manichæi. "Offensi enim quibusdam rebus, et rursus quibusdam
delectati, non earum quibus offenduntur, sed earum quibus delectantur
volunt esse authorem Deum." Aug. de Vera Relig. c. 9. vide sup. l. vii. c.
14 et 16.
[377] Manichæus duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malam;
bonam, quæ fecit mundum, malam, de qua factus est mundus. Euod. de fide c.
49.
[378] Dicunt isti vaniloqui et mentis seductores in illa pugna, [vid. sup.
vii. §. 3. et nott.] quando primus eorum homo tenebrarum gentem elementis
fallacibus irritavit, utriusque sexus principibus ibidem captis, cum ex eis
mundus construeretur, plerosque eorum in coelestibus fabricis colligatos.
Aug. c. Faust. vi. 8. Non erubescitis, cum vos commentitium Christum
vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub stellæ
testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse dicatis,
quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo
bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente pugnavit, ut de
ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis mundus fabricaretur.
ib. 11. 5.
[379] Et videmus hæc, et si est in nobis Spiritus ipsius, sic nobis placent
ut artifex laudetur; non ut ad opera conversi, ab artifice avertamur; et
faciem quodammodo ponentes ad ea quæ fecit, dorsum ponamus ad eum qui
fecit. Aug. Tract. in Joann. §. 1. Vid. sup. l. iv. §. 18. p. 55. n. 83. et
l. x. §. 53. p. 194. n. 282.
[380] "Non satis considerate dictum est; res enim in abdito est valde."
Aug. Retr. ii. 6.
[381] Cf. de Gen. c. Manich. l. ii. c. 15.
[382] Seu forsan "concupiscendam," quem admodum fere Gen. 3, 16.
interpretatur Aug. de Gen. c. Manich. l. ii. §. 15. Ad hujus rei exemplum
femina facta est, quam rerum ordo subjugat viro: ut quod in duobus
hominibus evidentius apparet, id est, in masculo et femina, etiam in uno
homine considerari possit: ut appetitum animæ, per quem de membris corporis
operamur, habeat mens interior tamquam virilis ratio subjugatum.
[383] Pro, Ministris; ut servitia pro servis. Vocem hanc eodem sensu
usurpat Aug. de vera Relig. §. 110. [Dub.]
[384] Coelestem pacem, quæ vere ita pax est, ut rationalis duntaxat
creaturæ sola pax habenda et dicenda sit, ordinatissima scilicet et
concordissima societas fruendi Deo, et invicem in Deo; quo cum ventum
fuerit, non erit vita mortalis, sed plane certeque vitalis; nec corpus
animale, quod, dum corrumpitur. aggravat animam, sed spiritale, sine ulla
indigentia, ex omni parte subditum voluntari. Aug. de Civ. Dei, l. ix. c.
17.
[385] Sicut enim recte dicitur Deus facere, quidquid ipso in nobis operante
fecerimus: ita recte Deus dicitur requiescere, cum ejus munere
requiescimus. Aug. de Gen. ad lit. l. 4. c. 9.