cum anima seipsa delectatur superba est; quia se pro summo habet, cum
superior sit Deus. Idem. ep. 55. §. 18. Versio vetus habet "montes" quos de
superbis exponit Aug. ad Ps. 96, 5. 143, 5. cf. ad Ps. 45, 4. 35, 7. Tract.
i. 3. in Joann. De Vers. vid. Sabatier. Bibl. Lat. ad loc.
[10] Duæ sunt enim origines peccatorum; una spontaneâ cogitatione, alia
persuasione alterius; quo pertinere arbitror quod propheta dicit, Ab
occultis meis munda me, Domine, et ab _alienis_ parce servo tuo. Aug. de
Lib. Arb. l. iii. c. 10.
[11] Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate
bonum; sine quantitate magnum; sine indigentia creatorem; sine situ
præsidentem; sine habitu omnia continentem; sine loco ubique totum; sine
tempore sempiternum; sine ullâ sui mutatione mutabilia facientem, nihilque
patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omni modo invenire
quid sit, pie tamen cavet, quantum potest, aliquid de eo sentire quod non
sit. Aug. de Trinit. l. v. c. 1.
[12] Multi clamant in tribulatione, et non exaudiuntur; sed ad salutem,
_non ad insipientiam_. Clamavit Paulus et auferretur ab eo stimulus carnis,
et non est exauditus ut auferretur, et dictum est ei: _Sufficit tibi gratia
mea, nam virtus in infirmitate perficitur_. Ergo non est exauditus; sed non
ad insipientiam, sed ad sapientiam. Aug. ad. loc.
[13] In Ps. 7. v. fin. Non dixit Fiant tenebræ et factæ sunt tenebræ; et
tamen ipsas ordinavit.--Aliud fecit et ordinavit; aliud autem non fecit,
sed tamen etiam hoc ordinavit. Jam vero tenebris significari peccata &c. De
Civ. Dei, l. ii. c 17. Deus sicut naturarum bonarum optimus Creator, ita
malarum voluntatum justissimus ordinator. c. 20. sola lux placuit Creatori:
tenebræ autem angelicæ etsi fuerant ordinandæ, non tamen fuerant
approbandæ. c. 21. nec mala voluntas, quia naturæ ordinem servare noluit,
ideo justi Dei leges omnia bene ordinantis effugit. De Prædestin. Sanctor.
c. 16. Est in malorum potestate peccare. Ut autem peccando hoc vel hoc illa
malitia faciant, non est in eorum potestate sed Dei dividentis tenebras, et
ordinantis eas.
[14] Ut enim causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et
humilis factus est Filius Dei.... Superbia quippe facit voluntatem suam;
humilitas facit voluntatem Dei. Aug. tractat. 24. in Joann.
[15] In ecclesiis scilicet Occidentalibus sal Catechumenis gustandum
dederunt, quo animum incorruptum, sincerum, et sapientem, declararent,
qualis Christianorum esse deceret. vid. Liturgias Eccl. Occ. ap. Assem.
Codex Liturg. t. i. Aug. de Catechizandis rudib. c. 26. Concil. Carthag. i.
can. 5.
[16] Subjugemus nobis hanc _foeminam_ si viri sumus:--sequamur Christum
caput nostrum, ut et nos sequatur cui caput sumus. Aug. de vera relig. c.
41. vid. inf. l. xiii. c. 32.
[17] Recedere ab illo simplici et singulari bono, in istam multitudinem
voluptatum, in amorem sæculi corruptionemque terrenam, fornicari est a Deo.
Aug. Serm. 142. c. 2.
[18] Æneid. vi. 456.
[19] Æneid. ii.
[20] Non enim expugnatur in nobis temporalium amor nisi aliqua suavitate
æternorum. Aug. de Musica, l. vi. c. 16.
[21] Quare crucifixus est? Quia lignum tibi humilitatis ejus necessarium
erat. Superbia enim tumueras, et longe ab illa patria projectus eras; et
fluctibus hujus sæculi interrupta est via, et qua transeatur ad patriam non
est, nisi ligno porteris. Ipse factus est via, et hoc per mare;--tu, qui
quomodo ipse ambulare in mari non potes, navi portare, ligno portare: crede
in crucifixum et poteris pervenire. Aug. in Joan. tract. ii. §. 4.
[22] Cicero, Tuscul. i. c. 26.
[23] In Eunucho, act. iii. scen. 5. cf. Aug. de Civ. Dei, l. ii. c. 7 sqq.
[24] Æneid. i. 36-75.
[25] Nihil est esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem
adipiscitur, in tantum est. Unitatis est enim operatio convenientia et
concordia, quâ sunt, in quantum sunt. Nam simplicia per se sunt, quia una
sunt; quæ autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem,
et in tantum sunt, in quantum assequuntur. Aug. de moribus Manich. c. 6.
[26] Ut enim in circulo quantumvis amplo unum est medium quo cuncta
convergunt, quod centrum geometræ vocant, et quamvis totius ambitus partes
innumerabiliter secari queant, nihil tamen est præter illud unum, quo
cætera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi quodam æqualitatis jure
dominetur. Hinc vero in quamlibet partem si egredi velis, eo amittuntur
omnia, quo in plurima pergitur. Sic animus à seipso fusus, immensitate
quadam diverberatur, et verâ mendicitate conteritur, cum eum natura sua
cogit, ubique unum quærere, et multitudo non sinit. Aug. l. i. de Ordine,
c. 2. vide inf. l. ix. c. 4. §. 10. et xii. c. 16. sub fin.
[27] Fingis enim est, facis, formas, plasmas--Formas, inquit, dolorem in
peccato, i.e. de dolore præceptum nobis facis, ut ipse dolor præceptum sit
nobis. Quomodo nobis dolor est præceptum? Quando te flagellat qui pro te
mortuus est. Qui et istos filios sic voluisti exercere et erudire, sic
voluisti eis præcepta dare, ut non essent sine timore, ne amarent aliquid
aliud, et obliviscerentur te verum bonum suum. S. Aug. ad loc.
[28] Animum enim peccati arguimus, cum eum convincimus superioribus
desertis ad fruendum inferiora præponere. Aug. de Lib. Arb. l. 3. c. 1.
[29] Sallust. de Bell. Catil. c. 9.
[30] Post hanc autem dispensationem justum veniet judicium; de quo ita
dicit, ut intelligamus unicuique homini supplicium fieri de peccato suo, et
ejus iniquitatem in poenam converti; ne putemus illam tranquillitatem et
ineffabile lumen Dei de se proferre unde peccata puniantur, sed ipsa
peccata sic ordinare, ut quæ fuerunt delectamenta homini peccanti sint
instrumenta Domino punienti. Aug. in Ps. 7, 15.
[31] Nam et animæ in ipsis peccatis suis nonnisi quamdam similitudinem Dei,
superbâ et præposterâ, et ut ita dicam servili libertate sectantur. Aug. de
Trin. l. xi. c. 5. Ipsum etiam Deum Patrem peccantes imitantur impia
superbia, justi pia liberalitate c. Secundin. Manich. c. 10.
[32] Noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est: sed
potius multum dilige à quo tibi multum tributum est. Si enim diligit, cui
donatum est ne redderet; quanto magis debet diligere, cui donatum est ut
haberet? Nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et
quisquis ex impudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in
finem impudicus est, ab illo deseritur. Aug. de Sancta Virginitat. c. 42.
[33] Quippe ex eo misericordia dicitur quod _miserum_ faciat _cor_,
dolentis alieno malo. Aug. de Morib. Eccles. c. 27.
[34] Quid enim est detestabilius, et quod magis thesaurizet iram in die
iræ, et revelationis justi judicii Dei, quam de malo alterius malâ diaboli
similitudine lætari? Aug. de Catechiz. rud. c. 11. Et hoc fecit per infima
ministeria, quibus id agere voluptatis est, quos exterminatores et angelos
iracundiæ, divinæ Scripturæ nominant, quamvis ipsi nesciant quid de se
agatur boni. His similes sunt homines, qui gaudent miseriis alienis, et
risus sibi ac ludicra spectacula exhibent, vel exhiberi volunt
"eversionibus" et erroribus aliorum. De Vera Relig. c. 40. Quis "eversori"
minari saltem audebat? [quo tempore Donatistæ valuerunt] Ep. (ad Bonifac.)
185. c. 4. vid. et inf. l. v. c. 12.
[35] Nosti, Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse,
nisi quod se dicebant terribili auctoritate separatâ, merâ et simplici
ratione eos qui se audire vellent introductores ad Deum, et errore omni
liberaturos. Quid enim me aliud cogebat, annos fere novem, spretâ religione
quæ mihi puerulo à parentibus insita erat, homines illos sequi ac
diligenter audire, nisi quod nos superstitione terreri et fidem nobis ante
rationem imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem nisi prius
discussâ et enodatâ veritate? Quis non his pollicitationibus illiceretur,
præsertim adolescentis animus, cupidus veri, etiam nonnullorum in schola
doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus, qualem me tunc
invenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas, et ab eis promissum
apertum et sincerum verum tenere atque haurire cupientem? Sed quæ rursum
ratio revocabat ne apud eos penitus hærerem, ut me in illo gradu quem
vocant _Auditorum_ tenerem, ut hujus mundi spem et negotia non dimitterem,
nisi quod ipsos quoque animadvertebam plus in refellendis aliis disertos et
copiosos esse, quam in suis probandis firmos et certos manere? Aug. de
Utilitate Credendi. Prooem.
[36] Pro exemplo sit salutatio, qua orditur "Epist. Fundamenti," etsi
paullo post in alia omnia abeat. "Pax Dei invisibilis et veritatis notitia
sit cum fratribus suis et carissimis, qui mandatis coelestibus credunt
pariter ac deserviunt: sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab
omni incursione maligna et a laqueo mundi: pietas vero Sancti Spiritus
intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis animas vestras."
Aug. de Actis cum Fel. Manich. i. 16. Tum vero confessio Fausti famosissima
ap. Aug. c. Faust. xx. 1. "Nos Patris quidem Dei omnipotentis et Christi
Filii ejus, et Spiritus Sancti, unum idemque sub Triplici appellatione
colimus numen, sed Patrem quidem ipsum lucem incolere summam ac
principalem, quam Paulus alias inaccessibilem vocat: Filium vero in hac
secunda ac visibili luce consistere, qui quoniam sit et ipse geminus, (ut
eum Apostolus novit, Christum dicens esse Dei virtutem et Dei sapientiam)
virtutem quidem ejus in sole habitare credimus, sapientiam vero in luna:
nec non et Spiritus Sancti, qui est majestas tertia, aeris hunc omnem
ambitum sedem fatemur ac diversorium, cujus ex viribus ac spiritali
profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Jesum, qui est vita
ac salus hominum, omni suspensus ex ligno." Similiter Secundinus (Ep. ad
Aug.) "Habeo et ago gratias ineffabili ac Sacratissimæ Majestati, ejusque
primogenito omnium luminum regi Jesu Christo, habeo gratias et supplex
sancto refero Spiritui." Denique Fortunatus, (Disp. i. §. 3.) allatis
pluribus S. Scripturæ locis "His rebus credimus, et hæc est ratio fidei
nostræ, et pro viribus animi nostri mandatis ejus obtemperare, unam fidem
sectantes hujus Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti." "His
obscoenissimis pannis," justa indignatione ait Aug. teterrimis quibusdam
allatis, "conamini assuere ineffabilem Trinitatem, dicentes Patrem in
secreto quodam lumine habitare, Filii autem in sole virtutem, in luna
sapientiam; Spiritum vero sanctum in aere." c. Faust. l. xx. c. 7. Foede
scilicet Manichæi, cum terrena omnia saperent, Nomina hæc figmentis suis
obtenderunt, forsan quia se Christianos esse sibi ipsis persuadere
voluerunt, cum nihil eorum systemati inesset, quod his veritatibus, vel
locis S. Scripturæ, quos adduxerint vel e longinquo responderet. Spiritui
Sancto præsertim, ne omnino prætereatur, sedes in aere assignatur; quare
vero memoretur, nulla alia causa in promptu est, cum de muneribus ejus
ullis omnino sileatur.
[37] [Greek: Houtoi ton hêlion kai tên selênên theous onomazousi, pote men
auton apokalountis Christon. pote de ploia legontes einai tas tôn
teleutôntôn psuchas apo tês hulês metagonta pros to phôs. houtô gar phêsi
kata meros tês ponêras apallattesthai kraseôs. Kai tên selênên de mênoeidê
kai dichotomon genesthai tôi kenousthai. kai tas phôtoeideis psuchas apo
men tês hulês lambanein, apotithesthai de eis to phôs. kai houtô kata
brachu tês ponêras to phôs apallattesthai kraseôs]. Theodoret. Hær. Fab. i.
27. Vos si spiritalis atque intelligibilis boni caritate ac non corporalium
phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam quod de vobis notissimum
est, solem istum corporeum non pro divina substantia, et pro sapientiæ luce
coleretis. Aug. c. Faust. l. v. fin. Non norunt isti lucem nisi quem
carneis oculis vident. Et ideo istum solem--isti sic colunt, ut particulam
dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. de Gen. c. Man. l. i. c. 3.
Carnalis vestra cogitatio adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem
illum visibilem ac per hoc corporeum, qui contineri nisi corporali loco non
potest, et Deum et partem Dei esse dicatis. c. Secundin. Manich. c. 20.
Primo solem navim quandam esse dicitis; deinde cum omnium oculis rotundus
effulgeat, vos eum triangulum esse perhibetis, i.e. per quandam triangulam
coeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. Ita fit ut--nescio
quam navim per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam
cogitatis, adoretis. c. Faust. l. xx. c. 6. Quidquid vero undique purgatur
luminis, per quasdam naves, quas esse lunam et solem volunt, regno Dei,
tamquam propriis sedibus, reddi. Quas itidem naves de substantia Dei pura
perhibent fabricatas.--Naves autem illas, id est, duo coeli luminaria ita
distinguunt, ut lunam dicant factam ex bona aqua, solem vero ex igne bono.
c. Hæres. Repleri lunam dicunt, sicut repletur navis, ex fugitivâ Dei
parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam
credere--non dubitant. Hinc ergo impleri lunam, cum eadem pars Dei magnis
laboribus ab inquinamento purgata, de toto mundo atque omnibus cloacis
fugiens redditur Deo lugenti dum redeat: repleri vero per mensem dimidium,
et alio dimidio in solem refundi, velut in aliam navem. Ep. 55. c. 4. cf.
etiam locum ex Aug. c. Faust. allatum p. 32. not. d.
[38] Superstitio quædam puerilis me ab ipsâ (veri) inquisitione deterrebat,
et ubi factus erectior illam caliginem dispuli, mihique persuasi docentibus
potius quam jubentibus esse credendum, incidi in homines quibus lux ista
quæ oculis cernitur inter summa et divina colenda videretur. Non
assentiebar, sed putabam eos magnum aliquid tegere illis involucris, quod
essent aliquando aperturi. Aug. in proeloquio libri de Vitâ beatâ.
[39] Juxta unam verò partem ac latus illustris illius ac sanctæ terræ erat
tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine, in qua habitabant ignea
corpora, genera scilicet pestifera. Hic infinitæ tenebræ, ex eadem manantes
natura inæstimabiles cum propriis fetibus, ultra quas erant aquæ cænosæ ac
turbidæ cum suis inhabitatoribus, quarum interius venti horribiles ac
vehementes cum suo principe et genitoribus. Rursum regio ignea et
corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. Pari more introrsum gens
caliginis ac fumi plena, in qua morabatur immanis princeps omnium et dux,
habens circa se innumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens atque
origo: hæque fuerunt naturæ quinque terræ pestiferæ. Manich. ap. Aug. c.
Ep. Manichæi, c. 15. Quinque antra gentis tenebrarum cum suis habitatoribus
in quibus Manichæi phantasmata veritatis sibi nomen ausa sunt usurpare (ib.
c. 18.) novimus tenebras, aquas, ventos, ignem, fumum, novimus etiam
animalia, serpentia, natantia, volantia quadrupedia, bipedia, (ib. c. 31.)
Quinque elementa quæ genuerunt principes proprios, genti tribuunt
tenebrarum; eaque elementa his nominibus nuncupant, fumum, tenebras, ignem,
aquam, ventum. In fumo nata animalia bipedia, unde homines ducere originem
censent, in tenebris serpentia, in igne quadrupedia, in aquis natalia, in
vento volatilia. de Hæres. c. 46.
[40] Vid. L. vii. c. 10. L. x. c. 7.
[41] EUOD. Dic mihi unde male faciamus? AUG. Eam quæstionem moves, quæ me
admodum adolescentem vehementer exercuit, et fatigatum in hæreticos impulit
atque dejecit. Quo casu ita sum afflictus, et tantis obrutus acervis
inanium fabularum, ut nisi mihi amor inveniendi veri opem divinam
impetravisset, emergere inde, atque in ipsam primam quærendi libertatem
respirare non possem. Aug. de Lib. Arbit. l. i. c. 2.
[42] Vid. L. vii. c. 12 et 16.
[43] In hoc enim sensibili mundo vehementer considerandum est, quid sit
tempus et locus; ut quod delectat in parte, sive loci sive temporis,
intelligatur tamen multo esse melius totum, cujus illa pars est: et rursus
quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto, non ob aliud
offendere, nisi quia non videtur totum, cui pars illa mirabiliter congruit.
Aug. de Ordine, b. ii. c. 19.
[44] Qua in re hoc primum dico, illorum hominum non tantum linguam verum
etiam vitam fuisse propheticam; totumque illud regnum gentis Hebræorum
magnum quemdam, quia et Magni Cujusdam, fuisse prophetam. Quocirca quod ad
eos quidem adtinet, qui illic erant _eruditi corde in sapientiâ_ Dei, [Ps.
89, 12. Vulg.] non solum in iis quæ dicebant, sed etiam in iis quæ
faciebant; quod autem ad ceteros ac simul omnes illius gentis homines, in
iis quæ in illis vel de illis divinitus fiebant, prophetia venturi Christi
et Ecclesiæ perscrutanda est. Omnia enim illa, sicut dicit Apostolus, (1
Cor. 10. 6.) _figuræ nostræ fuerunt_. S. Aug. c. Faust. l. xxii. c. 24.
"Scimus autem, sicut vocibus, ita et rebus prophetarum, tam dictis quam et
factis prædicatur resurrectio." Tertull. de Resurr. Carn. c. 28.
[45] Quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est,
quia mos non est: alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores,
alia contra præcepta. Aug. contra Faust. l. xxii. c. 47. Quæ cum ita sint,
hæreticis quidem, sive Manichæis, sive quicumque alii patribus veteris
Testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, satis superque responsum est;
si tamen capiunt non esse peccatum quod neque contra naturam committitur,
quia non lasciviendi sed gignendi causâ illis foeminis utebantur, neque
contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur, neque contra
præceptum, quia nullâ lege prohibebantur. August. de Bono Conjugali, c. 25.
[46] Quod agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum, et corpus suum,
Flagitium vocatur. Quod autem agit, ut alteri noceat, Facinus dicitur. Et
hæc duo sunt genera omnium peccatorum: sed flagitia priora sunt. Quæ cum
exinaniverint animum, et ad quandam egestatem perduxerint, in facinora
prosilitur, quo removeantur impedimenta flagitiorum, aut adjumenta
quærantur. Aug. de Doctr. Christian. L. iii. §. 16.
[47] Hæc enim tria genera vitiorum, id est, voluptas carnis et superbia et
curiositas omnia peccata concludunt. Aug. in Ps. 8. vid. L. x. c. 30 sqq.
[48] Decalogus enim legis decem præcepta habet, quæ sic sunt distributa, ut
tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines.--Ad primum præceptum
tres chordæ pertinent, quia Deus est Trinitas. Ad alterum verò præceptum,
id est, ad dilectionem proximi, septem chordæ: quomodo vivatur inter
homines.--Hæc jungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus, si in
psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum.--Ut autem cantet
canticum novum, sit novus homo.--Si dilectione facitis, canticum novum
cantatis: si timore facitis, facitis tamen, portatis quidem psalterium, sed
nondum cantatis: si autem nec hoc facitis, projicitis ipsum psalterium.
Melius est vel portare, quàm projicere: sed rursus, melius cum voluptate
cantare, quàm cum onere portare. Aug. Serm. 9. de x Chordis, c. 5, 6, 7.
[49] Honor hominis verus est imago ac similitudo Dei, quæ non custoditur
nisi ad ipsum, a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhæretur Deo, quanto
minus diligitur proprium. Aug. de Trin. xii. 11.
[50] Cave putes quidquam potuisse verius dici quam id quod dictum est,
_Radicem omnium malorum esse avaritiam_ (1 Tim. 6, 10.) h.e. plus velle
quam sat est. Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturæ in suo
genere conservandæ modus. Avaritia enim--non in solo argento vel in
nummis--sed in omnibus rebus quæ immoderate cupiuntur intelligenda est,
ubicunque omnino plus vult quisque quam sat est. de Lib. Arb. l. iii. §.
48. Hoc est quod persuasum est [Adamo et Evæ] ut suam potestatem nimis
amarent, et, cum Deo pares esse vellent, illa medietate, per quam Deo
subjecti erant, et corpora subjecta habebant,--male uterentur, i.e. contra
legem Dei; atque ita quod acceperant amitterent; dum id quod non
acceperant, usurpare voluerunt. Aug. de Gen. c. Man. l. ii. §. 22.
[51] Tantum porro opportunitatis affert ad aliquid agendum seu non agendum
temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat qui nec unam duxerit,
nisi se continere non possit. Tunc autem, etiam plures inculpabiliter
ducebant et qui facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore
postularet. August. de Bono Conjugali, c. 15.
[52] c. Faust. l. xxii. c. 71. Quid ergo jam de exspoliatis Ægyptiis
Faustus objicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo
non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jusserat qui utique novit
non solùm secundùm facta, verùm etiam secundùm cor hominis, quid
unusquisque, vel per quem perpeti debeat.--Divinis imperiis cedendum
obtemperando, non resistendum est disputando.--Nec licuit Moysen aliter
quàm Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium jubendi, penes
famulum autem obsequium peragendi. de Civ. Dei, l. i. c. 26. Sicut de
Samsone aliud nobis fas non est credere [sc. eum divinitus jussum mortem
sibi intulisse]. Cum autem Deus jubet, seque jubere sine ullis ambagibus
intimat, quis obedientiam in crimen vocet, quis obsequium pietatis accuset?
[53] Vid. sup. ad §. 14. not. 44.
[54] Quia ergo illi obscuritatem Scripturarum irriserunt, quæ propterea
clausæ erant, ut pulsantes exercerentur, non ut parvulis negarentur,
humiliati sunt usque ad terram, ut cogitare amplius non possent, quam quod
per terram percipitur. Per terram quid dico? Per carnem. Ut incorporalem
Deum sentire non possent, et quidquid de Deo cogitarent, nonnisi
corporaliter cogitarent. Aug. in Ps. 146. §. 13.
[55] [Greek: Panta nomizousin empsucha, kai to pur. kai to hudôr kai ton
aera, kai ta spermata. ou dê charin hoi kaloumenoi teleioi par' autois,
oute arton klôsin oute lachanon temnousin, alla kai tois tauta drôsin hôs
miaiphonois prophanôs eparôntai. esthiousi de homôs ta temnomena kai ta
klômena]. Theod. Hær. Fab. i. 26. [Greek: Kat' autôn tên kallistên
hairesin, ho nous kat' autous estin ta onta panta] Alex. Lyc. §. 24.
[Greek: Echein de en tôi kosmôi tôn duo toutôn archôn tas hupostaseis, kai
tên men mian archên pepoiêkenai to sôma. tên de psuchên einai tês heteras.
autên de einai tên psuchên tên en anthrôpois kai en panti zôôi kai
peteinôi, kai herpetôi, kai knôdalôi ou monon alla kai en tois phutois tên
tês zôês ikmada, kinêsin einai psuchês phaskôn, hên kai en tois anthrôpois
huparchousan legei]. Tyrbo de Manete ap. Epiph. Hær. 66. §. 8. Herbas enim
atque arbores sic putant vivere, ut vitam quæ illis inest, et sentire
credant, et dolere cum læduntur: nec aliquid inde sine cruciatu earum
quemquam posse vellere aut carpere. Propter quod, agrum etiam spinis
purgare, nefas habent. (Aug. de Hær.) Dicitis dolorem sentire fructum, cum
de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum
manditur. c. Faust. vi. 4. Expedire dicunt homini foeneratorem esse quam
agricolam. Qui enim in usuram, inquiunt, dat pecuniam, non lædit crucem
luminis: qui autem agricola est, multum lædit crucem luminis. Quæris quam
crucem luminis? Membra, inquiunt, illa Dei, quæ capta sunt in illo prælio,
mixta sunt universo mundo, et sunt in arboribus, in herbis, in pomis, in
fructibus. Dei membra vexat, qui terram sulco discindit: Dei membra vexat,
qui herbam de terra vellit: Dei membra vexat qui pomum carpit de arbore.
Aug. in Ps. 140. §. 12. Quid obsit arbori, non dico si pomum inde foliumve
decerpas, (quod quidem apud vos, si quis non imprudentia, sed sciens
fecerit, signaculi corruptor sine ulla dubitatione damnabitur,) sed omnino
si eam radicitus eruas? Anima namque illa quam rationalem inesse arboribus
arbitramini, arbore excisa vinculo solvitur; vos enim hoc dicitis.
Revolutionem hominis in arborem, notum est vos, id est, auctorem ipsum
vestrum pro ingenti poena, non tamen pro summa, solere minitari.--Illas
perhibetis et audire voces nostras, verba intelligere, et corpora motusque
corporum intueri, cogitationes denique ipsas perspicere. De Mor. Man. l.
ii. §. 55. Impietas rusticana plane, magisque lignea quam sunt ipsæ arbores
quibus patrocinium præbet, quæ dolere vitem quando uva decerpitur, et non
solum sentire ista cum cæduntur, sed etiam videre atque audire credit. Aug.
de Quant. Animæ, §. 71.