Domine, _ut crescant et multiplicentur, et impleant terram_. Nihilne nobis
ex hoc innuis ut intelligamus aliquid? Cur non ita benedixeris _lucem_ quam
_vocasti diem_, nec _firmamentum coeli_, nec _luminaria_, nec _sidera_, nec
_terram_, nec _mare_? Dicerem te, Deus noster qui nos _ad imaginem_ tuam
_creasti_, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse
largiri; nisi hoc modo benedixisses et pisces et cetos ut _crescerent, et
multiplicarentur, et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur
super terram_. Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem
hanc, quæ gignendo ex semetipsis propagantur; si eam reperirem in arbustis,
et frutetis et in pecoribus terræ. Nunc autem nec herbis et lignis dictum
est, nec bestiis et serpentibus, _Crescite et multiplicamini_; cum hæc
quoque omnia, sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur, genusque
custodiant.
36. Quid igitur dicam, lumen meum Veritas? "quia vacat hoc, quia inaniter
ita dictum est?" Nequaquam, Pater pietatis; absit ut hoc dicat servus Verbi
tui. Et si ego non intelligo quid hoc eloquio significes, utantur eo melius
meliores, id est intelligentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere
dedisti, Deus meus. Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua
tibi confiteor credere me, Domine, non incassum te ita locutum, neque
silebo quod mihi lectionis hujus occasio suggerit. Verum est enim, nec
video quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. Novi
enim {271} multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente
intelligitur; et multipliciter mente intelligi, quod uno modo per corpus
significatur. Ecce simplex dilectio Dei et proximi, quam multiplicibus
sacramentis, et innumerabilibus linguis, et in unaquaque lingua
innumerabilibus locutionum modis, corporaliter enuntiatur! ita _crescunt et
multiplicantur_ fetus aquarum. Attende iterum quisquis hæc legis; ecce quod
uno modo Scriptura effert*, et vox personat, [Sidenote: Gen. 1, 1.]_In
principio fecit Deus coelum et terram_; nonne multipliciter intelligitur,
non errorum fallacia, sed verarum intelligentiarum generibus? ita _crescunt
et multiplicantur_ fetus hominum.
37. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice sed proprie cogitemus; ad
omnia quæ de seminibus gignuntur, convenit verbum, _Crescite et
multiplicamini_. Si autem figurate posita ista tractemus, quod potius
arbitror intendisse Scripturam, quæ utique non supervacue solis aquatilium
et hominum fetibus istam benedictionem attribuit; invenimus quidem
multitudines et in creaturis spiritualibus atque corporalibus, tanquam in
_coelo_ et in _terra_; et in animis justis et iniquis, tanquam in _luce_ et
_tenebris_; et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tanquam
in _firmamento_ quod solidatum est _inter aquam et aquam_; et in societate
amaricantium populorum, tanquam in _mari_; et in studio animarum piarum,
tanquam in _arida_; et in operibus misericordiæ secundum præsentem vitam,
tanquam in _herbis seminalibus et lignis fructiferis_; et in _spiritualibus
donis manifestatis ad utilitatem_, sicut in _luminaribus coeli_; et in
affectionibus* formatis ad temperantiam, tanquam in _anima viva_. In his
omnibus nanciscimur multitudines, et ubertates, et incrementa: sed quod ita
_crescat et multiplicetur_, ut una res multis modis enuntietur, et una
enuntiatio multis modis intelligatur, non invenimus, nisi in signis
corporaliter editis, et rebus intelligibiliter excogitatis. Signa
corporaliter edita, generationes aquarum propter necessarias causas
carnalis profunditatis; res autem intelligibiliter excogitatas,
generationes humanas propter rationis fecunditatem intelligimus. Et ideo
credimus utrique eorum* generi dictum esse abs te, Domine, _Crescite et
multiplicamini_. In hac enim benedictione, concessam nobis a te potestatem
ac facultatem accipio, et multis modis enuntiare quod uno modo intellectum
tenuerimus, et multis {272} modis intelligere, quod obscure uno modo
enuntiatum legerimus. Sic implentur aquæ maris, quæ non moventur nisi
variis* significationibus: sic et fetibus humanis impletur et terra; cujus
ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.
[Sidenote: XXV. In ver. 29: _Ecce dedi vobis omnem herbam ... in escam_,
&c.]
38. Volo etiam dicere, Domine Deus meus, quod me consequens tua Scriptura
commonet; et dicam, nec verebor. Verum enim dicam, te mihi inspirante, quod
ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio præter te inspirante
credo me verum dicere, cum tu [Sidenote: Rom. 3, 4.]_sis veritas, omnis
autem homo mendax_. Et ideo qui [Sidenote: Joh. 8, 44.]_loquitur mendacium,
de suo loquitur_. Ergo ut verum loquar, de tuo loquar*. Ecce dedisti nobis
_in escam omne fenum sativum, seminans semen quod est super omnem terram,
et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi_. Nec nobis solis,
sed _et omnibus avibus coeli, et bestiis terræ_, atque serpentibus*;
piscibus autem et cetis magnis non dedisti hæc. Dicebamus enim eis terræ
fructibus significari, et in allegoria figurari opera misericordiæ, quæ
hujus vitæ necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat
pius [Sidenote: 2 Tim. 1, 16.] _Onesiphorus_, cujus _domui dedisti
misericordiam, quia frequenter_ Paulum tuum _refrigeravit, et catenam ejus
non erubuit_. Hoc fecerunt et fratres, et tali fruge fructificaverunt, qui
[Sidenote: 2 Cor. 11, 9.]_quod_ ei _deerat, suppleverunt ex Macedonia_.
Quomodo autem dolet quædam ligna, quæ fructum ei debitum non dederunt, ubi
ait: [Sidenote: 2 Tim. 4, 16.]_In prima mea defensione nemo mihi adfuit,
sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur!_ Ista enim debentur eis
qui ministrant doctrinam rationalem per intelligentias divinorum
mysteriorum; et ita eis debentur, tanquam _hominibus_. Debentur eis autem
sicut _animæ vivæ_, præbentibus se ad imitandum in omni continentia. Item
debentur eis tanquam _volatilibus_, propter benedictiones eorum quæ
_multiplicantur super terram_, quoniam [Sidenote: Ps. 18, 5.]_in omnem
terram exivit sonus eorum_.
[Sidenote: XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.]
39. Pascuntur autem his escis qui lætantur eis; nec illi lætantur eis
[Sidenote: Phil. 3, 19.]_quorum Deus venter est_. Neque enim in illis qui
præbent ista, ea quæ dant, fructus est; sed quo animo dant. Itaque ille qui
Deo serviebat, non [Sidenote: Rom. 16, 18.]_suo ventri_, video plane unde
gaudeat; video, et congratulor ei valde. _Acceperat_ enim a Philippensibus,
quæ _per Epaphroditum_ miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem
gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens, _Gavisus sum_, inquit,
{273} _magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro
me, in quo et sapiebatis; tædium autem habuistis_. Isti ergo diuturno tædio
marcuerant, et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis; et gaudet eis
quia _repullularunt_, non sibi quia ejus indigentiæ subvenerunt. Ideo
secutus ait: [Sidenote: Phil. 4, 10-13.]_Non quod desit aliquid dico; ego
enim didici, in quibus sum sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et
abundare; in omnibus et in omnia imbutus sum; et satiari, et esurire, et
abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat_.
40. Unde ergo* gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo
_renovate in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit te_, et
_anima viva_ tanta continentia, et lingua [Sidenote: 1 Cor. 14,
2.]_volatilis, loquens mysteria_? Talibus quippe animantibus ista esca
debetur. Quid est quod te pascit? Lætitia. Quod sequitur audiamus.
_Verumtamen_, inquit, _bene fecistis, communicantes tribulationi meæ_. Hinc
gaudet, hinc pascitur, quia illi benefecerunt, non quia ejus angustia
relaxata est, qui dicit tibi, _In tribulatione dilatasti mihi_: quia et
[Sidenote: Ps. 4, 2.]_abundare et penuriam pati[374] novit in te qui
confortas_ eum. _Scitis enim_, inquit, [Sidenote: Phil. 4, 14, 16.]_et vos,
Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum
profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti,
nisi vos soli; quia et Thessalonicam, et semel et iterum, usibus meis
misistis_. Ad hæc bona opera eos redisse nunc gaudet, et _repullulasse_
lætatur tanquam revirescente fertilitate agri.
41. Numquid propter usus suos, quia dixit, _Usibus meis misistis_? numquid
propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur
dicens: [Sidenote: Phil. 4, 17.]_Non quia quæro datum, sed requiro
fructum_*. Didicit a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere.
Datum est res ipsa quam dat, qui impertitur hæc necessaria; veluti est
nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adjutorium. Fructus autem, bona
et recta voluntas datoris est. Non enim ait _Magister bonus, Qui susceperit
prophetam_, tantum, sed addidit, _in nomine prophetæ_: neque ait tantum,
_Qui susceperit justum_; sed addidit, _in nomine justi_. Ita quippe ille
_mercedem {274} prophetæ_, iste _mercedem justi accipiet_. Nec solum ait,
[Sidenote: Mat. 10, 41. 42.]_Qui calicem aquæ frigidæ potum dederit uni ex
minimis meis_; sed addidit, _tantum in nomine discipuli_. Et sic adjunxit:
_Amen dico vobis, non perdet mercedem suam_. Datum est, _suscipere
prophetam, suscipere justum, porrigere calicem aquæ frigidæ_ discipulo;
fructus autem, _in nomine prophetæ, in nomine justi, in nomine discipuli_
hoc facere. [Sidenote: 3 Reg. 17.]Fructu pascitur Elias a vidua sciente
quod hominem Dei pasceret, et propter hoc pasceret: per corvum autem dato
pascebatur. Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam
talis cibi egestate corrumpi.
[Sidenote: XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.]
42. Ideoque dicam quod verum est coram te, Domine: cum homines idiotæ atque
infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta
initiorum, et magnalia miraculorum, quæ nomine _piscium_ et _cetorum_
significari credimus*, suscipiunt corporaliter reficiendos, aut in aliquo
usu præsentis vitæ adjuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit, et
quo pertineat ignorent; nec illi istos pascunt, nec isti ab illis
pascuntur: quia nec illi hæc sancta et recta voluntate operantur; nec isti
eorum datis, ubi fructum nondum vident, lætantur. Inde quippe animus
pascitur, unde lætatur. Et ideo pisces et ceti non vescuntur escis, quas
non germinat nisi jam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta
atque discreta.
[Sidenote: XXVIII. In ver. 31: _Et vidit Deus omnia quæ fecit, et ecce bona
valde_ &c.]
43. Et vidisti, Deus, omnia quæ fecisti, et _ecce bona valde_; quia et nos
videmus* ea, et _ecce omnia bona valde_. In singulis generibus operum
tuorum, cum dixisses ut fierent et facta essent, illud atque illud*
_vidisti quia bonum est_. Septies numeravi scriptum esse _te vidisse quia
bonum est quod fecisti_: et hoc octavum est, quia _vidisti omnia quæ
fecisti; et ecce_ non solum bona, sed etiam _valde bona_ tanquam simul
omnia. Nam singula tantum _bona_ erant; simul autem _omnia_ et _bona_, et
_valde_. Hoc dicunt* etiam pulchra quæque corpora; quia longe multo
pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa
membra singula quorum ordinatissimo conventu completur universum, quamvis
et illa etiam singillatim pulchra sint[375].
{275}
[Sidenote: XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse
opera sua.]
44. Et attendi ut invenirem, utrum septies vel octies videris quia bona
sunt opera tua, cum tibi placuerunt; et in tua visione non inveni tempora,
per quæ intelligerem quod toties videris quæ fecisti, et dixi: "O Domine,
nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti*
eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora; et ista
Scriptura tua mihi dicit, per singulos dies ea quæ fecisti te _vidisse quia
bona sunt_; et cum ea numerarem, inveni quoties?" Ad hæc tu dicis mihi,
quoniam tu es Deus meus, et dicis voce forti in aure interiore servo tuo,
perrumpens meam surditatem, et clamans: "O homo, nempe quod Scriptura mea
dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, Verbo autem meo tempus
non accidit, quia æquali mecum æternitate consistit. Sic ea quæ vos per
Spiritum meum videtis, ego video; sicut ea quæ vos per Spiritum meum
dicitis, ego dico. Atque ita, cum vos temporaliter ea videatis, non ego
temporaliter video; quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego
temporaliter dico."
[Sidenote: XXX. Manichæorum deliria.]
45. Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua
veritate, et intellexi quoniam sunt quidam[376] quibus displicent opera
tua; et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas
coelorum et compositiones siderum: et hæc non de tuo[377], sed jam fuisse
alibi creata et aliunde, quæ tu contraheres et compaginares atque
contexeres, cum de hostibus victis[378] mundana moenia molireris, ut ea
{276} constructione devincti*, adversus te iterum rebellare non possent.
Alia vero nec fecisse te, nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et
minutissima quæque animantia, et quidquid radicibus terram tenet: sed
hostilem mentem naturamque aliam, non abs te conditam, tibique contrariam,
in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt hæc,
quoniam non per Spiritum tuum vident opera tua, nec te cognoscunt in eis.
[Sidenote: XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.]
46. Qui autem per Spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident
quia bona sunt, tu vides quia bona sunt: et quæcumque propter te placent,
tu in eis places*; et quæ per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in
nobis. [Sidenote: 1 Cor. 2, 11. 12.]_Quis enim scit hominum quæ sunt
hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quæ Dei sunt nemo
scit, nisi Spiritus Dei. Nos autem_, inquit, _non spiritum hujus mundi
accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt
nobis_. Et admoneor ut dicam: "Certe _nemo scit quæ Dei sunt, nisi Spiritus
Dei_. Quomodo ergo scimus et nos quæ a Deo donata sunt nobis?" Respondetur
mihi quoniam quæ per ejus Spiritum scimus, etiam sic _nemo scit, nisi
Spiritus Dei_. Sicut enim recte dictum est, [Sidenote: Mat. 10, 20.]_Non
enim vos estis qui loquimini_, eis qui in Dei Spiritu loquerentur; sic
recte dicitur, 'Non vos estis qui scitis,' eis qui in Dei Spiritu sciunt.
Nihilominus igitur recte dicitur, 'Non vos estis qui videtis,' eis qui in
Spiritu Dei vident: ita quidquid in Spiritu Dei _vident quia bonum est_,
non ipsi, sed Deus _videt quia bonum est_. Aliud ergo est, ut putet quisque
malum esse quod bonum est, quales supradicti sunt; aliud, ut quod bonum
est, _videat_ homo _quia bonum est_; (sicut multis tua creatura placet
_quia bona est_, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa
quam te volunt;) aliud autem, ut cum aliquid _videt_ homo _quia bonum est,
Deus_ in illo _videat quia bonum est_; ut scilicet ille ametur in eo quod
fecit[379], qui non amaretur {277} nisi per Spiritum* quem dedit;
[Sidenote: Rom. 5, 5.]_quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum qui datus est nobis_, per quem _videmus quia bonum
est_ quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est,
sed quod est, est*.
[Sidenote: XXXII. Compendio enarrat opera Dei.]
47. Gratias tibi, Domine. Videmus _coelum et terram_, sive corporalem
partem superiorem atque inferiorem, sive spiritualem corporalemque
creaturam; atque in ornatu* harum partium quibus constat vel universa mundi
moles, vel universa omnino creatura, videmus _lucem factam, divisamque a
tenebris_. Videmus _firmamentum coeli_: sive inter spirituales aquas
superiores et corporales inferiores[380], primarium corpus mundi; sive hoc
spatium aeris, quia et hoc vocatur coelum, per quod vagantur volatilia
coeli inter aquas quæ vaporaliter eis superferuntur, et serenis etiam
noctibus rorant, et has quæ in terris graves fluitant. Videmus
_congregratarum aquarum_ speciem per campos maris; et _aridam terram_, vel
nudatam, vel formatam ut esset visibilis et composita, herbarum quoque
atque arborum materiem. Videmus _luminaria_ fulgere desuper; _solem_
sufficere _diei, lunam et stellas_ consolari _noctem_ atque his omnibus
notari et significari _tempora_. Videmus humidam usquequaque naturam,
piscibus et belluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quæ
volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit[381]. Videmus terrenis
animalibus faciem terræ decorari; hominemque ad _imaginem et similitudinem
tuam_ cunctis irrationabilibus animantibus, ipsa tua _imagine ac
similitudine_, hoc est rationis et intelligentiæ virtute, præponi. Et
quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod
subditur ut obtemperet; sic viro factam esse etiam corporaliter feminam,
quæ haberet quidem in mente rationalis intelligentiæ parem naturam; sexu
tamen corporis ita masculino sexui subjiceretur, quemadmodum subjicitur
appetitus actionis ad concipiendam[382]* de ratione mentis recte agendi
solertiam. Videmus hæc et singula bona, et omnia bona valde.
{278}
[Sidenote: XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.]
48. Laudent te opera tua, ut amemus te; et amemus te*, ut laudent te opera
tua, quæ habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et
defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et
vesperam, partim latenter, partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te
facta sunt, non de aliqua non tua*, vel quæ antea fuerit, sed de concreata,
id est simul a te creata materia; quia ejus informitatem sine ulla temporis
interpositione formasti. Nam cum aliud sit coeli et terræ materies, aliud
coeli et terræ species; materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem
speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam
forma, nulla moræ intercapedine, sequeretur.
[Sidenote: XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.]
49. Inspeximus etiam propter quorum figurationem ista vel tali ordine
fieri, vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus quia _bona sunt_
singula, et _omnia bona valde_, in Verbo tuo, in Unico tuo; _coelum et
terram_, caput et corpus Ecclesiæ, in prædestinatione ante omnia tempora,
sine mane et vespera. Ubi autem coepisti prædestinata temporaliter exsequi,
ut occulta manifestares, et incomposita nostra componeres; quoniam super
nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et
_Spiritus tuus_ bonus _superferebatur_ ad subveniendum nobis _in tempore
opportuno_: et justificasti impios, et _distinxisti_ eos ab iniquis; et
solidasti auctoritatem Libri tui inter superiores qui tibi dociles essent,
et inferiores qui eis subderentur; et _congregasti_ societatem infidelium
in _unam_ conspirationem, ut apparerent studia fidelium, et tibi opera
misericordiæ parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates
ad acquirenda coelestia. Et inde accendisti quædam _luminaria in
firmamento_, verbum vitæ habentes sanctos tuos, et spiritualibus donis
prælata sublimi auctoritate fulgentes: et inde ad imbuendas infideles
gentes, Sacramenta et miracula visibilia, vocesque verborum _secundum
firmamentum_ Libri tui, quibus etiam fideles _benedicerentur_, ex materia
corporali produxisti: et deinde fidelium animam vivam per affectus
ordinatos continentiæ vigore formasti*; atque inde tibi soli mentem
subditam, et nullius {279} auctoritatis humanæ ad imitandum indigentem,
renovasti _ad imaginem et similitudinem_ tuam: præstantique intellectui
rationabilem actionem, tanquam viro feminam, subdidisti; omnibusque tuis
ministeriis[383] perficiendos fideles in hac vita necessariis, ab eisdem
fidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera præberi voluisti.
Haec omnia videmus, et _bona sunt valde_, quoniam tu ea _vides_ in nobis,
_qui Spiritum_, quo ea videremus, et in eis te amaremus, _dedisti_ nobis.
[Sidenote: XXXV. Optat pacem.]
50. Domine Deus, pacem[384] da nobis (omnia enim præstitisti nobis); pacem
quietis, pacem sabbati, sabbati sine vespera*. Omnis quippe iste ordo
pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est; et
_mane_ quippe in eis _factum est, et vespera_.
[Sidenote: XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.]
51. _Dies_ autem _septimus_ sine vespera est, nec habet occasum, quia
_sanctificasti eum_ ad permansionem sempiternam; ut id quod tu post _opera
tua bona valde_, quamvis ea quietus feceris, _requievisti septimo die_, hoc
præloquatur nobis vox Libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona
valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitæ æternæ requiescamus in te.
[Sidenote: XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.]
52. Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in
nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera
tua per nos[385]. Tu autem, Domine, semper operaris, et semper requiescis.
Nec vides ad tempus*, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus; et
tamen facis et visiones temporales, et ipsa tempora, et quietem ex tempore.
[Sidenote: XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.]
53. Nos itaque ista quæ fecisti videmus, quia sunt: tu autem quia vides ea,
sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia _bona sunt_: tu autem
ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus ad
benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo cor nostrum; priore {280}
autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, Deus une
bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quædam bona opera nostra ex
munere quidem tuo, sed non sempiterna; post illa nos requieturos in tua
grandi sanctificatione speramus: tu autem bonum nullo indigens bono, semper
quietus es; quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum
dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? A te petatur, in te
quæratur, ad te pulsetur: [Sidenote: Mat. 7, 8.]sic, sic accipietur, sic
invenietur, sic aperietur. Amen.
* * * * *
{281}
AUGUSTINIANI ANNALES,
SIVE
COMPENDIOSA S. AUGUSTINI VITA
CUM SUIS ANNORUM NOTIS.
* * * * *
PRÆCIPUA FACTA.
Ann.
Ær. vulg.
354. Augustinus Thagastæ nascitur, Patricio patre, matre Monnica, die
decima tertia Novembris; et paulo post catechumenis ascribitur.
370. Sextum decimum ætatis annum agens, studiis intermissis, ex otio in
luxuriam incidit. Mox Carthagine studens rhetoricæ, libidinosi amoris
laqueo irretitur.
371. Patricius moritur, et Augustinus patre orbatus alitur Carthagine
sumptibus matris et ope Romaniani.
372. Cum secundum Carthagine annum degeret, filium Adeodatum ex
concubina suscipit.
374. In Manichæorum hæresim labitur, et complures ex familiaribus suis
in eam pellicit: casum ejus deflet Monnica, et reditum sperat.
376. Aliquandiu Thagastæ grammaticam docet: sed mox redit Carthaginem,
et ibi rhetoricam profitetur. Cum illi theatrici carminis certamen
inire placuisset, palmam tulit.
379. Astrologiæ nimium tribuens, paulatim ab ea avocatur. De Pulchro et
Apto libros scribit.
383. Manichæorum errores et imbecillitatem comperit, sed incidit in
Academicorum dubia. Romam proficiscitur: ibi rhetoricam docet.
385. Mediolani artem oratoriam profitetur: Ambrosii auditor, ab
erroribus paulatim resipiscit; at libidinis jugum excutere non ad huc
valet.
386. Plurimum proficit ex apostoli Pauli lectione; et tandem coelesti
voce percussus convertitur. Magisterii onus cum abjecisset, adversus
Academicos scribit.
387. Mediolani Baptismum, ministrante Ambrosio, suscipit cum filio suo
Adeodato. Monnicæ ad Ostia Tiberina obitus.
388. Augustinus in Africam redit. Adeodatus optimæ indolis et mirabilis
ingenii puer, morte immatura præripitur.
389. Augustinus presbyter Hipponensis ordinatur ab episcopo illius
Ecclesiæ Valerio.
392. Adversus Manichæos scribit.