Castitas est Dei donum, 98. Castus dormientis affectus, 189.

Catechumeni, 9, n. 20, 81, 49, n. 128, 150, 154, et n. &c.

Categoriæ decem Aristotelis, 60.

Catilina haud gratis malus, 23.

Certitudo non eadem in omnibus quærenda est, 87.

CHRISTI nomen, Augustino ab infantia inditum, quam salutare fuerit, 81, 31,

86.

CHRISTI de adventu in carne ad nos, 119.

CHRISTUS verax est _mediator_, mortalis cum hominibus, justus cum Deo, 202.

In quantum homo, in tantum mediator; in quantum autem Verbum, non

medius, quia æqualis Deo, ib. Christus unica ad salutem via, 119.

Sanguis ejus pretium nostrum quod bibebat et erogabat Aug. 203. Non

aliquis ei refundet innocentem sanguinem, non ei restituet pretium, quo

nos emit, ut nos auferat ei, 167.

CHRISTUS _victor_ et _victima_, _sacerdos_ et _sacrificium_, 203. Ex altari

dispensatur victima sancta, qua deletum est '_chirographum quod erat

contrarium nobis_,' 167.

CHRISTUS vere Magister bonus, quia Deus, 210. Verbum Dei parum erat si

loquendo præciperet, nisi et faciendo præiret, 170.

CHRISTUS dictis, factis, morte, vita, descensu, adscensu, clamat ut

redeamus ad cor, et inveniamus eum, 56. Infirmitas Christi magistra

humilitatis, 119, 202. Antiqui sancti per fidem futuræ passionis

Christi salvi facti sunt, ib.

Christiani temporibus Juliani lege data prohibiti sunt docere litteraturam

et oratoriam, 132.

Ciborum neccesitas calamitas est, et deliciæ vocantur, 189. Alimenta

sumenda tamquam medicamenta, ib. Quod saluti satis est delectationi

parum est, ib. In cibo insidiatur laqueus concupiscentiæ, et adjungit

sese, tamquam pedissequa, periculosa jucunditas, ib. Magnus ille est

qui in cibo non rapitur aliquantulum extra metas necessitatis, 191. De

ciborum abstinentia non gloriandum, 190. Non immunditia obsonii

timenda, sed cupiditatis, 191. Noë omne carnis genus, quod cibo esset

usui, manducare permissum, ib. Joannes locustis in escam cedentibus non

fuit pollutus, ib. Cibi non polluunt, ib. Cibus Ægyptius, 114, ib.

Animus inde pascitur unde lætatur, 274.

Ciceronis linguam omnes mirantur, pectus non ita, 30. Hortensius Ciceronis,

ib. Judicium ejus de Homeri figmentis, (Tusc. Disp. i. c. 26.) 13.

Cogitari proprie dicitur quod in animo colligitur, id est cogitur, 176.

Cognitio Dei. Sensu corporeo non cognoscitur, 173. Non invenitur a superbis

etiam doctis, 65, 66. Creaturæ ducunt ad cognitionem Dei, 172, 63, et

n. Infelix homo qui scit alia et Deum nescit; beatus autem qui Deum

scit, etsi alia nesciat, 66.

Cognitio sui. Homo sibi ipsi incognitus, 175, 171.

Colimus Deum non sic quasi terram, 249.

Comes largitionum Italicianarum, 95.

'Competentes.' Nomen Catechumenis datum, cum ad percipiendum Baptismum sua

nomina jam professi fuerant, 154, n.

Confiteri Deo quid sit, 168. Cur confitemur Deo omnia scienti, 205, 168,

18, 63. Magni fructus hujuscemodi confessionum, ib. 168 sqq. Nihil

propius auribus Dei quam cor confitens et vita ex fide, 20.

CONFESSIONUM libri scripti circa an. CCCC. 1, n.

Conscientiæ abyssus nuda oculis Dei, 168. Conscientiæ legem ne ipsa quidem

delet iniquitas, 21.

Consortium simul peccantium delectat, 26.

Consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agit Deus, ut dum

quisque consulit, hoc audiat quod oportet eum audire occultis meritis

animarum, 111. Amicorum secularium lingua piis velut consulendo

contradicit, et sicut cibum assolet, amando consumit, 146.

Consuetudinis violentia, 132, 13, 188. Est velut catena, 132. Fit

necessitas dum ei non resistitur, ib. Gradus varii quibus ad eam

necessitatem devenitur, ib. Consuetudinis sarcina degravat, 201.

Consuetudo humana non excusat quod per Legem Dei æternam non licet, 71.

Continentia est donum Dei et datur petenti, 98. Continentiam Deus jubet et

dat, 187. Per continentiam colligimur ad unum Deum a quo in multa

defluximus, 187. Continentiæ casta dignitas, serena, non dissolute

hilaris, 142. Continentia non est sterilis, sed fecunda de Domino Deo

marito, ib.

Contritiones cordis vox magna ad Dei misericordiam, 111.

{313}

Conversio ad Deum. In conversione peccatorum Deus et Angeli magis gaudent,

129. In conversione nobilium quare plus lætandum, 131.

Copia omnis quæ Deus non est, egestas est, 254.

Cor figendum in Deo æterno ut stet, 212, 65. Cordis puri vitales deliciæ

Deus, 266. Cor volitans in præteritis et futuris rerum motibus adhuc

vanum est, 212. Cor clausum non excludit oculum Dei, 63. Cordis hominum

duritia manum Dei non repellit, ib.

Corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, 250.

Creatio coeli et terræ, 226. Ejus allegorica expositio, 278. Varie

intelligitur quod Scriptura dicit de Creatione rerum, 236 sq. Quomodo

respondendum quærenti 'Quid faciebat Deus ante coeli et terræ

creationem'? 212. Ex nihilo Deus fecit omnia, 209, 278.

Creatura duplex carens tempore, 231.

Creaturarum per gradus ascenditur ad Dei cognitionem, 172, 119, 161, 63.

clamant "_Ipse fecit nos_;" clamor earum est species earum, 172, 208.

Creaturas omnes bonas esse adversus Manichæos, 117, 118.

Credere. Catholica doctrina quædam credi jubet, quæ non demonstrantur, 87.

Critica medicis, quæ aliis accessio dicitur, 83.

Cunæ nutritoriæ, 214.

Cupiditas triplex, voluptatis, dominationis, et cognitionis, 187, et

n.-201. Merguntur homines pondere cupiditatis et terrenis affectibus,

et emergunt caritatis sublevatione et spiritu sanctitatis, 253.

Curiositas libera, magis ad discendum potest quam meticulosa neccesitas,

13.

Curiositatis de vitio, 194 sqq. Quare concupiscentia oculorum designetur,

195. Homines curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum

ad corrigendam suam, 169.

Cursus publicus, 79, n.

Cypriani martyris Memoria non procul a mari, 71.

D.

Dæmonibus non uno modo sacrificatur a peccatoribus, 15.

Dæmones, tanquam redeundi ad Deum mediatores, infeliciter coluerunt

nonnulli, 202.

Danæ, 14.

Debitor fit promissionibus suis Deus, 74.

Decalogus, 'psalterium decem chordarum,' 37, et n.

Defectus solis et lunæ a philosophis accurate prænuntiati, 65.

Defunctorum corpore memoria ad altare fieri solita, 167. Quod pro se

postulat Monnica, 163. Pro patre suo Patricio, et matre Monnica

defunctis, vult orari ad altare Aug. 167. ac ipsemet orat, ib.

Sacrificium pro defunctis offerri solitum, posito juxta sepulchrum

cadavere, 165.

Demonstratio non in omnibus postulanda, 87.

DEUS Una Trinitas, et Trina Unitas, 228.

DEUS _essentia sua_ idipsum est summe esse et summe vivere, 5. Incorporeus

est, 115, 61, 35.

DEI _unitas_, omnium modus, 7.

DEI attributa summatim describuntur, 2, 3, 5, et n. Sunt inexplicabilia, 3.

Non est quo ab eo omnimodo recedatur, omne enim peccatum eum perverse

imitatur, 24.

DEI hodiernus dies _æternitas_ est, 213, 5. Superat omnia futura, ib.

Præcedit omnia præterita, ib. Nescit tempora, ib. Deus ante omne quod

vel ante dici potest, 5, 213. Semper vivit et nihil moritur in eo, 4.

DEUS _bonum_ nullo indigens bono, 280, 249. Sua beatitudo ipse est, 251. Ex

plenitudine bonitatis ejus subsistit creatura, 249. Apud Deum vivit

semper bonum nostrum, et quia inde aversi sumus, perversi sumus, 62.

Ipse puri cordis vitales deliciæ, 266. Neminem deserit nisi deseratur,

54, 53.

DEI _cognitio_. Fit sine variatione notitiæ, 225. Solus Deus novit sicut

omnino est, 260.

DEUS _creator_ fecit coelum et terram sine distentione actionis suæ, 225.

creatorem Deum esse omnis naturæ indicant vel peccantes perverse

imitando, 24. Non nova voluntate creavit mundum, 233. Descriptio

compendiaria operum Dei, 277.

DEUS _immensus_, ubique est, 64. Ubique totus et nusquam locorum, 86, 2. In

interiori nostro quærendus, 115, 34, 173. Falsa de immensitate Dei

imaginatio Aug^i. adhuc Manichæi, 107, 104. Dei præsentia in rebus

caussa est cur sint, 2. Iniqui præsentiam Dei non effugiunt, 64.

DEUS _immutabilis_, 8. In eo nullus novus motus, 211, 233. Scit et vult

immutabiliter, 260, 256. Non est alias aliud, nec alias aliter, sed

idipsum et

{314}

idipsum, 228. Apud eum rerum omnium instabilium stant caussæ immutabiles,

et mutabilium immutabiles manent origines, et irrationabilium et

temporalium sempiternæ vivunt rationes, 5.

DEUS _incomprehensibilis_, 2. Quid sit invocare Deum, 1, 2.

DEI _misericordia_ etiam sanctis necessaria, 25. Deus est dulcis pater

donans munera, dulcior condonans peccata, 15. percutit ut sanet, et

occidit nos ne moriamur, 19.

DEUS _peccatorum ordinator_, 9, et n.

DEI _potentia et Dei voluntas_ Deus ipse est, 107. Deus nullum habet

dominum, 197. Sine typho dominatur, ib.

DEUS _promissionibus_ suis fit debitor, 74.

DEI _providentia_ omnibus bene utitur, etiam errore hominum, 11. nequitia

peccatorum, 158. Sic curat unumquemque nostrum tanquam solum curet, et

sic omnes, tamquam singulos, 42.

DEI _pulcritudo_. Ab ea omnis pulcritudo, 194. sua pulchritudo et sua

magnitudo Deus ipse est, 61.

DEUS semper _quietus_, sua quies ipse est, 280. Semper operatur et semper

quiescit, 279. Animæ nulla quies nisi in Deo, 55. Quærenti quid

faciebat Deus ante coelum et terram, quid responsi reddatur, 212.

DEUS misericorditer _sævit_, amaritudine aspergens illicitas jocunditates,

19, 13, 27. Infatigabili lege spargit poenales cæcitates super

illicitas cupiditates, 16. Peccator a Deo leni et bono fugiens, in Deum

justum et severum incurrit, 64, 53.

DEI _scientia_. Scientia nostra scientiæ Dei comparata, ignorantia est,

208.

DEUS est _Veritas æterna_, quæ grandium est cibus, 115. Veritas super omnia

præsidens, 201. cum mendacio Deus non possidetur, ib.

DEUS _summa vita est_. Ipsi esse et vivere non aliud atque aliud est, 5.

Est vita animarum et vita vitarum, 33, 173.

DEI _voluntas_ et Dei _potentia_ Deus ipse est, 107, 212. Non est creatura,

211. Semel simul et semper vult omnia quæ vult, 233. Non nova voluntate

Deus creavit mundum, 211. Optimus minister Dei est, qui non magis

intuetur hoc a Deo audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod

a Deo audierit, 186.

Didonis mortem se flevisse defiet Aug. 11.

Dies nunc dicitur mora solis super terram, nunc mora totius circuitus ejus

ab oriente ad orientem, 219.

Dignationem sumere, 83.

Dilectio. _Vide_ Amor.

Discere, quid, 176, 8. Ad discendas linguas majorem vim habet libera

curiositas, quam meticulosa necessitas, 13. Quæ in rebus vanis sæpe

discunt pueri, in rebus non vanis tutius disci possunt, ib.

Discordiæ quomodo sedandæ, 160. maxime inter virum et uxorem, 159.

Divinationes Mathematicorum fallaces, 47, 48, 109.

Divitiæ dicuntur copiosa inopia, 11. Omnis copia quæ Deus non est egestas

est, 254.

Dolor animi tempore lenitur, 52. nonnullus approbandus, nullus amandus, 28.

non potest esse nisi in naturis bonis, 101, n. Animis nonnisi dolores

extra Deum, 52, 53.

E.

Ecclesia figurata est per mundi creationem, 256. Parvuli in nido Ecclesiæ

plumescunt et alas caritatis alimento sanæ fidei nutriunt, 62.

Improbatio hæreticorum facit eminere quid sentiat Ecclesia, 121.

Ecclesia Manichæorum ex Auditoribus et Electis constabat, 41, n.

Ecclesiam, bis in die, mane et vespere Monnica assidue veniebat, 73.

Electi Manichæorum, 41, et n. 40, n. 45, et n. 74, et n.

Epicurus post mortem restare animæ vitam, et tractus meritorum credere

noluit, 101.

Epulæ et synaxes ad Memorias Martyrum, 83.

Equulei et ungulæ, 8.

Esau Ægyptio cibo vendidit primogenita, 114, et n.

Est vere id quod incommutabiliter manet, 116. Omnia vera sunt, in quantum

sunt, 115. A Deo sunt omnia inquantumcunque sunt, 228.

Evæ reliquiarium, 72.

Evangelici ministri debent esse forma fidelibus vivendo, 266.

Eucharistia dicitur Communicatio Dominici corporis, 84. Victima sancta, quæ

ex altari dispensatur, 167. Pretii nostri sacramentum, ib. Pretium

nostrum, quod, "_manduco et bibo et erogo_," ait Aug. 203. Ad Memorias

Martyrum celebrari solita, 84, 83, n.

Evodius patria Thagastensis, 156. Agens in rebus militans convertitur ad

Deum, et ante Aug^m. baptizatur, ib. Aug^o. se socium in sancto

proposito adjungit, et cum eo redit in Africam,

{315}

157. Psalmum cantat in obitu Monnicæ, 164.

Evectio publica, 79, et n.

Eversores, 29, et n. 71, 78.

F.

Facinorum causæ appetitus et metus, 23.

Falsitas non est quidquam, sed dicitur cum res putatur esse quod non est,

118.

Faustus Manichæorum episcopus eloquens imprimis, 64, et n. 68. sed parum

doctus, 69. Multis laqueus mortis, 70, 64. Aug^o. salutis occasio est,

70.

Feminæ ad virum subjectio, 277, et n.

Feriæ vindemiales, 146.

Fidei medicamenta manibus Dei confecta, 87. Sine fide nihil omnino in hac

vita ageretur, 85. Ut nos per fidem passionis Christi præteritæ, ita

antiqui sancti per fidem ejusdem passionis futuræ salvi facti sunt,

302.

Fidei professio in conspectu Ecclesiæ reddi solita, 128, et n.

Fidelis in Ecclesia, 20, 134, n. 168, 147.

Filius ille minor, 15, 129.

Filios inter diei et filios noctis dividit solus Deus, 262. Filius Dei

dicitur Verbum, Principium, Sapientia, Veritas, Virtus Dei, 211. Lumen

verum, _Vide_, Christus et Verbum.

Firminus vir liberaliter institutus, 109. quam narrat Mathematicorum

divinationem, ib.

Flagitium a Facinore distinguitur, 37, n. 59.

Flagitia, quæ contra naturam sunt, ubique ac semper detestanda; quæ contra

mores hominum, pro morum diversitate vitanda, 36.

Fletus cur dulcis miseris, 50.

Frater Augustini Navigius, 162.

Furtum est contra naturæ legem, 21. nullus enim fur furem æquo animo

patitur, ib.

G.

Gaudere ad Deum, de Deo, propter Deum, ipsa est beata vita et non est

altera, 184.

Gaudium majus molestia majori præceditur, 130. Est gaudium quod non datur

impiis, sed eis qui Deum gratis colunt, quorum gaudium Deus ipse est,

184. Beata vita est gaudium de veritate, 184.

Geminorum constellatio discussa, 110.

Genese[Greek: ô]s initium explicatur in tribus postremis libris

"_Confessionum_," 205 sqq.

Genethliacorum libris deditus Aug. monetur a Vindiciano ut eos abjiceret,

48.

Gervasii et Protasii martyrum corpora deteguntur, 155.

Gestus sunt tanquam verba naturalia omnium gentium, 7.

Gloria ignominiosa honores sæculares, 11. Sæpe homo de ipso vanæ gloriæ

contemtu vanius gloriatur, 200.

Grammaticæ leges studiose observantur, negliguntur præcepta Dei, 16.

Grammaticarum scholarum liminibus appensa vela quid significent, 12.

Gratiæ deputandum quidquid mali non fecimus, 26. Gratia potens est omnis

infirmus, qui per ipsam fit conscius infirmitatis suæ, 169.

Gulæ tentatio, 189.

H.

Hæreses esse permittit Deus, ut emineat quid Ecclesia Dei sentiat, et quid

habeat sana doctrina, 121. Prosunt Ecclesiæ, et quomodo, ib.

Hæretici. Non cum iis disceptandum, sed pro iis orandum, 43.

Haruspicem contemnit Aug^o. qui victoriam suis sacramentis in theatrici

carminis certamine promittebat, 46. Haruspices sacrificia dæmoni

offerebant, ib.

Helpidius apud Carthaginem contra Manichæos disputat, 77.

Hierius Romanæ urbis orator doctus, 57. Huic nuncupati ab Aug^o. libri "_de

Pulcro et Apto_," ib.

Homerus poeta dulcissime vanus: hujus lectio Aug^o. puero amora, 12. Multa

finxit, hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia flagitia

putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed

cælestes deos videretur imitatus, 14. Quid in ejus figmenta Tullius

animadvertit, 13.

Hominem fecit Deus, non tamen in eo peccatum, 6.

Hominis creatio allogorice exponitur, 268. Ad Dei imaginem est factus, ib.

Homo spiritalis non judicat de sacra Scriptura, etiamsi aliquid ibi non

luceat, 269. De his judicare dicitur, in quibus habet potestatem

corrigendi, 270. Homo sine Deo nihil sibi est nisi Dux in præceps, 46.

Homo grande profundum, cujus capilli magis numerabiles sunt quam

affectus, 57. Est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis,

qui in ipso est,

{316}

171. Debet reformari vivendo secundum voluntatem Dei, 268. Homo gerit in se

symbolum Trinitatis, scilicet esse, nosse, velle, 255, et n. Homines

unde amantur, 53, diligendi humaniter, 52.

Hora fugitivis particulis agitatur, 216. Non est præsens tota, ib.

Horatii Carm. laudat Aug. 51.

Hortensius Ciceronis excitavit Augustinum ad ardorem philosophiæ, 30, 136.

Humiles corde domus Dei excelsi, 225, 119.

Humilitas necessaria ut adscendamus ad Deum, 56, 65. Humilitatis signum in

statura pueritiæ a Christo probatum, 16.

Hymni et Psalmi, sub Ambrosio episcopo in ecclesia Mediolansi ut

canerentur, institutum, 156.

Hippocrates, 48.

I.

Jacobi et Esavi constellationes, 110. Jacob filiis Joseph benedicens, 193.

Illusiones nocturnæ, involuntariæ licet, nihilominus poenitendæ, 188.

Perfecta illarum cessatio munus Dei, 189.

Imitatio perversa Dei in peccatis, 23, 24.

Inane, quid, 104. Qui differat a nihilo, ib.

Incarnatio Verbi, qua infantiæ nostræ lactescit Sapientia Dei, 119. Totum

hominem suscepit, 120. Apollinaristarum error, non esse in Christo

animam aut mentem hominis, 121.

Incolumitatis suæ cura homini innata, vestigium est secretissimæ unitatis

ex qua est, 17.

Ignorantia mater admirationis, 266.

Infantia peccatis obnoxia, 6, 7.

Infantilium membrorum imbecillitas innocens est non animus infantium, 6.

Inimicitias hominum nec excitare nec augere, parum est homini humano, nisi

eas etiam exstinguere studuerit, 160. Horrendum malum inimicis iratis

inimicorum iratorum dicta prodere, ib.

Iniqui apti sunt inferioribus creaturæ partibus, quo dissimiliores Deo,

apti autem superioribus fiunt, quo ei similiores, 118.

Iniquitas non est substantia, sed perversitas voluntatis detortæ a summa

substantia in infimam, 118. Iniquitatis capita pullulant principandi et

sectandi et sentiendi libidine, 37.

Inordinatus animus omnis, Dei jussu, sua sibi poena est, 11.

Intelligendi celeritas et dispiciendi acumen est donum Dei, 61.

Invitus nemo bene facit, etiam si bonum est quod facit, 10.

Invocare Deum quid sit, 2. et n.

Johannis Baptistæ mirabilis abstinentia, 191.

Josue voto sol stabat, sed tempus ibat, 220.

Isaac filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit,

193.

Isaiam legere jussus Augustinus quo sese ad baptismum præpararet, 153.

Julianus Imperator lege data prohibet Christianos litteras docere, 132.

Juno, 14.

Jupiter tonans et adulterans cur a Poetis fictus, 14.

Justina Valentiniani minoris mater ab Arianis seducta persequitur

Ambrosium, 155.

Justitia vera interior non ex consuetudine judicat sed ex lege Dei, 35. Nec

varia nec mutabilis ipsa est, sed tempora quibus præsidet, 36.

Juventutis erudiendæ modus improbatur, 15.

L.

Latina lingua in Africa vulgaris ætate Augustini, 12.

Laudat Deum universa creatura, 63, 209.

Laudari qui vult ab hominibus vituperante Deo, non defendetur ab hominibus

Deo judicante, nec eripietur Deo damnante, 198. Laudibus hominum moveri

debemus non propter nos sed propter proximum, 199.

Laudari etiam de Dei dono periculosum, 198. Laudatio comes bonæ vitæ, ib.

Non male vivendum est ne laudemur, ib. 147.

Lex temporalis etiam a Deo data, 35. Legis factor homo debet esse non

judex, 269. Lex peccati est violentia consuetudinis, 133.

Lex conscientiæ, 21.

Libera voluntas caussa peccati, 106, 59, n. 60, n. quod Manichæi negabant,

ib.

Libido triplex, 187-201. Violatur societas quæ cum Deo nobis esse debet,

cum natura, cujus ille auctor est, libidinis perversitate polluitur,

36. Libidine obcæcatur animus, 21. Ex voluntate perversa libido, ex

libidine consuetudo, ex consuetudine necessitas, 132.

Lignum crucis, 13, et n.

Litterarum primarum magistri, 11.

Longe a Dei vultu, in affectu tenebroso, 16. In regione dissimilitudinis,

116.

Loqui unde puer discat, 7. Pauca sunt quæ proprie loquimur, 218.

{317}

Lucta spiritus cum carne, 141, 137.

Ludi Circenses, 91, 135.

Luminaria dividentia inter noctem et diem allegorice, 262, sq.

Lux regina colorum, 193. Lux æterna et incommutabilis, Deus, 260, 115.

M.

Madaura Africæ urbs, Thagastæ vicina. Aug. eo peregrinatur litteratura et

oratoriæ percipiendæ gratiæ, 20.

Magicæ artes ex curiositatis vitio, 195, 202.

Magister non est qui docet hominem scientiam, nisi Deus, 68.

Magistri penulati, 13.

Malum non est nisi privatio boni, 116, 35. Non est substantia, ib. 52.

Malum bifariam dictum culpa et poena, 106. Malum poena juste a Deo

infligitur, ib.

Mandatorum observatio ex Dei dono, 187.

Manichæos plures Roma occultabat, 76.

Manichæus hæresiarcha errores suos litteris mandavit, 66. ejus libri pleni

fabulis, 69, 75. Multa de astris imperitissime continebant, 66, 67.

Spiritum sanctum auctoritate plenaria personaliter in se esse dicebat,

67, et n.

Manichæorum hæresis asserebat Deum esse corporum molem (quæ maxima et prope

sola causa erroris fuit), 76, 62, 39, n. 34, 47, n. 78. Malum quoque

substantiam quandam, et molem tetram et deformem; sive crassam, quam

terram, sive tenuem atque subtilem, quam mentem malignam per terram

repentem, designabant, 76, 58, 74, n. 139. Has duas moles (Dei sc. et

mali) ex adverso sibi constuebant, utramque quidem infinitam, sed malam

angustius, bonam grandius, 76. Animas tam hominum quam pecorum de Dei

esse substantia aiebant, et omnino partes Dei, 59, et n. 139.

Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiæ malæ

naturæ (carnis sc.) tribuebant, 59, n. 74, et n. 105, 106, 117, 151.

duasque naturas inter se confligere in homine dicebant quando caro in

Spiritum concupiscit, 139, 140. A Deo cælos fabricatos, non tamen de

suo sed ex alibi et aliunde creatis, 276. Carnes vero, et minutissima

animalia, et quidquid radicibus terræ inhæret, a mala mente gigni et

formari, 276, 69, n. Herbas omnes atque arbores sentire, et læsas

dolere dicebant, 39, et n. quippe quæ particulas Dei prælio captas a

gente tenebrarum, 105. (mala sc. natura) in se colligatas haberent, 40.

quas quidem particulas 'Electorum sanctorum,' dente ac ventre liberari,

41. Christum porro credebant tanquam de massa lucidissimæ molis Dei

porrectum ad nostram salutem, 76. neque vere in carne natum de Maria

virgine, 77, 72. sed tantummodo in carnis phantasmate; in quo eum

dicebant crucifixum, 72, et n. 76. Laudatos in Vet. Test. Patriarchas

vituperabant, 35, 36, et n. Nov. Test. Scripturas falsatas esse

dicebant, quum tamen ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent, 77,

et n. In hanc hæresin prolapsus Aug. in ea per novennium volutatur, ab

an. æt. xix usq. ad xxviii. 45, 43, 31, n.

Mare quid, 260. Mari comparatur genus humanum, vitio primi hominis profunde

curiosum, procellose tumidum, et instabiliter fluidum, 265. Altera

maris allegorica expositio, 260.

Martyrum Memoriæ, Oratoria, 71, et n. 83. in iis non Martyribus, sed Deo

Martyrum sacrificabant Christiani, vid. et 83, n.

Materia informis non est omnino nihil, 227. sed medium quid inter formatum

et nihil, 228 sq. Conetur humana mens eam vel nosse ignorando, vel

ignorare noscendo, 227. facta est ex nihilo, et ex hac omnia, 228 sq.

Mathematicorum divinationes, 47, 48, 109.

Matrimonii in officio regendi, et suscipiendorum liberorum conjugale decus,

99. Tabulæ matrimoniales, 159.

Medea volans, 34.

Mediator, oportebat ut haberet aliquid Deo simile, et aliquid simile

hominibus. Christus verax mediator, diabolus mediator fallax, 202.

Melodiæ utilitas in ecclesiastico cantu, 193. hac potius quam rebus allici

peccatum est, 192.

Memoriæ vis, 173, 180. Memoriam habent pecora et aves, ib.

Memoriæ martyrum, 83, 71. Ad eas Dominici corporis communicatio celebrari

solita, 84. Epulas illuc afferri vetat Ambrosius, 83.

Memoria Cypriani martyris non procul a mari, 71.

Mensura temporis, 223.

Merita vera hominum non sunt nisi Dei munera, 166, et n. 249, 157.

Metus et appetitus facinorum causæ, 23.

Minister Dei optimus quis, 186. Ministris Ecclesiæ subsidia corporis

debentur, 272.

Miracula facta in translatione corporum

{318}

SS. Gervasii et Protasii, 155. Deus tentatur cum miracula flagitantur non

ad salutem, sed ad experientiam, 195.

Misericordia, 28, et n. qualis sit vera, ib.

Confessiones · 第 30 / 39 段