[135] Vos nostis, tamen credentibus quam vehementer insultare soleatis,

præsertim cum ipse, qui jam coepit incerta narrare, plenam ac firmam

scientiam paullo ante promiserit.--Quapropter, aut ea quæ dicit proba mihi

vera esse, ut ostendas quæ non possum credere, aut eum qui dicit, proba

mihi Spiritum Sanctum esse, ut credam quæ non potes ostendere. Ego namque

catholicam fidem profiteor, et per illam me ad certam scientiam perventurum

esse præsumo; tu vero, qui fidem meam labefactare conaris, certam scientiam

trade, si potes; ut id, quod credidi, temere me credidisse convincas. Duo

sunt quæ mihi profers; unum, cum dicis Spiritum Sanctum esse qui loquitur,

et alterum, cum dicis manifesta esse quæ loquitur. Sed tu nec hoc nec illud

vales ostendere. Nihil aliud elegisti nisi laudare quæ credis, et irridere

quod credo. Cum igitur ego vicissim lauda vero quod credo, et quod credis

irrisero, quid putas nobis esse judicandum, quidve faciendum, nisi ut eos

relinquamus, qui nos invitant certa cognoscere, et postea imperant ut

incerta credamus, et eos sequamur, qui nos invitant prius credere quod

nondum valemus intueri, ut ipsa fide valentiores facti quod credimus

intelligere mereamur, non jam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem

nostram illuminante atque firmante? Et quoniam quæsivi unde mihi probet,

nunc quæro unde ipse cognoverit. Si dicit sibi revelatum a Spiritu Sancto,

suamque mentem divinitus illustratam, ut ea quæ dicit certa et manifesta

cognosceret, ipse significat quid intersit inter cognoscere et credere.

Ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur; eis autem quibus hæc

narrat, non cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. Cui quisquis

temere consenserit, Manichæus efficitur, non certa cognoscendo sed incerta

credendo; quales nos imperitos adolescentulos aliquando decepit. Debuit

ergo non nobis polliceri scientiam, neque manifestam cognitionem, neque ad

id quod quæritur sine ulla ambiguitate perventionem, sed dicere potius sibi

ista esse monstrata, illos autem quibus narrantur credere sibi debere quæ

nesciunt. Sed si hoc diceret, quis non ei responderet, "Si ergo incognita

crediturus sum, cur non ea potius credam, quæ jam consensione doctorum

indoctorumque celebrantur, et per omnes populos gravissima auctoritate

firmata sunt"? Hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas

imperitis, primo pollicens rerum certarum cognitionem, et postea incertarum

imperans fidem. Cui tamen si hoc dicatur, ut saltem vel sibi hæc doceat

esse monstrata, similiter deficit, et hoc quoque ut credamus jubet. Aug. c.

Ep. Manich. c. 14. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, te

auctoritati ignotissimæ et furiosissimæ subdidisti, ut ideo hæc omnia

crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore

credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius

Evangelicæ auctoritati, tam fundatæ, tam stabilitæ, tanta gloria diffamatæ,

atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones

certissimas commendatæ, non te subdis, ut credas, ut videas, ut discas

etiam omnia illa quæ te offendunt, ex vana et perversa opinione te

offendere? Aug. c. Faust. xxxii. 19.

[136] Consequetur omnium librorum summa perversio, et omnium, qui memoriæ

mandati sunt, librorum abolitio, si quod tanta populorum religione

roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc

dubitationem inducitur, ut ne historiæ quidem vulgaris fidem possit

gravitatemque obtinere. De mor. Eccl. Cath. c. 29. §. 60. cf. c. Faust.

xxxii. 21. et pluribus xxxiii. c. 6. quod his claudit "quæ cum ita sint,

quis tandem tanto furore cæcatur--qui dicat hoc mereri non potuisse

Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut

eorum scripta fideliter ad posteros trajicerent, cum eorum cathedras usque

ad præsentes Episcopos certissima successione servaverint, cum hoc

qualiumcunque hominum scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa

Ecclesiâ, tanta facilitate proveniat"?

[137] Si auferatur hæc fides de rebus humanis, quis non adtendat quanta

earum perturbatio, et quam horrenda confusio subsequatur? Quis enim mutua

caritate diligetur ab aliquo, cum sit invisibilis ipsa dilectio, si, quod

non video, credere non debeo? Si ergo non credentibus nobis quæ videre non

possumus, ipsa humana societas, concordia pereunte, non stabit; quanto

magis est fides, vis quæ non videntur, rebus adhibenda divinis: quæ si non

adhibeatur, non amicitia quorumlibet hominum, sed ipsa summa religio

violatur, ut summa miseria consequatur. Aug. de fide rerum quæ non

videntur, §. 4.

[138] De quo libro certum erit cujus sit, si litteræ, quas Apostolorum

dicit et tenet Ecclesia ab ipsis Apostolis propagata et per omnes gentes

tanta eminentia declarata, utrum Apostolorum sint, incertum est, et hoc

erit certum scripsisse Apostolos, quod huic Ecclesiæ contrarii hæretici

proferunt, auctorum suorum nominibus appellati longe post Apostolos

exsistentium? c. Faust. xxxiii. 6.

[139] Fortean Valentiniano minori, quia ejus "comitatus apud Mediolanum,"

ex Possidio, cap. 1, "tum erat constitutus," cum ibi rhetoricam

profitebatur Augustinus; qui præterea lib. 3 contra Petiliani Litt. cap.

25. scribit se in eadem urbe "Bautoni consuli, calendis Januarii, laudem

pro sua tunc rhetorica professione recitasse." Ed. Ben.

[140] Accipis evangelium? Tu me interrogas, utrum accipiam, in quo id ipsum

accipere apparet, quia, quæ jubet, observo?--Ego patrem dimisi et matrem,

uxorem, filios et cetera, quæ evangelium jubet, et interrogas, utrum

accipiam evangelium?--Ego argentum et aurum rejeci, et æs in zonis habere

destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans, nec unde venter

impleatur aut corpus operiatur, solicitudinem gerens, et quæris a me, utrum

accipiam evangelium? Vides in me Christi beatitudines illas, quæ evangelium

faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem,

vides pacificum, puro corde lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones

et odia sustinentem propter justitiam, et dubitas, utrum accipiam

evangelium? Faustus, l. v.

[141] Alypius in nostra conjunctione mansit, ut exemplo sit fratribus curas

mundi hujus vitare cupientibus. Aug. Ep. 22. Etsi in populis ac super

populum agas, oves pascuæ Domini regens sollicitis vigil pastor excubiis,

tamen abdicatione sæculi, et repulsa carnis et sanguinis, desertum tibi

ipsi fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis. Paulinus Ep. ad eum Ep.

24. §. 2. ap. Epp. Aug. Est cognatus venerabilis et vere beati Episcopi

Alypii, quem toto pectore amplecteris et merito; nam quisquis de illo viro

benigne cogitat, de magna Dei misericordia et de mirabilibus Dei muneribus

cogitat.--Cito, si Dominus adjuverit, totum Alypium inseram præcordiis

tuis; nam hoc sum maxime veritus, ne ille vereretur aperire omnia, quæ in

eum Dominus contulit, ne alicui minus intelligenti non divina munera

concessa hominibus, sed ipsum prædicare videretur. Id. Ep. 27. ad Paulin.

Sanctum et venerabilem fratrem nostrum Papam Alypium. Hieron. Ep. 39. ap.

Epp. Aug.

[142] Episcopus Thagastensis postea fuit, (Aug. de gestis c. Emerito §. 1

et 5.) adeoque litium, si quæ inter Christianos obortæ essent, judex et

diremtor.

[143] COMITES ITALICIANI ET GALLICIANI, sunt Comites Largitionalium

titulorum, reique tributariæ et thesaurorum per Præfecturam Prætorianam

Italiæ et Galliarum. COMES SACRARUM LARGITIONUM. Qui thesauris sacris ac

publicis præerat et largitionibus Principis, quas ille Magistratibus,

militibus, et subditis erogabat. Du Cange, s.v. COMITES SACRARUM

LARGITIONUM. Viri illustres duo, alter in Oriente, alter in Occidente.

Thesauros, vectigalia Imperii, er cudendam monetam curabant; dona,

stipendia, et necessarias impensas erogabant. Orientalis ille sex sub ipso

"comites largitionum inferiores" habuit per sex dioeceses subministrantes.

Occidentalis item sex, et uterque plures alios ministros. Formula hujus

muneris exstat apud Cassiodor. Varr. L. v. c. 40. Spelman Glossar. 5. v.

[144] "PRETIUM REGIUM, est jus quod Regi vel Domino competit, res mercales

comparandi certo et definito pretio." Du Cange s. v. Inde ergo colligendum

erit, quæ sint "pretia Prætoriana" etsi de iis, quod sciam, sileant

auctores.

[145] Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam

pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde

oderat de quæstione magna responsionem brevem. Aug. Ep. 98. §. 8.

[146] Ipsa vos Ecclesia ore maternæ dilectionis alloquitur, "Ego quam

miramini per universum mundum fructificantem atque crescentem, qualem me

conspicitis aliquando non fui." "Qui temporibus illis in Judæa terra

fideles fuerunt, ex virgine nativitatem mirabilem, ac passionem,

resurrectionem, adscensionem Christi, omnia divina dicta ejus et facta

præsentes præsentia didicerunt. Hæc vos non vidistis, propterea credere

recusatis. Ergo hæc adspicite, hæc quæ cernitis cogitate; quæ vobis non

præterita narrantur, nec futura prænuntiantur, sed præsentia demonstrantur.

An vobis inane vel leve videtur, et nullum vel parvum putatis esse

miraculum divinum, quod in nomine unius crucifixi universum genus currat

humanum?" Aug. de fide rer. quæ non videntur, §. 4, 7.

[147] Vitæ hujus mundi eram implicatus, tenebrosam spem gerens, de

pulcritudine uxoris, de pompa divitiarum, de inanitate honorum, ceterisque

noxiis et perniciosis voluptatibus. Aug. de util. cred. §. 3.

[148] Ubi discussos eos [Manichæos] evasi, maxime trajecto isto mari, diu

gubernacula mea repugnantia omnibus ventis, in mediis fluctibus Academici

tenuerunt. Deinde veni in has terras, hic septentrionem cui me crederem,

didici. Animadverti enim et sæpe in sacerdotis nostri [Ambrosii] et

aliquando in sermonibus tuis [Theodore] cum de Deo cogitaretur, nihil

omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima; nam id est unum in

rebus proximum Deo. Sed ne in philosophiæ gremium celeriter advolarem,

fateor uxoris honorisque illecebra detinebar; ut cum hæc essem consecutus,

tum demum me, quod paucis felicissimis licuit, totis velis omnibusque remis

in illum sinum raperem, ibique conquiescerem, Aug. de vita beata, §. 4.

[149] Romanianus cognatus fuit Alypii (Aug. Ep. 27 ad Paulin.) indole

Augustino ipsi mirabili (c. Acad. i. 1. ii. 1.) "ab ineunte adolescentia

divitiarum circumfluentia exceptus," (ib.) et rebus, "quæ putantur adversis

ex illecebrosis vitæ gurgitibus ereptus." (ib.) Divitias ejus amplissimas

plus semel memorat Aug. (c. Acad. l. c.) tum quoque lites, quibus

exercitatus est, molestas, (c. Acad. l. c. ii. 1, 2.) et quibus obnubilatum

est ejus ingenium ita ut pæne omnes lateret (c. Acad. ii, 2.) tum vero

maxima ejus erga Aug. ipsum beneficia, quem "adolescentulum pauperem ad

peregrina studia pergentem, et domo et sumtu et (quod plus est) animo

exceperit; patre orbatum amicitia consolatus sit, hortatione animârit, ope

adjuverit; Carthaginem, illustrioris professionis gratiâ, remeantem

necessariis omnibus sustentaverit;"--"postremo, quidquid de otio meo modo

gaudeo, quod a superfluarum cupiditatum vinculis evolavi, quod depositis

oneribus mortuarum curarum, respiro, resipisco, redeo ad me, quod quæro

intentissimus veritatem [Anno ante baptismum ejus hæc scripta sunt] quod

invenire jam aggredior, quod me ad summum ipsum modum perventurum esse

confido, tu animâsti, tu impulisti, tu fecisti." (c. Acad. ii. 2.) Eum, in

Manichæorum hæresin "secum præcipitem dedit" Aug. (c. Acad. i. §. 3.) unde

etiam eum pariter emersisse sperandum est, cum Aug. scripta diligentissime

sibi comparaverit; (Ep. 27.) neque tamen diffitendum est, Aug. tum in

libris contra Academicos eum timide admodum ad veram hanc philosophiam

adhortâsse, et Paulino commendasse, "qui ex omni, aut ex magna parte per

linguam ejus sanaretur." (ib.)

[150] Dolor, quod præcipue malum nonnulli arbitrantur, sive in animo sive

in corpore sit, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. Hoc enim ipsum

quod resistit ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum

aliquod erat; sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est; cum ad deterius,

inutilis.--Sunt autem mala sine dolore pejora: pejus est enim gaudere de

iniquitate, quam dolere de corruptione.--Item in corpore melius est vulnus

cum dolore, quam putredo sine dolore, quæ specialiter corruptio dicitur.

Aug. de Nat. Boni c. Manich. c. 20.

[151] Hinc enim maxime commendatur, quale bonum sit Deus, quod nemini eum

deserenti bene est. Aug. de Gen. ad Lit. lib. xi. cap. 5. Vide sup. lib. i.

cap. 1.

[152] Quo intellectu Deum capit homo, qui ipsum intellectum suum quo eum

vult capere nondum capit? Aug. de Trin. v. §. 2.

[153] Hoc argumento contra Manichæos sæpenumero utitur Aug. (e.g. de Morib.

Manich. c. 12. c. Secundin. M. c. 20. de fide c. Manich. c. 18 et 35.) cui

cum quid responderet haud in promptu habuerit Fortunatus, subjungit Aug.

"Et ego novi non te habere quid dicas, et me cum vos audirem nunquam

invenisse quod dicerem; et inde fuisse admonitum divinitus ut illum errorem

relinquerem, et ad fidem Catholicam me converterem, vel potius revocarem,

ipsius indulgentiâ, qui me huic fallaciæ semper inhærere non sivit." Disp.

2. c. Fort. Manich. fin.

[154] Vid. sup. ad l. iv. c. 26. p. 59. not. 92

[155] Vid. sup. ad l. iv. c. 26. p. 59. not. 93

[156] Dupliciter appellatur malum, unum quod homo facit, alterum quod

patitur; quod facit peccatum est, quod patitur poena. Divina providentia

cuncta moderante et gubernante, ita homo male facit quod vult, ut male

patiatur quod non vult. Aug. c. Adim. c. 26. Respondemus Manichæis, non

esse malum ex Deo, neque coæternum Deo; sed malum ortum esse ex libera

voluntate naturæ rationalis, quæ bene a bono condita est; sed bonitas ejus

non est æqualis bonitati Conditoris ejus; quoniam non natura sed opus ejus

est; ideoque habuit peccandi possibilitatem, non tamen necessitatem. Nec

possibilitatem autem haberet, si Dei natura esset, qui peccare nec vult

posse, nec potest velle.--Sed hoc audito Manichæus adhuc pergit, 'si ex

libera voluntate naturæ rationalis est malum, unde sunt ista tot mala, cum

quibus nasci videmus, qui nondum libertate voluntatis utuntur'?--Hic nos

respondemus, etiam ista mala, ex voluntate humanæ naturæ originem ducere,

qua granditer peccante, vitiata et cum stirpe damnata est. Unde naturæ

hujus tam multa naturalia bona veniunt de Dei opificio, mala de judicio;

quæ mala nullo modo esse naturas vel substantias non vident Manichæi; verum

ideo dici naturalia, quia cum eis homines, vitiata originis tanquam radice,

nascuntur. Op. Imp. c. Julian. vi. 5.

[157] Se ipsam ergo cogitans anima, secundum naturam suam ordinari appetat;

sub eo scilicet cui subdenda est, supra ea quibus præponenda est: sub illo

a quo regi debet, supra ea quæ regere debet. Aug. de Trin. l. x. c. 5. Sic

enim ordinata est, naturarum ordine non locorum, ut supra illam non sit

nisi ille. Idem, ibid. l. xiv. c. 14. Expedit inferius subjici superiori,

ut et ille qui sibi subjici vult quod est inferius se, subjiciatur

superiori suo. Aug. in Ps. 143. Vid. sup. ad i. 13.

[158] Superbia enim avertit a sapientia:--unde autem hæc aversio, nisi dum

ille cui bonum est Deus, sibi ipse vult esse bonum suum, sicuti sibi est

Deus? Aug. de lib. Arb. l. iii. c. 24.

[159] Lectis Platonis paucissimis libris, cujus te esse studiosissimum

accepi, collataque cum eis, quantum potui, etiam illorum auctoritate, qui

divina mysteria tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas vellem ancoras

rumpere, nisi me nonnullorum hominum existimatio commoveret. Aug. de Vita

Beata, §. 4.

[160] Viderunt philosophi, suisque litteris multis modis copiosissime

mandaverunt, hinc illos, unde et nos, fieri beatos, objecto quodam lumine

intelligibili, quod Deus est illis, et aliud est quam illi, a quo

illustrantur, ut clareant, atque ejus participatione perfecti beatique

subsistant. Sæpe multumque Plotinus asserit sensum Platonis explanans, ne

illam quidem, quam credunt esse, universitatis animam, aliunde beatam esse

quam nostram: idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est, et

quo intelligibiliter illuminante intelligibiliter lucet.... Dicit ergo ille

magnus Platonicus, animam rationalem, (sive potius intellectualis dicenda

sit, ex quo genere etiam immortalium beatorumque animas esse intelligit,

quos in coelestibus sedibus habitare non dubitat,) non habere supra se

naturam, nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est: nec

aliunde illis supernis præberi vitam beatam, et lumen intelligentiæ

veritatis, quam unde præbetur et nobis; consonans Evangelio, ubi legitur,

Fuit homo, &c. In qua differentia satis ostenditur, animam rationalem vel

intellectualem, qualis erat in Johanne, sibi lumen esse non posse, sed

alterius veri luminis participatione lucere. Hoc et ipse Johannes fatetur,

ubi ei perhibens testimonium dicit, "Nos omnes de plenitudine ejus

accepimus." De Civ. Dei, l. x. c. 2.

[161] Ita legerunt, ut notum est, Irenæus, l. iii. c. 18, 21. (3tio vero

loco, l. v. c. 2. de fidelium regeneratione verba intelligit) Tertull. de

Carne Christi, c. 19 et 24. Ambros. præf. in Ps. 37; sed lectio, hodie ab

omnibus recepta, exstat apud August. alias, et Ambros. sicut et apud

cæteros Patres. Vid. Sabat. ad loc.

[162] Lenticulam invenimus cibum esse Ægyptiorum, nam ibi abundat in

Ægypto; unde magnificatur lenticula Alexandrina, et venit usque ad terras

nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo Esau desiderando cibum

Ægyptium, perdidit primatum. Sic et populus Judæorum de quo dictum est,

_Conversi sunt corde in Ægyptum_, lenticulam quodammodo desideraverunt, et

primatum perdiderunt. Aug. in Ps. 46. n. 6. [ed. Ben.]

[163] Quisquis bonus verusque Christianus est, Domini sui esse intelligat,

ubicumque invenerit, veritatem. Aug. de Doctr. Christ. I. ii. c. 18.

Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostræ

accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed

ab eis etiam tamquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda.

Sicut enim Ægyptii non solum idola habebant et onera gravia quæ populus

Israël detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et

argento, et vestem, quæ ille populus exiens de Ægypto, sibi potius tamquam

ad usum meliorem clanculo vindicavit, non auctoritate propria, sed præcepto

Dei, ipsis Ægyptiis nescienter commodantibus ea, quibus non bene utebantur:

sic doctrinæ omnes gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta

gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quæ unusquisque nostrum,

duce Christo de societate gentilium exiens, debet abominari atque devitare,

sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores, et quædam morum

præcepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera

inveniuntur apud eos, quod eorum tamquam aurum et argentum, quod non ipsi

instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinæ providentiæ, quæ

ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque injuriose ad obsequia

dæmonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese anima separat, debet

ab eis auferre Christianus ad usum justum prædicandi Evangelii. . . . Nam

quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne adspicimus quanto auro

et argento et veste suffarcinatus exierit de Ægypto Cyprianus doctor

suavissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius; quanto Victorinus,

Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam; quanto innumerabiles Græci? Quod

prior ipse fidelissimus Dei famulus Moïses fecerat, de quo scriptum est,

quod "eruditus fuerit omni sapientiâ Ægyptiorum." Ib. c. 40.

[164] Deus lux est, non quomodo oculi isti vident, sed quomodo videt cor

cum audis, "Veritas est." Aug. de Trin. l. viii. c. 2. vid. sup. p. 47.

not. 66. ad iv. §. 3.

[165] Ad nostri sumus creatoris imaginem creati, cujus est vera æternitas,

æterna veritas, æterna et vera charitas; ESTQUE IPSE ÆTERNA ET VERA ET

CHARA TRINITAS, neque confusa, neque separata. Aug. de Civ. Dei, i. 28.

Omnino enim Dei essentia, qua est, nihil mutabile habet, nec in æternitate,

nec in veritate, nec in voluntate: quia æterna ibi est veritas, æterna

caritas; et vera ibi est caritas, vera æternitas; et cara ibi est

æternitas, cara veritas. Aug. de Trin. iv. prooem.

[166] Dissimilis factus, longe recessisti; similis factus, proxime accedis.

Aug. in Præloq. Serm. ad Psal. 99.

[167] Hoc enim maxime esse dicendum est quod semper eodem modo sese habet;

quod omnimodo sui simile est; quod nulla ex parte corrumpi ac mutari

potest; quod non subjacet tempori; quod aliter nunc se habere quam habebat

antea non potest. Id enim est quod esse verissime dicitur. Aug. de Morib.

Manich. c. 1. Magnifice igitur et divine Deus noster famulo suo dixit; Ego

sum qui sum; et dices filiis Israel, QUI EST misit me ad vos; vere enim

ipse est, quia incommutabilis est; omnis enim mutatio facit non esse quod

erat. Vere ergo ille est qui incommutabilis est. Aug. de Nat. boni, c. 19.

[168] Cum omnino natura nulla sit malum, nomenque hoc non sit nisi

privationis boni: sed a terrenis usque ad coelestia, et ab invisibilibus

usque ad visibilia, sunt aliis bonis alia meliora; ad hoc inæqualia, ut

essent omnia. Aug. de Civ. Dei, l. ii. c. 22.

[169] Vid. sup. l. v. c. 1. et not. ibid.

[170] Vid. inf. l. xi. c. 13 et 20.

[171] Superbia intumescere, hoc illi est in extima progredi;--progredi

autem in extima, quid est aliud quam intima projicere, id est, longe a se

facere Deum, non locorum spatio, sed mentis affectu? Aug. l. vi. de Musica,

c. 13.

[172] Phantasmata nihil aliud sunt quam de specie corporis corporeo sensu

adtracta figmenta; quæ memoriæ mandare ut accepta sunt, vel partiri,

multiplicare, contrahere, distendere, ordinare, perturbare, vel quolibet

modo figurare cogitando, facillimum est; sed cum verum quæritur, cavere et

vitare difficile. Aug. de vera Relig. c. 10.

[173] Aliud [a se] est ipsum lumen quo illustratur anima, ut omnia, vel in

se, vel in illo, veraciter intellecta conspiciat. Nam illud jam ipse Deus

est; hæc autem creatura, quamvis rationalis et intellectualis, ad ejus

imaginem facta; quæ cum conatur lumen illud intueri, palpitat infirmitate,

et minus valet. Inde est tamen quidquid intelligit sicut valet. Cum ergo

illuc rapitur, et a carnalibus subtracta sensibus, illi visioni expressius

præsentatur, non spatiis localibus, sed modo quodam suo, etiam supra se

videt illud, quo adjuta videt quidquid etiam in se intelligendo videt. Aug.

de Gen. ad Lit. I. xii. c. 31.

[174] Ipse exaltat humiliter sequentes, quem descendere non piguit ad

jacentes. Aug. de Sancta Virginitate, c. 32.

[175] Pellis mortalitatem significat; propterea et illi duo homines primi,

parentes nostri, auctores peccati generis humani--facti mortales dimissi

sunt de paradiso; ut autem significaretur ipsa mortalitas eorum, induti

sunt tunicis pelliceis;--pelles autem detrahi non solent, nisi animalibus

mortuis; ergo pellium nomine mortalitas illa figurata est. Aug. Enarrat. in

Ps. 103. S. 1. §. 8. illos, qui sibi succinctoria fecerant, de sua nuditate

confusi, etiam tunicis induit, propterea quidem pelliceis, aut

corruptilibus jam corporibus mors signaretur adjuncta. Op. Imp. c. Jul. iv.

37.

[176] Verbum, rationalis anima, et caro, hoc totum Christus. Aug. Serm.

253. c. 4.

[177] Fuit quædam hæresis, vel adhuc fortassis habentur reliquiæ,

quorundam, qui dicti sunt Apollinaristæ. Aliqui ipsorum dixerunt hominem

illum, quem suscepit Verbum, cum "Verbum caro factum est," non habuisse

mentem humanam, (illud quod [Greek: logikon] Græci dicunt, nos dicimus

rationale, unde homo ratiocinatur, quod non habent cætera animalia) sed

tantum animam sine intelligentia humana fuisse. Sed quid dicunt? Ipsum

Verbum Dei hoc erat in illo homine pro mente. Exclusi sunt isti, respuit

illos catholica fides, et hæresin fecerunt. Confirmatum est in catholica

fide, hominem illum quem suscepit Sapientia Dei, nihil minus habuisse quam

cæteri homines, quantum pertinet ad integritatem naturæ: quantum autem ad

excellentiam personæ, aliud quam cæteri homines. Nam cæteri homines possunt

dici participes Verbi Dei, habentes Verbum Dei: nullus autem eorum potest

dici Verbum Dei, quod dictus est ille, cum dictum est, "Verbum caro factum

est." (Aug. in Ps. 29. Enarr. 2. §. 2.) Sed cum secum ipsi cogitarent,

fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum

Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani

corporis suscepisse credatur, displicuerunt sibi, non tamen ad

correctionem, ut redirent ad veritatis viam, totumque hominem a Sapientia

Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturæ: sed ampliore

usi audaciâ, ipsam etiam animam totumque utile hominis alienantes ab eo,

solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt. (De 83 div. quæst. qu. 80.)

Et illos respuit Ecclesia Catholica, et expellit eos ex ovibus, et a

simplici et vera fide; et confirmatum est hominem illum mediatorem habuisse

omnia hominis præter peccatum. Aug. in Ps. l. c.

[178] Photiniani principium Filio Dei ex utero virginis tribuunt, nec

volunt credere quod et antea fuerit. Aug. Ep. 147. c. 7.

[179] Esse enim ad manendum refertur; itaque quod summe ac maxime esse

dicitur, permanendo in se dicitur. Aug. de Mor. Manich. c. 6. Vid. sup. c.

11.

Confessiones · 第 35 / 39 段