sapientia, et decus et ordo universitatis aliqua ex parte turpetur; cum
suis quibuscumque voluntatibus etiam malis tribuantur certi et congrui
limites potestatum, et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis convenienter
justeque ordinatis universitas pulchra sit. Aug. de Gen. ad lit. l. xi. c.
21.
[99] Faustus quidam fuit, gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis,
ingenio callidus. Aug. c. Faust. l. i. init. Deliciarum affluentia non
solum Mattarios [Manichæos ita dictos quia in mattis dormierunt]
fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani. (ib.
v. 5.) Delicias Fausti, notas omnibus Auditoribus Manichæorum et eis maxime
qui sunt Romæ. (ib. 7.) Erat Fausto ingenium. (ib. xvi. 26.)
[100] Vid. e. g. sup. L. iii. c. 6. not. 35
[101] _Pecora campi_ congruentissime accipiuntur homines in carnis
voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum adscendunt.--Vide
nunc etiam _volucres coeli_, superbos, de quibus dicitur, _posuerunt in
coelum os suum_. Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt, _linguam_
&c. Ps. xi. 5.--Intuere etiam _pisces maris_, h.e. curiosos, _qui
perambulant semitas maris_ i.e. inquirunt in profundo hujus sæculi
temporalia, quæ tanquam semitæ in mari tam cito evanescunt et intereunt,
quam rursus aqua confundatur, postquam transeuntibus locum dederit.--Non
enim ait tantum "ambulant" sed "perambulant" dixit, ostendens
pertinacissimum studium inania et præterfluentia requirentium. Aug. in Ps.
viii. §. 13. De hac autem triplici vitiorum distributione, vid. sup. L.
iii. §. 16. et inf. x. c. 30 sqq.
[102] Ipse patria quo imus, ipse via qua imus; per ipsum ad ipsum eamus, et
non erramus. Aug. Ser. 92. Deus Christus patria est quo imus; homo Christus
via est qua imus. Ib. 123. §. 3. (Christus) deducit (nos) tamquam dux, et
in se ducit, tanquam via, et ad se perducit, tanquam patria. Aug. in Ps.
lx. §. 4.
[103] Laudabilior est animus, cui nota est vel infirmitas sua, quam qui ea
non respecta, vias siderum scrutatur etiam cogniturus, aut qui jam cognitas
tenet, ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ac firmitatem suam. Aug. de
Trin. iv. prooem.
[104] Promissionem Domini Jesu Christi de Paracleto Spiritu-sancto in suo
hæresiarcha, Manichæo dicunt esse completam. Unde se in suis litteris Jesu
Christi apostolum dicit, eo quod Jesus Christus se missurum esse
promiserit, atque in illo miserit Spiritum Sanctum. Propter quod etiam ipse
Manichæus duodecim discipulos habuit, ad instar apostolici numeri, quem
numerum Manichæi hodieque custodiunt. Aug. de Hæres.
[105] Ob has scilicet fabulas astronomicas Manichæum Paracletum fuisse
crediderunt sectatores ejus, teste Felice ap. Aug. Acta c. Fel. Man. i. 9.
"Paulus enim dicit, 'ex parte scimus, et ex parte prophetamus: cum venerit
autem quod perfectum est, abolebuntur ea quæ ex parte dicta sunt.' Nos
audientes Paulum hoc dicere venit Manichæus cum prædicatione sua, et
suscepimus eum secundum quod Christus dixit, 'Mitto vobis Spiritum
sanctum:' et Paulus venit et dixit, quia et ipse venturus est, et postea
nemo venit: ideo suscepimus Manichæum. Et quia venit Manichæus, et per suam
prædicationem docuit nos initium, medium, et finem; docuit nos de fabrica
mundi, quare facta est, et unde facta est, et quia fecerunt; docuit nos
quare dies, et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunæ: quia hoc in
Paulo non audivimus, nec in ceterorum Apostolorum scripturis: hoc credimus,
quia ipse est Paracletus."
[106] Vid. L. vii. §. 15. et not. ibid.
[107] Vid. sup. ad L. iii. c. 6. §. 10
[108] "MEMORIÆ, Oratoria, in quibus reconduntur Sanctorum corpora. Aug. c.
Faust. Manich. xx. 21. Populus Christianus Memorias Martyrum religiosa
solennitate concelebrat, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum
consocietur atque orationibus adjuvetur: ita tamen ut nulli Martyrum, sed
ipsi Deo Martyrum sacrificemus, quamvis in Memoriis Martyrum constituamus
altaria. Du Cange, sub v.
[109] Christum novissimis temporibus venisse ad animos, non ad corpora
liberanda. Nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis
ludificandis humanis sensibus præbuisse, ubi non solum mortem, verum etiam
resurrectionem similiter mentiretur. Aug. de Hæres. Vid. inf. c. 10. fin.
l. ix. c. 3. §6. [Greek: Haplê phusis ouk apothnêskei, kai skia sarkos ou
stauroutai; mian oun echôn emaine tên phusin kai energeian to phôs mêden
pathousan tôi episkiasmati tês sarkos ouk echonti phusin kratoumenên].
(Manes Ep. ad Zeben. ap. Fabric. Bibl. Gr. t. v. p. 284.) Sic Manichæus es,
qui nec crucifixum credis, _quia_ nec natum credis. Aug. Serm. 116, §. 4.
Sunt hodie qui non credunt carnem habuisse Christum: quia et partum
virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina credere. "Verbum caro
factum est," prorsus alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate.
Totam istam dispensationem salutis nostræ, quod factus est homo pro
inveniendo homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in
remissionem peccatorem nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et de
vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc totum
hæretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut Manichæi credunt, quod
apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro non fuit. Ib. Serm. 237. § 1.
Photiniani, homo tantum; Manichæi, Deus tantum. Illi nihil divinum in
Domino confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec
saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo
crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit, qui
mortuus non est? Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit.
Aug. Serm. 37.
[110] Sup. l. i. §. 10.
[111] Vid. sup. l. iv. §. 8.
[112] Vid. sup. iii. c. 12. init.
[113] Qui sunt isti Electi? Quibus si dixeris, Peccasti; statim illam
defensionem impiam et pejorem ceteris magisque sacrilegam proferunt, Non
ego peccavi, sed gens tenebrarum. Quæ est ista gens tenebrarum? Quæ bellum
gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa, inquit, quia commixtus
sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid timuit? Hoc enim dicunt, quod
illa gens tenebrarum rebellaverit adversus Deum, antequam mundus fieret; et
ille cavens ne regna ejus loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit
huc membra sua, substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si
lux, lucem; quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gens
tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animæ, inquiunt, de
ipsis membris Dei sumus: sed premimur hic visceribus gentis tenebrarum, et
quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se quidem videntur excusare a
peccato: sed Deum suum non excusant a crimine timoris, nec ipsam
substantiam Dei sui a crimine corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis
Deus, si incommutabilis, si incontaminabilis, si immaculabilis, si
impenetrabilis, quid ei factura erat gens illa? Potuistis premi, potuistis
captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et ille.
Frustum enim quodam modo, et portiuncula naturæ ipsius convincit massam.
Quale est illud quod huc misit, tale est et illud quod ibi remansit. Hoc
ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duæ substantiæ sunt; una illa, et una ista.
Libri eorum hoc habent: et si negant, leguntur, et convincuntur.--Vis, o
nefande, false Electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali
feceris, non tu fecisse videaris: quæris in quem peccatum tuum refundas, et
refundis in gentem tenebrarum. Aug. in Ps. loco proxime cit. Inviti
peccamus et cogimur a contraria et inimica nobis substantia. Fortunat.
Disp. 2. §. 20. Dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere.
ib. §. 21. Sive bonum geramus, non est carnis; quia "manifesta sunt opera
carnis" &c. sive malum geramus, non est animæ, quia "fructus spiritus pax"
&c. Manes Ep. ad Menoch ap. Aug. Op. Imp. iii. 177. Carnis enim commixtione
ducitur, non propria voluntate. Secundinus Ep. ad Aug. §. 2.
[114] Veros Academiæ novæ sensus alias aperit Aug., et quare in disputando
aliis potius adversati sint, quam suam aliquam sententiam defenderint, unde
pro Scepticis habiti sint; id vero pro istorum temporum ratione, vel
utiliter factum esse contendit. "Sat est ad id quod volo, Platonem sensisse
duos esse mundos, unum intelligibilem, in quo ipsa veritas habitaret, istum
autem sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire. Itaque
illum verum, hunc verisimilem et ad illius imaginem factum. Et ideo de illo
in ea quæ se cognosceret anima, velut expoliri et quasi serenari veritatem;
de hoc autem in stultorum animis non scientiam, sed opinionem posse
generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas virtutes quas
civiles vocabat, aliarum verarum virtutum similes, quæ nisi paucis
sapientibus ignotæ essent, non posse nisi veri simile nominari. Hæc et alia
hujusmodi mihi videntur inter successores ejus, quantum poterant, esse
servata, et pro mysteriis custodita. Non enim aut facile ista percipiuntur,
nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis mundantes, in aliam quamdam plus quam
humanam consuetudinem vindicaverint, aut non graviter peccat quisquis ea
sciens quoslibet homines docere voluerit. Quare cum in falsas opiniones
ruere turba sit pronior, et consuetudine corporum omnia esse corporea
facillime, sed noxie credatur, instituit vir acutissimus atque humanissimus
dedocere potius quos patiebatur male doctos, quam docere quos dociles non
arbitrabatur. Inde illa omnia nata sunt quæ novæ Academiæ tribuuntur, quia
eorum necessitatem veteres non habebant." c. Academ. l. iii. c. 17. "Tantum
tunc variarum sectarum studia flagrabant, ut nihil metuendum esset nisi
falsi approbatio. Pulsus autem quisque illis argumentis ab eo, quod se
firmum et inconcussum tenere crediderat, tanto constantius atque cautius
aliud quærebat, quanto et in moribus major erat industria, et in natura
rerum atque animorum altissima et implicitissima latere veritas
sentiebatur. Tanta porro nunc fuga laboris et incuria bonarum artium, ut
simul atque sonuerit, acutissimis philosophis esse visum nihil posse
comprehendi, dimittant mentes et in æternum obducant." Aug. Ep. i. ad
Hermog. Eorum tamen "rationem, illi tempori congruam, simul cum ipso
tempore sepultam esse" debuisse, idem contendit. (c. Acad. ii. 1.) "Omnino"
enim "civitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens
de rebus quas mente atque ratione comprehendit, etiamsi parvam. 'propter
corpus corruptibile quod aggravat animam,' (quoniam, sicut dicit Apost. 'ex
parte scimus') tamen certissimam scientiam." De Civ. Dei l. xix. c. 18.
[115] Vid. sup. ad iii. ult.
[116] Vid. sup. ad l. iv. §. 3. p. 47. not. 66.
[117] Vid. sup. ad l. iii. §. 11. not. 64.
[118] Quæro, utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et cetera
infinita sicut terra lucis? Non ita credunt, _timent enim ne Deo videatur
æqualis_. Dicunt ergo illam per profundum immensam, et per longum; sursum
versus autem supra illam spatia infinitæ inanitatis affirmant. Et ne ipsa
vel simplum, terra autem luminis duplum tenere videatur, angustant eam a
duobus etiam lateribus, &c. Sed hoc nimis adtentis et studiose
inquirentibus quasi secreto demonstrant. Aug. c. Ep. Manich. c. 21.
[119] [Greek: Apostaleisan dunamin tou agathou, ouketi phôs aisthêton, all'
hôs an phaiê, probolên tou Theou]. Tit. Bostr. i. 20.
[120] Vid. sup. c. 9. not. [Greek: Ouk ousias hêpsato sarkos (to phôs
[Christos] alla homoiômati kai schêmati sarkos eskiasthê hina mê kratêthê
dia tês ousias tês sarkos kai pathêi kai phtharthêi. tês skotias
phtheirousês autou tên energeian tên phôteinên] (Manes Ep. ad Zeben. ap.
Fabric. B. G. v. 284.). Incoinquinabilis substantia non ideo non
coinquinatur, quia nihil attingit, sed quia permanet in sua munditia,
qualecunque sit, quid attigerit. Sicut corpus invulnerabile aut
impenetrabile numquid illud dicimus, quod non percutitur ferro, sed potius,
quod etiam, cum percutitur, non penetratur? Et ideo magis probatur filius
Dei non posse de sanguine feminæ coinquinari, quia per feminam natus est,
quam si non per feminam nasceretur, et membra illa devitasset; videretur
enim judicasse, posse se inde pollui, et minus a nobis incoinquinabilis
diceretur. Euod. de fide c. 24.
[121] Non decipiunt, nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur, et
adversantes Legi et Prophetis, quæcumque de illis Apostolus sermoni suo
inseruit, falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur. Aug. de Div.
Quæst. 83. qu. 68. Quoniam privilegio quodam vos tuemini, ut de Scripturis
opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas. De mor. Manich. l. ii. §. 55.
cf. c. Faust. xiii. 5. xxii. 15. Manichæus impiam te docuit perversitatem,
ut ex evangelio quod hæresin tuam non impedit, accipias, quod autem
impedit, non accipias. c. Faust. xviii. 7. Hæc illi solent a corruptoribus
Scripturarum immissa esse dicere; usque adeo nihil habent quod
contradicant, ut hæc miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat
convictorum hominum aliam non esse potuisse ultimam vocem? Aug. de mor.
Eccl. Cath. l. i. c. 9. De Testamento novo sola accipientes ea, quæ in
honorem et laudem filii majestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab
ejus Apostolis, sed jam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus cetera, quæ
aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne
ab inimicis objecta, aut imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et
posteris tradita; dico autem hoc ipsum; natum ex foemina &c. Faust. xxxii.
7. cf. ib. c. 1, 2, 6. Videtis ergo (optime respondet Aug. c. 19.) id vos
agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus cuique
animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid improbet, id est,
ut non auctoritati Scripturarum subjiciatur ad fidem, sed sibi Scripturas
ipse subjiciat: non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi
auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur, quia hoc
illi placuit.
[122] Nec immerito nos ad hujusmodi scripturas, tam inconsonantes et
varias, nunquam sane sine judicio ac ratione aures afferimus, sed
contemplantes omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus, utrum
eorum quidque a Christo dici potuerit necne, multa enim a majoribus vestris
eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quæ nomine signata ipsius cum
ejus fide non congruant; præsertim quia, ut jam sæpe probatum a nobis est,
nec ab ipso hæc sunt, nec ab ejus Apostolis scripta, sed, multo post eorum
assumptionem a nescio quibus, et ipsis inter se non concordantibus,
semi-Judæis, per famas opinionesque comperta sunt. Faustus l. xxxiii. c. 3.
Indeficientes ego præceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem
retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque cum capitulum (Matt.
5, 17.) hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pæne ieram in consilium
Judæus fieri. Nec immerito; etenim si Christus legem non venit solvere sed
adimplere--vide, si quid impedire jam poterat, quin factus essem Judæus.
Sed huic periculo me Manichæi veneranda fides eripuit. Id. xix. 5. Et tamen
me quidem jam adversus capituli hujus necessitudinem Manichæa fides
reddidit tutum, quæ principio mihi non cunctis, quæ ex Salvatoris nomine
scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera,
si sana, si incorrupta; esse enim permulta zizania, &c. Id. xviii. 3.
Volunt nescio quos corruptores divinorum librorum ante ipsius Manichæi
tempora fuisse; corrupisse autem illos, qui Judæorum legem Evangelio
miscere cupiebant. Aug. de Util. Credendi, c. 3.
[123] Proferendus est namque tibi alius codex eadem continens, et tamen
incorruptus et verior, ubi sola desint ea quæ hic immissa esse criminaris.
Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar. Hoc enim soletis dicere.
Aug. de mor. Eccl. Cath. c. 19. §. 61. Cum ex adverso audieris "proba," non
confugias ad exempla veriora, vel plurium codicum, vel antiquorum, vel
linguæ præcedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est, sed dicas
"inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud
contra me." Tu es ergo regula veritatis? c. Faust. xi. 2. cf. xxxii. 16. de
Util. Credendi, c. 3. §. 7. Ep. 82. §. 6.
[124] Vid. sup. ad l. iii. §. 6.
[125] Evectio, quod aliis diploma, facultas erat utendi equis cursui
publico destinatis, quod privato haud licuit. Unde lex ab Honorio data
ferebat: "Ne quis sibi deinceps cursum publicum privatus usurpet, nisi cum
aut a nobis evocatur, aut a clementiæ nostræ veneratione discedit." Narrat
Julius Capitolinus, in Pertinace, quod is "tunc præfectus cohortis, in
Syriam profectus, T. Aurelio imperatore, a præside Syriæ, quia sine
diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ad Antiochia ad legationem suam
iter facere coactus est." Ed. Ben.
[126] Vid. sup. ad l. iii. c. 7. p. 36. Irrisione foeda tanquam proprio
quodam telo, contra Ecclesiam utebantur Manichæi. Vid. sup. §. 16. et l.
iii. c. 10. et not. ibid. et alibi passim, quod reliquiæ Faust. et
Secundini miserabiliter confirmant. "Bene nosti, quod reprehendentes
Manichæi catholicam fidem, et maxime V. T. discerpentes et dilaniantes,
commovent imperitos." Aug. de Util. Credendi, c. 2. §. 4. "Exstitit quædam
perditissima secta Manichæorum, acceptas Scripturas et lectas irrisit;
reprehendere voluit quod non intelligebat, et exagitando et reprehendendo
non intellecta, multos illaqueavit." Aug. in Ps. 146.
[127] Vid. sup. ad §. 19.
[128] Noli foras ire; in teipsum redi, in interiori homine habitat veritas.
Aug. de Vera Relig. c. 39. Vide inf. l. vii. c. 7 et 10.
[129] Nec tamen nos eisdem Martyribus templa, sacerdotia, sacra, et
sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus.
Honoramus sane Memorias eorum tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad
mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera
religio, falsis fictisque convictis: quod etiam si qui antea sentiebant,
timendo reprimebant. Quis autem audivit aliquando fidelium stantem
sacerdotem ad altare etiam super sanctum corpus Martyris ad Dei honorem
cultumque constructum, dicere in precibus, offero tibi sacrificium Petre,
vel Paule, vel Cypriane; cum apud eorum Memorias offeratur Deo, qui eos et
homines et Martyres fecit, et sanctis suis Angelis cælesti honore sociavit;
ut ea celebritate et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et nos
ad imitationem talium coronarum atque palmarum, eodem invocato in auxilium,
ex illorum memoriæ renovatione adhortemur? Quæcumque igitur adhibentur
religiosorum obsequia in Martyrum locis, ornamenta sunt Memoriarum, non
sacra vel sacrificia mortuorum tamquam deorum. Quicumque etiam epulas suas
eo deferunt, quod quidem a Christianis melioribus non fit, et in plerisque
terrarum nulla talis est consuetudo; tamen quicumque id faciunt, (quas cum
apposuerint, orant, et auferunt, ut vescantur, vel ex eis etiam
indigentibus largiantur,) sanctificari sibi eas volunt per merita Martyrum
in nomine Domini Martyrum. Non autem esse ista sacrificia Martyrum novit,
qui novit unum, quod etiam illic offertur sacrificium Christianorum. De
Civ. Dei, l. viii. c. 27.
[130] Iisdem rationibus adductus Augustinus ipse, nondum Episcopus,
Hipponensibus persuasit morem istum ultro abolere (vid. ejus Ep. 29.)
Aurelium etiam, Episcopum Carthaginensem, obtestatur ut eundem e sede hac
primaria pelleret, quam cæteræ haud dubie imitarentur. Ep. 22.
[131] Eucharistiam enim inter anniversariam Martyrum commemorationem apud
ipsorum coemeteria celebrare ubique mos erat. Vid. Bingham xiii. 9. 6. xx.
7. 7.
[132] Immundum illud animal in lege positum est, eo quod non ruminet; non
autem hoc ejus vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc
animal significantur, immundi proprio vitio, non natura; qui cum libenter
audiant verba sapientiæ, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile
audieris, velut ab intestino memoriæ ad os cogitationis recordandi
dulcedine revocare, quid est aliud quam spiritaliter quodammodo ruminare?
Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur: unde ipsa a
talibus carnibus abstinentia tale vitium nos cavere præmonuit. Cum enim
thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi, et
immunditia non ruminandi alio loco scriptum est, _Thesaurus desiderabilis
requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum_. c. Faust. vi.
7.
[133] Vera religio, nisi credantur ea quæ quisque postea, si se bene
gesserit dignusque fuerit, assequatur atque percipiat, et omnino sine
quodam gravi auctoritatis imperio, iniri recte nullo pacto potest. Aug. de
util. credendi, c. 9. Neque quisquam inveniendo Deo fit idoneus, nisi antea
crediderit, quod est postea cogniturus de lib. arb. ii. 2. §. 6. Initium
bonæ vitæ, cui vita etiam æterna debetur, recta fides est. Est autem fides,
credere quod nondum vides, cujus fidei merces est, videre quod credis. Aug.
Serm. 43. init. Intellige, ut credas, verbum meum; crede, ut intelligas,
verbum Dei. ib. fin. Nonne superbus inveniris, cum dicis, primo videam et
sic credam?--Ipsa se lux ostendere vult. Cui? Cæco non potest, non videt.
Unde non videt? Gravato oculo multis peccatis.--Removeantur ergo
iniquitates, dimittantur peccata, levetur pondus ab oculo, sanetur quod
saucium est, adhibeatur mordax præceptum quasi collyrium. Prius effice quod
tibi præcipitur, sana cor, munda cor.--"Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt." Aug. in Ps. xxxix. 13. Proinde substantiam Dei, sine ulla
sui commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu
temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est; et ideo est
necessaria purgatio mentis nostræ, qua illud ineffabile ineffabiliter
videri possit; qua nondum præditi, fide nutrimur, et per quædam
tolerabiliora, ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur, itinera
ducimur. Aug. de Trin. l. i. §. 3. cf. etiam not. f. proxime seq.
[134] Subintellig. _quod demonstraretur._ (N. E.)