[237] Longe ante Ambrosii tempus passi sunt, quippe qui narret "Invenimus

miræ magnitudinis viros duos, _ut prisca ætas ferebat_." Ep. 22. §. 2.

Eosdem tamen "longe posterius passos esse quem beatiss. Stephanum" "probe

sciri" ait Aug. (Serm. 318.) "Sub ignobili cæspite latebant" (Ambr. l. c.)

"in tantum ut supra ipsorum corpora ambularent omnes, qui vellent ad

cancellos pervenire, quibus SS. Naboris et Felicis martyrum ab injuria

sepulchra defendebantur." (Paullin. Vita S. Ambros. §. 14.) donec "Ambrosio

per somnium revelata reperta sint." Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. §. 2.

Postea vero "senes repetierunt, se aliquando horum martyrum nomina

titulumque legisse." Ambr. l. c. §. 12. Plerique eos sub Nerone passos esse

credunt. vid. Tillemont. II. E. t. ii. Art. S. Gervais et S. Protais et

nott. ibid. Ense martyrium adepti sunt; "avulsum humeris caput." (Ambr. l.

c.)

[238] Ita factum esse haud negabant Arriani, sed narrabant "venerabilem

virum Ambrosium pecunia comparasse homines qui se vexari ab immundis

spiritibus mentirentur." Paull. l. c. §. 15.

[239] Plura de eo habet Ambros. l. c. §. 2. "Dum transferimus, cæcus

sanatus est" et postea, §. 17. in sermone coram populo frequente habito,

"Negant [Arriani] cæcum illuminatum, sed ille non negat se sanatum. Ille

dicit: Cæcus esse desivi: et probat facto. Isti beneficium negant, qui

factum negare non possunt. Notus homo est, publicis cum valeret mancipatus

obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam

inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines quorum ante

sustentabatur obsequiis: eos indices suæ visitationis arcessit, quos

habebat testes et arbitros cæcitatis. Clamat quia ut contigit fimbriam de

veste martyrum, qua sacræ reliquiæ vestiuntur, redditum sibi lumen sit.

Nonne simile istud est, atque illud quod in Evangelio

legimus?--Detestabilior istorum quam Judæorum pertinacia. Illi cum

dubitarent, vel parentes interrogabant: isti occulte interrogant, palam

negant, jam non operi increduli, sed auctori."--Idem miraculum citat Aug.

de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. §. 2. inter ea, quæ "ad multorum notitiam

potuerunt pervenire, quia et grandis est civitas et ibi erat tunc

Imperator, et _immenso_ populo teste res gesta est, concurrente ad corpora

Martyrum Protasii et Gervasii;" ipse porro, ut ait, testis oculatus; (Serm.

286. §. 4.) "cujus tunc tantæ gloriæ Martyrum etiam, ego testis fui. Ibi

eram, Mediolani eram, facta miracula novi, adtestante Deo pretiosis

mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula jam non solum: 'in

conspectu Domini,' sed etiam in conspectu hominum esset 'mors illa

pretiosa.' Cæcus notissimus universæ civitati illuminatus est, cucurrit,

adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit:

forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam

vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem,

reliquimus servientem." Paullinus autem, notarius Ambrosii, qui eadem

refert, ait hominem "_nunc usque_ in eadem basilica, quæ dicitur

Ambrosiana, in quam Martyrum corpora sunt translata, religiose vivere." l.

c. §. 14.

[240] Vid. sup. ad l. viii. c. 15.

[241] Hoc temporis intervallo, antequam Africam remearet, scripsit Aug.

Libb. ii. "de moribus Ecclesiæ Catholicæ" et "de moribus Manichæorum," quo

horum reprimeret "jactantiam de falsa et fallaci continentia vel

abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus

comparandi non sunt, insuper præferunt;" Retract. i. c. 7. et lib. "de

animæ quantitate," quo eam incorpoream esse ostenderet (ib. c. 8.) item

primum e 3. libb. "de libero arbitrio" e quibus constat "malum non exortum

nisi ex libero voluntatis arbitrio." Ib. c. 9.

[242] Matris in se merita sæpius grato animo confitetur Aug. "in primis

nostra mater, cuius meriti credo esse omne quod vivo" de beata vita §. 6.

"cujus precibus indubitanter credo atque confirmo, mihi istam mentem Deum

dedisse, ut inveniendæ veritati nihil omnino præponam, nihil aliud velim,

nihil cogitem, nihil amem. Nec desino credere nos hoc tantum bonum, quod,

te promerente, concupivimus, eadem, te petente, adepturos." Similia habet

de dono Persever. §. 53. "me fidelibus et quotidianis matris meæ lacrymis

ne perirem fuisse concessum."

[243] Multa enim fiunt a malis quidem contra voluntatem Dei; sed tantæ est

ille sapientiæ tantæque virtutis, ut in eos exitus sive fines quos bonos et

justos ipse præscivit, tendant omnia quæ voluntati ejus videntur adversa.

Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 2.

[244] Mater nostra, cujus ingenium, atque in res divinas inflammatum

animum, cum antea convictu diuturno, et diligenti consideratione

perspexeram, tum vero in quadam disputatione non parvæ rei, tanta mihi mens

ejus apparuerat, ut nihil aptius veræ philosophiæ videretur. De Ord. l. ii.

§. 1. Ibid. l. i. §. 32. eam "divinas scripturas vehementer" ait "amplecti"

et eximium ejus profert responsum; "Si bona quæ velit et habeat, beatus

est; si autem mala velit, quamvis habeat, miser est." De beata vita, §. 10.

[245] i.e. in id quod summe est. Alludit ad illud Prophetæ, Ps. 4, 5. "In

pace, in Idipsum dormiam et requiescam." [Dub.] Vid. sup. §. 11.

[246] Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed

quidquid cogitanti occurrerit, abjicimus, respuimus, improbamus, non hoc

esse quod quærimus novimus, quamvis illud nondum quale sit, noverimus. Aug.

Ep. 130. §. 27.

[247] i.e. ipsi adhæsimus qua parte per primitias Spiritus innovati jam

eramus. Vid. inf. l. xii. c. 16. et l. xiii. c. 13. [Dub.]

[248] Nomine Navigium, Aug. de vita beat. §. 6.

[249] Hunc numerum omnes ad unum codices, cum editi, tum scripti assignant;

unde intelligitur locum minime corruptum esse, quod suspicatus est Cæsar

Baronius ad an. 388, n. 71, et in not. ad Mart. die 5 Maii. [ed. Ben.]

[250] [Greek: Hai de tôn Thearchikôn epangeliôn ôdai kai anagnôseis

ekphantorikai men eisi tôn makariôtatôn lêxeôn. eis has hai theian

eschêkotes teleiôsin, aiôniôs katatachthêsontai. tou de koimêthentos hierôs

apodektikai, tôn eti de zôntôn protreptikai pros tên homoian teleiôsin].

Dionys. Eccl. Hier. c. 7.

[251] Effertur, imus, Ter. Andr. i. l. 90.

[252] Preces pro mortuis dogmati Ecclesiæ Romanæ de Purgatorio haud favere,

immo omnino adversari, vid. inter alios, Bull, Serm. 3. et "Corruptions of

the Church of Rome." cf. Bingham, Antiq. l. xv. c. 3. §. 16. l. xxiii. c.

3. §. 13. Collyer, "Eccl. Hist. of Great Britain," p. ii. b. iv. p. 257.

Usher, Answer to a Jesuit. Field, on the Church, p. 750, 1. &c.

[253] Vid. sup. §. 17. cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronat

quam munera sua. Ep. 194. §. 19. ubi plur.

[254] Quæ est justitia qua victus est diabolus? Quæ, nisi justitia Jesu

Christi? Et quomodo victus est? Quia cum in eo nihil dignum morte

inveniret, occidit eum tamen. Et utique justum est, ut debitores quos

tenebat, liberi dimittantur, credentes in eum quem sine ullo debito

occidit. Hoc est quod justificari dicimur in sanguine Christi: Sic quippe

in remissionem peccatorum nostrorum innocens sanguis ille effusus est. Unde

se dicit, in Psalmis, "in mortuis liberum." Solus enim a debito mortis

liber est mortuus. Aug. de Trin. l. xiii. c. 14.

[255] Imitari visum est vetustos codices, qui cum gemina littera _nn_

præferunt, _Monnicæ_: quo pacto etiam scriptum reperitur in oratione, quam

Willelmus abbas, piis Augustini votis obtemperandi studio, composuit sub

his verbis: "Memento, Domine, animæ famuli tui Patricii, et famulæ tuæ

Monnicæ; et si quid pro anima filii ipsorum domini mei Augustini,

dilectissimi confessoris tui, mihi misero peccatori licet vel intimo cordis

affectu desiderare, etc." Quæ oratio integra habetur in Veterum Analectorum

tomo primo. [ed. Ben.]

[256] Vid. sup. l. vii. §. 5. p. 106. n. 156. et p. 132, n. 194. et p. 139.

n. 205.

[257] Vox quædam est mutæ terræ species terræ. Adtendis, et vides speciem

ejus, vides et consideratione tua tamquam interrogas eam; et ipsa

inquisitio interrogatio est. Aug. in Psal. 144. §. 13.

[258] Nonne considerata universa pulchritudine mundi hujus, tamquam una

voce tibi species ipsa respondet, Non me ego feci sed Deus? Id. ib.

[259] Scio quid velis, beatitudinem quæris: si ergo vis esse beatus, esto

immaculatus. Illud enim omnes, hoc autem pauci volunt, sine quo non

pervenitur ad illud quod omnes volunt. Aug. in Ps. 118. §. 1.

[260] Quisquis enim fruitur eo quod amat, verumque et summum bonum amat,

quis eum beatum nisi miserrimus neget? Aug. de Civit. Dei, l. viii. c. 9.

[261] Vid. sup. l. viii. c. 8. sub fin.

[262] Vid. sup. c. 20.

[263] Nihil mirum est quod miseri homines non adipiscuntur quod volunt, id

est, beatam vitam; illud enim, cui comes est, et sine quo ea nemo dignus

est, nemoque assequitur, recte scilicet vivere, non itidem volunt. Aug. de

Lib. Arb. l. i. c. 14.

[264] Ter. Andr. i. 1, 40.

[265] Sup. l. iv. c. 12. l. vii. c. 10.

[266] Sup. c. 17.

[267] Sup. l. vii. c. 10. p. 115. not. 166.

[268] Sup. l. iv. §. 18. p. 55. not. 83.

[269] Ib. not. 84. et vii. c. 14, 20.

[270] Quæ mea verba Pelagius Romæ, cum a quodam fratre et coepiscopo meo

fuissent eo præsente commemorata, ferre non potuit, et contradicens

aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoverat litigavit. Aug. de

dono Persev. §. 53.

[271] Duo sunt, quæ in hac vita veluti laboriosa nobis præcipiuntur,

continere et sustinere. Jubemur enim continere ab his quæ in hoc mundo

dicuntur bona, et sustinere ea quæ in hoc mundo abundant mala. Illa

continentia, ista sustinentia vocatur. Duæ virtutes quæ mundant animam, et

capacem faciunt divinitatis. In frenandis libidinibus et coërcendis

voluptatibus, ne seducat quod male blanditur, et enervet quod prosperum

dicitur, continentia nobis opus est: non credere felicitati terrenæ, et

usque ad finem quærere felicitatem, quæ non habet finem. Ut autem est

continentia, felicitati mundi non credere: ita sustinentiæ est,

infelicitati mundi non cedere. Aug. Serm. 38. init.

[272] Non quo non sit amanda creatura; sed si ad Creatorem refertur ille

amor, non jam cupiditas, sed caritas erit. Tunc enim est cupiditas, cum

propter se amatur creatura. Aug. de Trin. ix. §. 13. Habet igitur vir

temperans in hujuscemodi rebus mortalibus et fluentibus, vitæ regulam

utroque testamento firmatam; ut eorum nihil diligat, nihil per se

appetendum putet, sed ad vitæ hujus atque officiorum necessitatem quantum

sat est usurpet, utentis modestia, non amantis affectu. Aug. de mor. Eccl.

Cath. §. 39.

[273] Hæc autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, et superbia,

et curiositas, omnia peccata concludunt. Quæ mihi videntur a Johanne

Apostolo enumerata. Per oculos enim maxime curiositas prævalet. Reliqua

vero quo pertineant, manifestum est. Et illa Dominici hominis tentatio

tripartita est: per cibum, id est, per concupiscentiam carnis; ubi

suggeritur, 'Dic lapidibus istis ut panes fiant:' per inanem jactantiam;

ubi, in monte constituto, ostenduntur omnia regna hujus terræ, et

promittuntur si adoraverit: per curiositatem; ubi de pinna templi admonetur

ut se deorsum mittat, tentandi gratia utrum ab Angelis suscipiatur. Itaque

posteaquam nullo istorum tentamento valere apud eum potuit inimicus, hoc de

illo dicitur, 'Postquam complevit omnem tentationem diabolus.' Aug. in Ps.

8. v. fin.

[274] "Crapula, Nimia ciborum voluptas, apud S. Aug. Confess. x. 31. et

Aëlred. edit. P. Gibbon, p. 260, et 410. Vide Camusat. in Hist. crit. Diar.

t. 2. Art. 4. p. 54." Carpent. Suppl. Citat etiam Martin S. Benedicti Reg.

c. 39. "de mensura ciborum," ("de mensurâ potûs" in c. 40. seorsim agitur)

ubi "crapula" de cibo nimio capiendo usurpatur quod si labor forte factus

fuerit major, in arbitrio et potestate Abbatis erit, si expediat, aliquid

augere, remota præ omnibus _crapula_, ut nunquam subrepat monacho

indigeries; quia nihil sic contrarium est omni Christiano quomodo crapula,

sicut ait Dominus noster, "videte ne graventur corda vestra in crapulà."

Vers. Arab. quod notat idem, in Luc. 21, 34. reddit 'cibi satietas.'

[275] Deus igitur impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod

possis, et petere quod non possis. Aug. de Nat. et Grat. c. 43.

[276] c. Manichæos, qui carnibus vesci nefas putabant.

[277] 'Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes

scribentur:' non solum perfecti, sed etiam imperfecti. Non timeant

imperfecti, tantum proficiant. Nec quia dixi, Non timeant, ament

imperfectionem, et ibi remaneant ubi inventi sunt. Tantum proficiant,

quantum in ipsis est. Quotidie addant, quotidie accedant: tamen a corpore

Domini non recedant; ut in uno corpore, et in his membris compaginati

possint mereri de se dictam esse vocem istam, 'Imperfectum meum viderunt

oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur.' Aug. in Ps. 138. §. 21. Ipse

Filius dicit, 'Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum quod est in

corpore meo, viderunt oculi tui. Et quid deinde? Habent spem qui imperfecti

sunt? Habent plane. Audi quod sequitur: 'Et in libro tuo omnes scribentur.'

Aug. Serm. 135. de verb. Ev. Joh. 9. c. 5.

[278] Occulta scilicet Dei dona non nisi interrogatio tentationis, etiam in

semetipso, unicuique declarat. Aug. de Sancta Virginit. c. 4. 4.

[279] Carmen Ambrosii quod initio noctis cantare soliti sunt. Vid. sup. l.

ix. §. 32.

[280] Inf. l. xi. c. 5.

[281] Vid. sup. ad c. 29. not. 270.

[282] Tamquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in umbra

sua defiguntur, et tamen etiam ibi quod eos delectat, adhuc habent de

circumfulgentia lucis tuæ. Sed umbra, dum amatur, languidiorem facit oculum

animi, et invalidiorem ad perferendum conspectum tuum. Propterea magis

magisque homo tenebratur, dum sectatur libentius, quidquid infirmiorem

tolerabilius excipit. Ex quo incipit non posse videre quod summe est. Aug.

de lib. arb. l. i. §. 43.

[283] Si causæ corporalium motionum noscendæ nobis essent, nullas magis

nosse quam nostræ valetudinis deberemus. Cum vero eis ignoratis Medicos

quærimus, quis non videat quod de secretis coeli et terræ nos latet quanta

patientia sit nesciendum? Aug. Enchir. cap. 16.

[284] Jam vero ut perseverent in eo quod esse coeperunt, etiam pro se ipsis

orant fideles. Utile est quippe omnibus vel pene omnibus propter

humilitatem saluberrimam, ut quales futuri sint, scire non possint. Ad hoc

dicitur, 'Qui videtur stare, videat ne cadat.' Propter hujus timoris

utilitatem, ne regenerati et pie vivere incipientes, tamquam securi alta

sapiamus, quidam non perseveraturi perseveraturis Dei permissione vel

provisione ac dispositione miscentur; quibus cadentibus 'territi cum timore

et tremore' gradiamur viam justam, donec ex hac 'vita, quæ tentatio est

super terram,' transeamus ad aliam, ubi jam non sit elatio comprimenda, nec

contra ejus suggestiones tentationesque luctandum. Aug. Ep. 217. §. 14.

[285] Homo qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discit.

Cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit: sed cum

subtrahuntur, agnoscit utrum eum non ceperint. Quia plerumque cum adsunt

nobis, putamus quod non ea diligamus: sed cum abesse coeperint, invenimus

qui simus. Hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit.

Aug. de vera relig. c. 47.

[286] Laus enim humana non appeti a recte faciente, sed subsequi debet

recte facientem; ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant,

non ut hic putet aliquid sibi prodesse, quem laudant. Aug. de Serm. Dom. in

monte, l. ii. c. 2. Ille autem novit, sub cujus oculis loquor, immo sub

cujus oculis cogito, non me tam delectari laudibus popularibus, quam

stimulari et angi quomodo vivant qui me laudant. Laudari autem a male

viventibus nolo, abhorreo, detestor: dolori mihi est, non voluptati.

Laudari autem a bene viventibus, si dicam nolo, mentior: si dicam volo,

timeo ne sim inanitatis appetentior quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec

plene volo, nec plene nolo. Non plene volo, ne in laude humana pericliter:

non plene nolo, ne ingrati sint quibus prædico. Aug. Serm. 339. in die

ordinat. suæ, §. 1.

[287] Qui autem vera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus

intendit in ea in quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt,

quæ non tam ipsi quam veritati placent. Neque id, unde jam potest placere,

tribuit nisi ejus misericordiæ cui timet displicere; de his sanatis gratias

agens, de illis sanandis preces fundens. Aug. de Civ. Dei, l. v. c. 20.

[288] Jam diu occupata vixisti et desideriorum diversitate verberata portas

plagas saucia, divisa per amores multos. Colligere ad teipsam: quidquid

tibi foris placet, quære quem habeat authorem. Aug. in Ps. 145. §. 5. Vide

sup. l. ix. §. 10. et inf. l. xi. c. 29.

[289] Vid. sup. iii. c. 8. v. fin. p. 38. not. 50.

[290] Verus ille benignusque mediator, in ea se ostendit mortalitate

mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo, se superbius

extulerunt; miserisque hominibus adjutorium deceptorium, velut immortales

mortalibus, promiserunt. Aug. de Civ. Dei, l. x. c. 24.

[291] Nec enim ob hoc mediator est quia Verbum; maxime quippe immortale, et

maxime beatum. Verbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod

homo. Aug. de Civ. Dei, l. iii. c. 15. Vide ad l. vii. c. 18. p. 119. not.

x.

[292] Qui de pulvere hominem fecit, et animavit, pro isto figmento Unicum

ad mortem dedit, quantum nos amet quis potest explicare; quis potest saltem

digne cogitare? Aug. Serm. 57. c. 13. Porro, persuadendum erat homini

quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit; quantum, ne desperaremus,

quales, ne superbiremus. Id. de Trin. l. iv. c. 1.

[293] In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius "inter

mortuos liber," nisi "in similitudine carnis peccati" inter peccatores

solus "sine peccato?" Hic ergo "inter mortuos liber," qui "in potestate

habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat,

sed eam ipse voluntate ponebat;" qui etiam carnem suam, tanquam solutum ab

eis templum, resuscitare poterat, cum volebat; quem &c. Aug. in Ps. 87. §.

5. vid. sup. p. 167. not. 254. ad l. ix. §. 36.

[294] Pauca quædam de ordinatione, quam invitus accepit, habet Aug. Ep. 21.

ad Valerium et 126. ad Albinam, §. 7. de episcopatu Ep. 31. ad Paulinum et

Therasiam; uberiora paullo de iis saltem quæ eo vel ab eo facta sunt, in

Serm. quem, ne "fama sua pollueretur," de vita et moribus clericorum suorum

habuit. §. 355. §. 2. "Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum,

juvenis veni ad istam civitatem, ut multi vestrum noverunt. Quærebam ubi

constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem

sæculi reliqueram, et quod esse potui, esse nolui: nec tamen quæsivi esse

quod sum. 'Elegi in domo Dei mei abjectus esse magis, quam habitare in

tabernaculis peccatorum.' Ab eis qui diligunt sæculum, segregavi me: sed

eis qui præsunt populis, non me coæquavi. Nec in convivio Domini mei

superiorem locum elegi, sed inferiorem et abjectum: et placuit illi dicere

mihi, 'Adscende sursum.' Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam

coeperat esse jam alicujus momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco

sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc, et agebam

quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed,

ut dixi, domino servus contradicere non debet. Veni ad istam civitatem

propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum

esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum.

Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum perveni ad

episcopatum. Non adtuli aliquid, non veni ad hanc Ecclesiam, nisi cum iis

indumentis quibus illo tempore vestiebar." Suam, quam vocat "tenuem

paupertatulam (seu "paucos agellulos paternos" Ep. 126. §. 6.) vendiderat,

et pauperibus erogaverat, ut de communi viveret; ("commune autem nobis

esset magnum et uberrimum prædium ipse Deus," ib.) quum eam "perfectionem

de qua Dominus locutus est Mat. 19, 21. vehementer adamaverit" (Ep. 157. §.

39.) et "solo victu ad valetudinem corporis necessario contentus esse

decreverit." (de util. cred. §. 3.)

[295] Vid. sup. l. vi. §. 3. p. 85. c. 15. p. 95. et not. 142. et Actt.

Eccles. S. Aug. Ep. 213. "ante meridiem et post meridiem occupationibus

hominum implicor" ub. plur. et de op. Monach. §. 37. "Dominum Jesum, in

cujus nomine securus hæc dico, testem invoco super animam meam, quoniam

quantum adtinet ad meum commodum, multo mallem per singulos dies certis

horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid

manibus operari, et ceteras horas habere ad legendum et orandum, aut

aliquid de divinis litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas

perplexitates caussarum alienarum pati de negotiis sæcularibus, vel

judicando dirimendis, vel interveniendo præcidendis: quibus nos molestiis

idem affixit Apostolus, non utique suo, sed ejus, qui per eum loquebatur,

arbitrio. Omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse

nemo credit nisi qui expertus est. Non ergo 'alligamus onera gravia, et

humeris vestris imponimus quæ nos digito non tangimus:' quandoquidem si

officii nostri salva ratione possemus, (videt ille qui probat corda

nostra,) mallemus hæc agere, quæ ut agatis hortamur, quam ea quæ nos agere

cogimur."

[296] Porro mysteria sua in Scripturis Deus ideo nebulis texit, ut amor

veri in hominibus ipsa inveniendi difficultate accendatur. Si enim ea

tantum essent quæ facillime intelliguntur, nec studiose quæreretur, nec

suaviter inveniretur veritas. Aug. de vera relig. c. 17.

[297] "Vox Domini perficientis, cervos." Vox enim Domini primo perfecit

superatores et repulsores venenosarum linguarum. "Et revelabit silvas." Et

tunc eis revelabit opacitates divinorum librorum et umbracula mysteriorum,

ubi cum libertate pascantur. Aug. ad Ps. 28. 9.

[298] Vid. ad l. vi. c. 3.

[299] Vid. inf. l. vii. c. 11.

[300] Vid. l. x. §. 53.

[301] In æterno enim, cum proprie dicitur, neque quicquam præteritum, quasi

transierit, neque quicquam futurum quasi nondum sit; sed quidquid est

tantummodo est. Aug. lib. 83 quæst. qu. 19.

[302] Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne

moriamini in peccatis vestris. Tamquam enim in eo quod dixerunt, 'Tu quis

es,' nihil aliud dixerint, quam 'Quid te esse credimus:'

respondit,'Principium,' id est,'Principium me credite.' Nam si principium

sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi et homo

loqueretur hominibus, quomodo ei crederent; cum infirma corda intelligibile

Verbum sine voce sensibili audire non possent? 'Ergo,' inquit, 'credite me

esse principium; quia, ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis.'

Aug. ad loc.

[303] Quo se autem convertat, ut fiat bonus animus, nisi ad bonum, cum hoc

amat, et appetit, et adipiscitur? Unde se si rursus avertat, fiatque non

bonus, hoc ipso quo se avertit a bono, nisi maneat in se illud bonum, unde

se avertit, non est quo se iterum, si voluerit emendare, convertat. Aug. de

Trin. l. viii. c. 3.

[304] Vid. sup. l. vii. c. 15.

[305] Ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur, nec initio crastini

terminatur, semper hodiernus est. Aug. Enchir. 49.

[306] Antequam perveniamus ad unum, multis indigemus. Unum nos extendat, ne

multa distendant, et abrumpant ab uno. Aug. Serm. 255. c. 6.

[307] Si enim recte discernuntur æternitas et tempus, quod tempus sine

aliqua mobili mutabilitate non est, in æternitate autem nulla mutatio est;

quis non videat quod tempora non fuissent nisi creatura fieret, quæ aliquid

aliqua mutatione mutaret? Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 6. Vide inf. l. xii.

c. 29. sub fin.

[308] Apud Deum quidem disposita et fixa sunt omnia; nec aliud facit, quasi

consilio repentino, quod non ex æternitate se facturum esse præscivit: sed

in creaturæ temporalibus motibus, quam gubernat mirabiliter, ipse, non

temporaliter motus, quasi repentina voluntate facere dicitur, quod

ordinatis rerum causis consilii sui secretissimi immutabilitate disposuit,

qua suis quæque temporibus agnita et præsentia facit, et futura jam fecit.

Aug. in Ps. 105, 45. §. 35.

[309] Manichæis, vid. sup. ad l. iii. §. 11. p. 34. n. 39.

[310] Vid. sup. l. ix. §. 11.

[311] Vid. sup. l. iii. §. 10. p. 32. not. 37. et not. 94. p. 60. ad l. iv.

§. 26.

[312] Sc. Manichæorum.

[313] Nec frustra de illo dictum est, quod solus habeat immortalitatem: nam

immortalitas ejus vere immortalitas est, in cujus natura nulla est

commutatio. Ipsa est etiam vera æternitas quæ est immutabilis Deus, sine

initio, sine fine; consequenter et incorruptibilis. Aug. de Trin. l. xv. §.

7.

Confessiones · 第 37 / 39 段