inter eum qui tendit, et illud quo tendit, via media est, spes est
perveniendi; si autem desit, aut ignoretur qua eundum sit, quid prodest
nosse quo eundum sit? Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 2. Quid enim prodest
superbienti, et ob hoc erubescenti lignum [crucis] conscendere, de
longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto
intervallo non eam videre, in illo ligno ad eam venienti, quo dedignatur
ille portari? Aug. de Trin. iv. 15.
[181] Altissimo quippe ac saluberrimo sacramento, universa facies, atque,
ut ita dixerim, vultus sanctarum Scripturarum, bene intuentes id admonere
invenitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur. Aug. Enchirid. c. 98.
[182] Ad hanc vitæ suæ partem, ut videtur, respicit Aug. ad Romanianum
scribens (c. Acad. ii. §. 5.) simul tamen conversionem subindicat, cui hæc
viam sensim muniebant, quæque a lectione ejusdem Apostoli profecta est;
quam tamen pro amici indole, adhuc Manichæismi tenebris obvoluti, obscurius
tangit. "Quoniam nondum aderat ea flamma, quæ summa nos arreptura erat,
illam qua lenta æstuabamus, arbitrabamur vel esse maximam. Cum ecce tibi
libri quidam pleni--ubi illi flammulæ instillarunt pretiosissimi unguenti
guttas paucissimas, incredibile, Romaniane, incredibile, et ultra quam de
me fortasse et tu credis, (quid amplius dicam?) etiam mihi ipsi de meipso
incredibile incendium concitarunt. Quis me tunc honor, quæ hominum pompa,
quæ inanis famæ cupiditas, quod denique hujus mortalis vitæ fomentum atque
retinaculum commovebat? Prorsus totus in me cursim redibam. Respexi tantum,
confiteor, quasi de itinere in illam religionem, quæ pueris nobis insita
est, et medullitus implicata: verum autem ipsa me ad se nescientem
rapiebat. Itaque titubans, properans, hæsitans, arripio apostolum Paulum:
Neque enim vere isti, inquam, tanta potuissent, vixissentque ita ut eos
vixisse manifestum est, si eorum litteræ atque rationes huic tanto bono
adversarentur. Perlegi totum intentissime atque cautissime. Tunc vero
quantulocunque jam lumine asperso, tanta se mihi philosophiæ facies
aperuit, ut non dicam tibi, qui ejus incognitæ fame semper arsisti, sed si
ipsi adversario tuo--eam demonstrare potuissem--quicquid eum acriter
commovet in quascunque delicias abjiciens et relinquens, ad hujus
pulchritudinem--mirans, anhelans, æstuans advolaret."
[183] Vid. sup. ad l. iv. §. 18. p. 55. not. 83.
[184] Simplicianus postea "beatissimo successit Ambrosio, ecclesiæ
Mediolanensis antistes," (Retract. ii. 1.) ad eum scripsit Aug. "libros duo
de diversis quæstionibus" (Opp. t. vi. p. 82 sqq.) eumque patrem appellat
(ib.) et "affectum ejus paternum ex ejus benignissimo corde non repentinum
et novum, sed expertum plane cognitumque" grate agnoscit, (Ep. 37.)
"censuram" ejus in libros suos, "si qui in sanctas ejus manus forte
pervenerint, corrigentis," expetit. (ib.) Ad ipsum etiam scribit Ambrosius,
eum "fidei et adquirendæ cognitionis divinæ gratia totum orbem peragrasse,
et quotidianæ lectioni nocturnis ac diurnis vicibus omne vitæ hujus tempus
deputasse, acri præsertim ingenio etiam intelligibilia complectentem,
utpote qui etiam philosophiæ libros quam a vero sint devii demonstrare
soleat." (Ep. 65. §. 5. p. 1052. ed. Ben.) vid. plur. ap. Tillemont. Hist.
Eccl. t. x. p. 169, Art. S. Simplicien.
[185] "Vale, et nos parentis affectu dilige, ut facis" (Ambr. Ep. 65. ad
Simplic. fin.) "in eo et veteris affectum amicitiæ, et, quod plus est,
paternæ gratiæ amorem recognosco." (Id. Ep. 35.) Parentem vero eum ideo
vocasse conjicitur quod eum ad baptismum suscipiendum præparaverit; Aug^1.
autem verba id potius innuunt Ambrosium eum ipso sacramento imbuisse.
[186] Quod initium sancti Evangelii, cui nomen est secundum Joannem, quidam
Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi
Ecclesiæ præsidebat Episcopus, solebamus audire, aureis literis
conscribendum, et per omnes Ecclesias in locis eminentissimis proponendum
esse dicebat. Sed ideo viluit superbis Deus ille magister, quia "Verbum
caro factum est et habitavit in nobis." Aug. de Civ. Dei, x. c. 29.
[187] "Victorinus, natione Afer, Romæ sub Constantio principe rhetoricam
docuit, et in extrema senectute, Christi se tradens fidei, scripsit
adversus Arium libros more dialectico valde obscuros, qui nisi ab eruditis,
non intelliguntur, et commentarios in Apostolum. Hieron. Virr. Ill. c. 101.
De eo etiam, ut videtur, scribit Gennadius de Virr. Ill. c. lx. eum
"commentatum fuisse Christiano quidem et pio sensu; sed utpote sæculari
literatura occupatus homo, et nullius magisterio in divinis Scripturis
exercitatus, levioris ponderis sententiam figuravit." cf. Hieron. Præf. in
Comm. in Gal. vid. plur. ap. Tillemont. l. c. p. 170 sqq. Quædam ejus opera
adhuc exstant.
[188] Æneid. viii. 698-700.
[189] Vid. Aug. Ep. 17.
[190] Symbolum sc. Apostolicum, quod Catechumenis memoria tenendum
tradebatur, ab iis autem reddebatur i.e. publice recitabatur antequam
Sacramento Baptismi initiarentur: "Sacrosancti martyrii Symbolum, quod
simul accepistis et singuli hodie reddidistis, verba sunt inquibus matris
Ecclesiæ fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus,
solidata firmatur. 'Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id
quod positum est, quod est Christus Jesus.' Accepistis ergo et reddidistis,
quod animo et corde retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod
in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini: in quo etiam
dormientes corpore, corde vigiletis. Fides ergo hæc et salutis est regula
"credere nos in Deum Patrem omnipotentem, &c." (Aug. Serm. 215. in
redditione symboli.) "Die sabbati quando vigilaturi sumus in Dei
misericordia, reddituri estis non Orationem sed symbolum. (Id. Serm. 58. §.
ult.) Ista quæ breviter audistis, non solum credere, sed etiam totidem
verbis memoriæ commendare et ore proferre debetis. (Id. Serm. 214. in
tradit. Symb. 3. §. 2.) Nec ut eadem verba Symboli teneatis, ullo modo
debetis scribere, sed audiendo perdiscere nec cum didiceritis, scribere,
sed memoria semper tenere atque recolere.--"Hoc est Testamentum quod
ordinabo eis post dies illos," dicit Dominus, "dando legem meam in mente
eorum, et in corde eorum scribam eam." Hujus rei significandæ causa,
audiendo Symbolum discitur; nec in tabulis vel in aliqua materia sed in
corde scribitur. (Id. Serm. 212. §. 2.) Vid. et Liturg. Rom. (Assem. Cod.
Liturg. t. i. p. 11 sqq. 16.) Goth. et Gallic. (p. 30 sqq. p. 38 sq. 40 sq.
&c.)
[191] Vid. inf. l. xii. §. 12. l. xiii. §. 11.
[192] "Ut Scipio, subjecta Africa, Africani sibi nomen assumpsit--ita et
Saulus ad prædicationem gentium missus, a primo Ecclesiæ spolio, Proconsule
Sergio Paulo, victoriæ suæ trophæa retulit erexitque vexillum ut Paulus
diceretur e Saulo." Hieron. Comm. in Ep. ad Philem. init. Hanc opinionem
memorat, neque omnino improbat Origenes, Apostolum tamen binominem potius
fuisse censet; (Præf. in Comm. in Ep. ad Rom.) Chrys. nomen ejus Dei jussu
immutatum fuisse ait, quod haud dubie verum est, neque tamen ei repugnat,
quod hac occasione factum fuerit.
[193] Contra ac statuerunt Manichæi, vid. sup. l. iv. §. 26. n. 93. p. 59.
n. 94. p. 60. l. v. §. 18. n. 112. p. 74.
[194] Illa est enim peccati poena justissima, ut amittat unusquisque quo
bene uti noluit; id est, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid
rectum sit; et qui recte facere cum possit noluit, amittat posse cum velit.
Aug. de lib. arb. l. v. c. 18.
[195] Militare, pro, aliquo officio defungi in curia Principis, usurpant
Scriptores, quo sensu [Greek: politeuesthai] dixit Theophanes. Qui igitur
Principi in quolibet officio, seu in qualibet dignitate palatina, civili,
aut militari deserviebat, ei "militare" dicebatur, ejusque esse "miles." Du
Cange (vid. inf. l. ix. c. 8. Aug. de Civ. Dei, v. 6.) unde dicitur "Miles
utriusque militiæ" qui armatam profitetur simul et literatam seu legalem.
Carpent. Suppl.
[196] Natus est A.D. 251. Vid. de eo Athanasii Vita S. Antonii Opp. t. i.
p. 793 sqq. Tillemont Hist. Eccl. t. vii. p. 46 sqq. Repertor, Britann. t.
ix. p. 41. 158. 277. Plura testimonia de hoc opere S. Athanasii, e cæteris
patribus exhibent PP. Benedict. l. c. p. 785 sqq. unde colligi potest
quanti Antonium Christiani veteres habuerint. Eum appellat Aug. "sanctum et
perfectum virum, qui sine ulla scientia litterarum scripturas Divinas et
memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse
prædicatur." de Doctr. Christian. Prolog. §. 4.
[197] Vid. Athanasii Vita S. Anton. §. 54. 56. sqq. Tillemont l. c. art. 7.
Repert. Brit. l. c. p. 577 sqq.
[198] Requirant, quam magnum illic [in Ægypto] gregem colligat, quantam
numerositatem sanctorum atque sanctarum habeat contemnentium penitus
mundum. Grex ille tantum crevit, ut etiam inde superstitiones expulerit.
Aug. Serm. 138. §. 10. Florebat Ægyptus ea tempestate, non solum eruditis
in Christiana philosophia viris, verum etiam his qui per vastum eremum
commanentes, signa et prodigia Apostolica, simplicitate vitæ et cordis
sinceritate, faciebant--ut vere compleretur Apostoli dictum, "quia ubi
abundavit peccatum, superabundavit et gratia." Ruff. H. E. l. ii. c. 8.
[199] Difficilius est virtutem in multiplici hominum genere, et in ista
vita turbulentiore servare.--Difficillimum est hic tenere optimum vitæ
modum, et animum pacatum atque tranquillum. Quippe, ut breviter explicem,
hi, [Episcopi presbyteri, diaconi, et cujuscemodi ministri divinorum
Sacramentorum] agunt ubi vivere discitur, illi [Monachi] ubi vivitur. Nec
ideo tamen laudabile Christianorum genus contempserim, eorum scilicet qui
in civitatibus degunt, a vulgari vita remotissimi. Vidi ego diversorium
sanctorum Mediolani, non paucorum hominum, quibus unus presbyter præerat
vir optimus et doctissimus. De Morib. Eccl. Cath. c. 32, 33.
[200] Vid. sup. p. 134. not. 195.
[201] "Agentes in rebus" "qui Principis jussis obsecundabant, eorum mandata
in provincias perferebant," Magisteriani "item appellati, quod sub Magistro
officiorum militarent." Vid. Jac. Gotofred. ad tit. Cod. Theod. de Agent.
in reb. [t. ii. p. 164 sqq.] Du Cange.
[202] Cohibere, adquiescere. Cohibet, consentit. Conspiratio, conibentia,
consensio. Gloss. Mss. ad Concil. Afr. ap. Du Cange. [Greek: epimuô]
conhibeo. Gloss. Gr. Lat. ibid. ub. plur.
[203] Qui se diligit stultum, non proficiet ad sapientiam, nec fiet
quisquis qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. Aug. de vera Relig.
c. 48.
[204] Vid. sup. l. iii. c. 4.
[205] Hæc est enim poena inobedienti homini reddita in semetipso, ut ei
vicissim non obediatur nec a semetipso. Aug. c. Advers. Leg. et propt. l.
i. c. 14.
[206] Vid. sup. ad l. iv. §. 26. p. 59.
[207] Vid. sup. ad l. vii. §. 5. p. 106. n. 156.
[208] Antonius, quando huic monito obtemperavit, decimum octavum, vel, ut
maximum, vicesimam agebat annum. Vid. Athanas. Vit. S. Antonii, §. 2, 3.
[209] Quod cum ait Apostolus, ostendit non esse culpandum carnis
providentiam, quando ea providentur quæ ad necessitatem salutis corporalis
valent. Si autem ad superfluas delectationes, atque luxurias, ut quisque in
his gaudeat quæ carne cupit, recte reprehenditur, quia providentiam carnis
in concupiscentiis facit. Aug. in exp. quarumd. prop. ex Ep. ad Rom. c. 77.
[210] Vid. sup. l. iii. c. 11.
[211] Omni homini converso ad Deum mutatur delectatio, mutantur delicæ; non
enim subtrahuntur, sed mutantur. Aug. Præf. ad Psal. 74. Non enim amor
temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate æternorum. Aug. de
Musica, 1. vi. c. 16.
[212] E Vers. vet. "quid dabitur tibi--ad linguam dolosam," i.e. (inquit
Aug. ad loc.) quod habeas adversus linguam dolosam, quo te munias adversus
eam.--Respondet subjiciens sibi interroganti "sagittæ acutæ &c. sagittæ
potentis acutæ, verba Dei sunt.--Novit Dominus sagittare ad amorem, et nemo
pulcrius sagittat ad amorem, quam qui verbo sagittat.--Exempla sunt
"carbones vastatores."--Ut puta, incipit enim tibi dicere Deus, "tu non
potes? quare ille potest? quare alter potuit?--Foeminæ potuerunt, viri non
possunt? Delicati divites potuerunt, pauperes non possunt? Videte ergo,
quare dicti sunt carbones? Quia qui se convertunt ad Dominum, de mortuis
reviviscunt. Carbones autem quando accenduntur, antequam accenderentur,
exstincti erant. Nam extincti carbones, mortui dicuntur; ardentes, vivi
appellantur. Exempla ergo multorum iniquorum, qui conversi sunt ad Dominum,
carbones dicti sunt.--Quid sequitur? Jam repellit "linguam subdolam et
labia iniqua," jam adscendit gradum, incipit proficere.
[213] Cum utrumque verum fuerit, Aug. pro eorum indole, cum quibus agebat,
nunc hanc, nunc illam causam profert, cur a professione abscesserit, ita
tamen ut planum sit, ei hunc pulmonis dolorem re vera profuisse. Ad
Mediolanenses utrumque (inf. c. 5.) ad Romanianum pectoris dolorem tantum
profert; "quæ [mundi hujus dona] meipsum capere moliebantur quotidie ista
cantantem [de vanitate rerum humanarum] nisi me pectoris dolor ventosam
professionem abjicere, et in philosophiæ gremium confugere coegisset." c.
Acad. i. 3. et ad Theodorum de Beata vita, §. 4. "Quid ergo restabat aliud,
nisi ut immoranti mihi superfluis, tempestas quæ putabatur adversa,
succurreret? Itaque tantus me arripuit pectoris dolor, ut illius
professionis onus sustinere non valens, qua mihi velificabam fortasse ad
Sirenas, abjicerem omnia, et optatæ tranquillitati vel quassatam navem
fissamque perducerem." Ad Zenobium autem apertius, (de Ordine. l. i. §. 5.)
"Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui jam, ut scis,
etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar," alibi
vero (in Epist.) se id magis alliciente desiderio vacandi Deo fecisse
testator.
[214] Conversio ergo Aug^i. plene effecta est circa fin. mensis Augusti vel
initio Sept. A.D. 386.
[215] "Quem montem intelligere debemus nisi eundem Dominum Christum, de quo
et alius Propheta dicit: 'erit--manifestus mons Domini, paratus in cacumine
montium?' Ipse est mons incaseatus, propter parvulos gratia tamquam lacte
nutriendos; mons uber, ad roborandos atque ditandos donorum excellentia;
nam et ipsum lac unde fit caseus, miro modo significat gratiam: manat
quippe ex abundantia viscerum maternorum, et misericordia delectabili
parvulis gratis infunditur." Aug. ad loc.
[216] Vid. sup. l. v. c. 9. not. 109. p. 72.
[217] Vid. sup. l. vi. §. 17. et not. ibid.
[218] Quid sinu Abrahæ significari crediderit Augustinus, aperuit ipse
postea in lib. 4. de Anima et ejus Origine, c. 16. n. 24: "Sinum Abrahæ
intellige remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham; et ideo
Abrahæ dictum non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum
gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus."
[ed. Ben.] Neque tamen id in hoc loco voluisse videtur Aug. se omnino
nescire, quid sit quod nomine "Abrahæ sinus" designet Dominus, verum qualis
sit ejus loci indoles, qualia gaudia; occulta enim esse, et nobis, qui
adhuc in carne sumus, minus posse intelligi. Cæterum, ubique, de illo agens
loco, sibi constat Aug. Eum "secretum" esse, "ubi erat Abraham;--sinus
erat, quia secretum erat." Serm. 14. c. 3. "secretæ cujusdam quietis
habitatio." Ep. 164. §. 7. "Sinu ejus, h. e. in secreto quietis ejus." De
Gen. ad litt. l. xii. §. 63. "Ejus sinum i. e. nescio cujus felicitatis
magnum abditumque secretum." c. Faust. xxxiii. 5. quomodo etiam universe
"justos defunctos in _occultis_ piorum sedibus quietos" esse ait (de Civ.
Dei, i. 13.) et iisdem fere verbis ubique utitur, unde constat eum non de
loco ambiguum hæssisse, sed de gaudiis quibus "animæ justorum ac piorum
defunctorum, quas in requie vivere dubitare fas non sit," (de Civ. Dei.
xiii. 19.) ibi fruantur, cum certum sit ipsos plenioribus gaudiis post
resurrectionem esse potituros. Cæterum eandem dubitationem de "sinu
Abraham" cernere licet ap. Greg. Naz. Orat. Funebr. in S. Cæsar, med.
[Greek: en kolpois Abraam, hoitines dê houtoi eisin, anapausoio].
[219] Id mihi amore inveniendi veri jam in consuetudinem verterat, (ait
Aug. de Ordin. i. §. 6. de hac agens vitæ ejus parte) ita ut aut primam si
tales curæ inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem
pervigil quodcunque cogitarem; nec me patiebar adolescentium
lucubrationibus a meipso avocari." Testatur etiam se "poene quotidianis
fletibus Deum rogare, ut sanentur vulnera" sua, "indigniorem tamen esse me,
qui tam cito saner quam volo, sæpe memetipse convinco." Ib. §. 29.
[220] Sc. Disputt. iii. contra Academicos, "pauculis diebus transactis,
posteaquam in agro vivere coepisset." c. Acad. i. §. 4. liber de beata
vita, "idibus Novembris die ejus natali" (§. 6.) inceptus, disputationibus
autem triduanis confectus, et libri 2 de ordine (Retract. l. i. c. 3.)
[221] Soliloquiorum Libri duo, "secundum studium meum et amorem--ratione
indagandæ veritatis, de his rebus quas maxime scire cupiebam, me
interrogans, mihique respondens, tanquam duo essemus, ratio et ego, cum
solus essem--ita ut in 1mo. libro quæreretur et utcunque appareret, qualis
esse debeat, qui vult percipere sapientiam--et quadam ratiocinatione in
libri fine colligitur, ea quæ vera sunt immortalia esse; in 2do. autem de
immortalitate animæ diu res agitur, et non peragitur." Retract. l. i. c. 4.
Hujus quasi supplementum, scripsit paullo post Mediolani, lib. de Immortal.
Animæ, (Opp. t. i. p. 387.) qui illo invito in manus hominum exiit, et de
cujus obscuritate ipse conqueritur. (Retr. i. c. 5.)
[222] Paucæ quædam ex iis adhuc exstant cum Epp. Nebridii. Epp. iii-xiv.
ed. Ben.
[223] Vid. sup. iv. §. 26. n. 93. p. 59. n. 94. p. 60.
[224] Vid. sup. l. iii. c. 10. p. 32. n. 37.
[225] Dum ordinem suum peragit pulchra mutabilitas temporum, deserit
amantem species concupita. Aug. de Vera Relig. c. 20. Loca offerunt quod
amemus, tempora surripiunt quod amamus; et relinquunt in anima turbas
phantasmatum, quibus in aliud atque aliud cupiditas incitetur. Ita fit
inquietus et ærumnosus animus, frustra tenere a quibus tenetur exoptans.
Ib. c. 35.
[226] Quorum vita est spectare, contendere, manducare, bibere, concumbere,
dormire, et in cogitatione sua nihil aliud quam phantasmata quæ de tali
vita colligunt amplexari. Ibid. cap. 54.
[227] Nam qui videntur sibi copiosi, cum sint famelici, et pleni, cum sint
inanissimi, non convertuntur. Aug. in Psal. 67.
[228] Temporalium enim specierum multiformitas ab unitate Dei hominem
lapsum per carnales sensus diverberavit, et mutabili varietate
multiplicavit ejus affectum: ita facta est abundantia laboriosa, et, si
dici potest, copiosa egestas: dum aliud atque aliud sequitur, et nihil cum
eo permanet. Sic "a tempore frumenti vini et olei sui, multiplicatus est,"
ut non inveniat "Idipsum," id est naturam incommutabilem et singularem,
quam secutus non erret et assecutus non doleat. Aug. de Vera Relig. cap.
21. Non enim multiplicatio semper ubertatem significat, et non plerumque
exiguitatem: cum dedita temporalibus voluptatibus anima semper exardescit
cupiditate, nec satiari potest, et multiplici atque ærumnosa cogitatione
distenta, simplex bonum videre non sinitur: qualis est illa de qua dicitur,
"deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem." (Sap. 9.) Talis
anima, temporalium bonorum decessione et successione, i. e. "a tempore
frumenti, vini et olei sui," innumerabilibus completa phantasmatibus sic
multiplicata est, ut non possit agere quod præceptum est, "Sentite de
Domino in bonite, et in simplicitate cordis quærite illum." (Sap. 1, 1.)
Ista enim multiplicitas illi simplicitati vehementer adversa
est.--Singulares ergo et simplices, id est, secreti a multitudine ac turba
nascentium rerum ac morientium, amatores æternitatis et Unitatis esse
debemus, si uni Deo et Domino nostro cupimus inhærere. August. in Psal. 4.
[229] Non dictum est, aut "Obdormivi, et somnum cepi" aut "Obdormio et
somnum capio:" sed, "Obdormiam, et somnum capiam." Tunc "corruptibile hoc
induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate:" "tunc
absorbebitur mors in victoriam," Id. Ib.
[230] Dolorem corporis non ob aliud vehementer formido, nisi quia me
impedit a quærendo. Quamquam enim acerrimo his diebus dentium dolore
torquerer, non quidem sinebar animo volvere, nisi ea quæ jam forte
didiceram, a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota
intentione animi opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis
veritatis fulgor aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut
certe pro nihilo toleraturum. Soliloq. i. §. 21.
[231] Isaias ergo inter illa quæ arguit iniqua, et justa præcepit, et
peccatori populo mala futura prædixit, etiam de Christo et Ecclesia, hoc
est, de Rege et ea quam condidit Civitate, multo plura quam ceteri
prophetavit: ita ut a quibusdam Evangelista quam Propheta potius diceretur.
Aug. de Civ. Dei, xviii. 29.
[232] Vid. sup. l. viii. §. 4. De hac nominum inscriptione vid. Bingham, l.
x. c. 2. §. 6. "Quid autem aliud agit totum tempus, quo Catechumenorum
locum et nomen tenent, nisi ut audiant quæ fides et qualis vita debeat esse
Christani; ut cum "se ipsos probaverint, tunc de mensa Domini manducent, et
de calice bibant?"--Quod autem fit per omne tempus quo in Ecclesia
salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes Catechumenorum
gradus excipiat, hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus
Competentes vocantur, cum ad percipiendum baptismum sua nomina jam
dederunt." Aug. de fid. et operib. §. 9. De seipso autem ait Aug. ib. "An
usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut vel nos ipsos non recordemur
quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis præceperint a quibus
catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus, atque ob hoc
Competentes vocaremur?
[233] Ejus sententiola tunc temporis in lib. de beata vita conservatur
"Ille est vere castus, qui Deum adtendit, et ad eum solum se tenet." §. 18.
de eo scribit Aug. ibid. §. 6. "Erat etiam nobiscum ætate minimus omnium,
sed cujus ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur,
Adeodatus filius meus."
[234] "In quo, disputatur, et quæritur, et invenitur, magistrum non esse,
qui docet hominem scientiam, nisi Deum, secundum illud etiam quod in
Evangelio scriptum est, unus est magister vester Christus." Retract i. 12.
Exstat ap. Opp. Aug. t. i.
[235] Ab ipso baptizatus est Ambrosio, quod plus semel memorat. "Audi adhuc
alium excellentem Dei dispensatorem; quem veneror ut patrem; in Christo
enim Jesu per Evangelium ipse me genuit, et eo Christi ministro lavacrum
regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cujus pro Catholica fide
gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus sive sermonibus, et
ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis prædicare Romanus." c.
Julian. Pelagian. 1. §. 10. cf. de nuptiis et concupisc. §. ult et Ep. 147.
c. 23. "neque enim et mihi propterea placet sancti viri Ambrosii sententia
quia per illius os potissimum me Dominus ab errore liberavit, et per illius
ministerium gratiam mihi baptismi salutaris indulsit, tanquam plantatori et
rigatori meo nimium faveam."
[236] Quo sc. "Baslicam Portianam, h. e. extramuranam." Arrianis traderet;
postea vero "basilicam novam h. e. intramuranam quæ major est," petivit.
vid. Ambr. Epp. 20-22. Serm. c. Auxentium de Basilicis tradendis, pp.
852-880. ed. Ben. cf. Tillemont. Hist. Eccl. S. Ambroise, Art. 44-48. pp.
76-82. Eo tempore Mediolani erat Valentinianus vid. inf. not. 238.