18. Sunt aliæ _aquæ super_ hoc _firmamentum_, credo, immortales, et a

terrena corruptione secretæ. Laudent nomen tuum, laudent te supercoelestes

populi Angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere* firmamentum hoc, et

legendo cognoscere verbum tuum[359]. [Sidenote: Mat. 18, 10.]_Vident_ enim

_faciem_ tuam _semper_, {260} et ibi legunt sine syllabis temporum, quid

velit æterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt, et

nunquam præterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam

incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum, nec _plicatur_

liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et es in æternum: quia super hoc

firmamentum ordinasti eos, quod* firmasti super infirmitatem inferiorum

populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam, temporaliter

enuntiantem te, qui fecisti tempora. [Sidenote: Ps. 35, 6.]_In coelo_ enim,

_Domine, misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes_. Transeunt nubes,

coelum autem manet. Transeunt prædicatores verbi tui ex hac vita in aliam

vitam; Scriptura vero tua usque in finem sæculi super populos extenditur.

Sed et [Sidenote: Mat. 24, 35.]_coelum et terra transibunt; sermones autem_

tui _non transibunt_: quoniam et _pellis plicabitur_, et _fenum_ super quod

extendebatur, cum claritate sua præteriet; [Sidenote: Isa. 40, 6.]_verbum

autem_ tuum _manet in æternum_; quod [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_nunc in

ænigmate_ nubium et _per speculum_ coeli, non [Sidenote: 1 Joh. 3,

2.]_sicuti est_, apparet nobis; quia et _nos_ quamvis Filio tuo dilecti

simus, [Sidenote: Cant. 2, 9. Vers. Vet.]_nondum apparuit quod erimus.

Attendit per retia_ carnis, et blanditus est, et inflammavit, et [Sidenote:

Cant. 1, 6.]_cucurrimus post odorem_ ejus. Sed [Sidenote: 1 Joh. 3, 2.]_cum

apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est_: sicuti

est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis*.

[Sidenote: XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.]

19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, et scis

incommutabiliter, et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult

incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas

tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur justum esse coram te, ut

quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato

commutabili. Ideoque [Sidenote: Ps. 142, 6.]_anima mea tanquam terra sine

aqua tibi_; quia sicut se illuminare de se non potest, ita se satiare de se

non potest. Sic enim [Sidenote: Ps. 35, 10.]_apud te fons vitæ_, quomodo

_in lumine tuo videbimus lumen_.

[Sidenote: XVII. In ver. 9: _Congregentur aquæ_ &c. Quid mare, quid arida.

Explicatur ver. 11: _Germinet terra_ &c.]

20. Quis congregavit amaricantes[360] in societatem unam? {261} Idem namque

illis finis est temporalis et terrenæ felicitatis, propter quam faciunt

omnia; quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. Quis, Domine, nisi

tu qui dixisti ut [Sidenote: Ps. 94, 5.]_congregarentur aquæ in

congregationem unam, et appareret arida, sitiens tibi_? Quoniam _tuum est_

et _mare_, et [Sidenote: Ps. 62, 2.]_tu fecisti illud, et aridam terram

manus tuæ formaverunt_; neque enim amaritudo voluntatum, sed _congregatio

aquarum_ vocatur mare. Tu enim coerces etiam malas cupiditates animarum, et

figis limites _quousque_ progredi sinantur, [Sidenote: Job 38, 10.

11.]_atque* ut in se comminuantur fluctus earum_; atque ita facis mare

ordine imperii tui super omnia[361].

21. At animas _sitientes tibi_, et _apparentes_ tibi, alio fine distinctas

a societate maris, occulto et dulci fonte irrigas, ut et _terra det fructum

suum_[362]: et dat fructum suum*, et, te jubente Domino Deo suo, germinat

anima nostra opera misericordiæ _secundum genus_; diligens proximum in

subsidiis necessitatum carnalium, _habens in se semen secundum

similitudinem_; quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum

indigentibus, similiter opitulantes quemadmodum nobis vellemus opem ferri,

si eodem modo indigeremus; non tantum in facilibus, tanquam in _herba

seminali_, sed etiam in protectione adjutorii, forti robore, sicut _lignum

fructiferum_; id est, beneficum* ad eripiendum eum qui injuriam patitur, de

manu potentis, et præbendo protectionis umbraculum valido robore justi

judicii.

[Sidenote: XVIII. In ver. 14: _Fiant luminaria_ etc. Quæ luminaria

dividentia inter diem et noctem.]

22. Ita Domine, ita, oro te, _oriatur_, sicuti facis, sicuti das

hilaritatem et facultatem, [Sidenote: Ps. 84, 12.]_oriatur de terra

veritas, et justitia de coelo respiciat_, et _fiant in firmamento

luminaria_. _Frangamus esurienti panem nostrum, et egenum sine tecto

inducamus in domum nostram; nudum vestiamus, et domesticos seminis nostri

non {262} despiciamus_. Quibus in terra natis fructibus, _vide quia bonum

est_; et [Sidenote: Isa. 58, 7. 8.]_erumpat_ temporanea _lux nostra_, et de

ista inferiori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitæ

superius obtinentes, appareamus [Sidenote: Phil. 2, 15.]_sicut luminaria in

mundo_, cohærentes _firmamento_ Scripturæ tuæ. Ibi enim nobiscum disputas,

ut _dividamus_ inter intelligibilia et sensibilia, tanquam _inter diem et

noctem_, vel inter animas, alias intelligibilibus, alias sensibilibus

deditas; ut jam non tu solus in abdito dijudicationis tuæ, sicut antequam

fieret firmamentum, _dividas inter lucem et tenebras_, sed etiam

spirituales tui in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per

orbem gratia tua _luceant super terram, et dividant inter diem et noctem,

et significent tempora_: quia [Sidenote: Rom. 13, 1.]_vetera transierunt,

et* ecce facta sunt nova_; et [Sidenote: 2 Cor. 5, 17.]_quia propior est

nostra salus, quam cum credidimus_; et quia _nox præcessit, dies autem

appropinquavit_; et quia [Sidenote: Ps. 64, 2.]_benedicis coronam anni_

tui, [Sidenote: Mat. 9, 38.]_mittens benignitatis* operarios in messem_

tuam, in qua seminanda _alii laboraverunt, mittens_ etiam in aliam

sementem, cujus [Sidenote: Joh. 4, 38.]_messis in fine est_. Ita das vota

optanti*, et benedicis annos justi; [Sidenote: Mat. 13, 39.]_tu autem idem

ipse es, et_ in [Sidenote: Ps. 101, 28.]_annis tuis_ qui _non deficiunt_,

horreum præparas annis transeuntibus. Æterno quippe consilio, propriis

temporibus bona coelestia das super terram.

23. Quoniam [Sidenote: 1 Cor. 12, 7-11.]_quidem alii datur per Spiritum

sermo sapientiæ_[363], tanquam _luminare majus_, propter eos qui perspicuæ

veritatis luce delectantur, tanquam in principio diei; _alii autem sermo

scientiæ secundum eumdem Spiritum_, tanquam _luminare minus; alii fides,

alii donatio curationum, alii operationes {263} virtutum, alii prophetia,

alii dijudicatio spirituum, alteri genera linguarum_; et hæc omnia tanquam

_stellæ_. _Omnia enim hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens

propria unicuique prout vult_, et faciens apparere sidera in

_manifestatione ad utilitatem_. [Sidenote: 1 Cor. 13, 2.]_Sermo_ autem

_scientiæ_ qua continentur _omnia sacramenta_, quæ variantur

temporibus[364] tanquam luna, et cæteræ notitiæ donorum quæ deinceps

tanquam stellæ commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore

sapientiæ quo gaudet prædictus dies, tantum in principia* noctis sunt[365].

His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus [Sidenote:

1 Cor. 3, 1.]_non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus_,

ille qui [Sidenote: 1 Cor. 2, 6.]_sapientiam loquitur inter perfectos_.

[Sidenote: v. 14.]_Animalis autem homo tanquam parvulus in Christo,

[Sidenote: Id. 3, 2.]lactisque potator_, donec roboretur ad solidum cibum,

et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed

luce lunæ stellarumque contentus sit. Hæc nobiscum disputas, sapientissime

Deus noster, in Libro tuo firmamento tuo; ut discernamus omnia

contemplatione mirabili, quamvis adhuc _in signis, et in temporibus, et in

diebus, et in annis_.

[Sidenote: XIX. Tractat eumdem versiculum, _Fiant luminaria_ etc.]

24. Sed prius [Sidenote: Is. 1, 16.]_lavamini, mundi estote; auferte

nequitiam_ ab animis vestris, atque a _conspectu oculorum meorum_, ut

_appareat arida_. _Discite bonum facere, judicate pupillo, et justificate

viduam_; ut _germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum_; et

_venite, disputemus, dicit Dominus_, ut _fiant luminaria in firmamento

coeli, et luceant super terram_. Quærebat dives ille a _magistro bono, quid

faceret ut vitam æternam consequeretur_: dicat ei _magister bonus_, quem

putabat hominem, et nihil amplius; bonus est autem, quia Deus est: dicat

ei, ut _si vult venire ad vitam, servet mandata_; separet a se amaritudinem

malitiæ atque nequitiæ; _non occidat, non moechetur, non furetur, non

falsum testimonium dicat_; ut _appareat arida_, et _germinet_ honorem

patris et matris, et dilectionem proximi. _Feci_, inquit, _hæc omnia_.

{264} Unde ergo tantæ spinæ, si terra fructifera est? Vade, exstirpa

silvosa dumeta avaritiæ; _vende quæ possides_, et implere frugibus _dando

pauperibus, et habebis thesaurum in coelis_, et _sequere Dominum si vis

esse perfectus_, eis sociatus inter quos _loquitur sapientiam ille_ qui

novit quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut _fiant_ et tibi

_luminaria in firmamento coeli_; quod non fiet, nisi fuerit [Sidenote: Mat.

6, 21.]_illic cor tuum_; quod item non fiet, nisi fuerit _illic thesaurus

tuus_, sicut audisti a _magistro bono_. Sed [Sidenote: Mat. 19,

16-22.]_contristata est_ terra sterilis[366], _et spinæ offocaverunt

verbum_.

25. [Sidenote: 1 Pet. 2, 9.]_Vos autem genus electum, infirma mundi, qui

dimisistis omnia ut sequeremini Dominum_; ite post eum, et [Sidenote: Mat.

10, 28.]_confundite fortia_: ite post eum, [Sidenote: 1 Cor. 1, 7.

8.]_speciosi pedes_, et _lucete in firmamento_; ut [Sidenote: Is. 52,

7.]_coeli enarrent gloriam ejus, dividentes inter lucem_ perfectorum sed

nondum sicut Angelorum, _et tenebras_ parvulorum sed non despectorum*:

lucete super omnem terram; et [Sidenote: Ps. 18, 2.]_dies_ sole candens

_eructet diei verbum sapientiæ_, et _nox_ luna lucens _annuntiet nocti

verbum scientiæ_. Luna et stellæ nocti lucent; sed nox non obscurat eas,

quoniam ipsæ illuminant eam pro modulo ejus. Ecce enim tanquam Deo dicente,

_Fiant luminaria in firmamento coeli, factus est subito de coelo sonus,

quasi decurrens spiritus* vehemens, et visæ sunt linguæ divisæ quasi ignis,

[Sidenote: Act. 2, 2. 3.]qui et insedit super unumquemque illorum_; et

[Sidenote: Mat. 5, 14.]_facta sunt luminaria in firmamento coeli, verbum

vitæ_ habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. [Sidenote: 1

John 1, 1.]_Vos_ enim _estis lumen mundi_, nec estis _sub modio_. Exaltatus

est cui adhæsistis, et exaltavit vos. Discurrite, et innotescite omnibus

gentibus.

[Sidenote: XX. In ver. 20: _Producant aquæ_ &c. Quæ reptilia, quæ

volatilia.]

26. Concipiat et mare, et pariat opera vestra, et _producant aquæ reptilia

animarum vivarum_. [Sidenote: Jer. 15, 19.]_Separantes_ enim _pretiosum a

vili_, facti estis os Dei, per quos* diceret: _Producant aquæ_, non animam

vivam quam terra producit, sed _reptilia animarum vivarum, et volatilia

volantia super terram_. Repserunt enim Sacramenta tua, Deus, per opera

sanctorum tuorum inter medios fluctus tentationum sæculi, ad imbuendas

gentes in* nomine tuo, in baptismo tuo. Et inter hæc facta sunt magnalia

mirabilia tanquam _ceti grandes_, et voces nuntiorum tuorum _volitantes

super terram juxta firmamentum_ Libri tui, {265} præposito illo sibi ad

auctoritatem, sub quo volitarent quocumque irent. _Neque_ enim [Sidenote:

Ps. 18, 4. 5.]_sunt loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces

eorum_, quando _in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræ

verba eorum_; quoniam tu, Domine, _benedicendo multiplicasti_ hæc.

27. Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas

cognitiones harum rerum in firmamento coeli, et opera corporalia in undoso

mari, et sub firmamento coeli? Quarum enim rerum notitiæ sunt solidæ, et

terminatæ sine incrementis generationum, tanquam lumina _sapientiæ et

scientiæ_, earumdem rerum sunt operationes corporales multæ ac variæ; et

aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, Deus, qui

consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una

multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur[367]. Aquæ

produxerunt hæc; sed in verbo tuo. Necessitates alienatorum ab æternitate

veritatis tuæ populorum produxerunt hæc, sed in Evangelio tuo; quoniam ipsæ

aquæ ista ejecerunt, quarum amarus languor fuit causa ut in tuo verbo ista

procederent.

28. Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior

qui fecisti omnia: a quo* si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex

utero ejus salsugo maris, genus humanum profunde curiosum, et procellose

tumidum, et instabiliter fluidum; atque ita non opus esset ut in _aquis

multis_ corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica

facta et dicta. Sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et volatilia,

quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi, non

ultra proficerent, nisi spiritualiter vivesceret anima gradu alio, et post

initii verbum in consummationem respiceret.

[Sidenote: XXI. In ver. 24: _Producat terra animam vivam &c._]

29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum

amaritudine terra discreta ejecit*, non reptilia animarum vivarum et

volatilia, sed animam vivam. Neque enim jam opus habet Baptismo quo

gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur; non enim

[Sidenote: Joh. 3, 5.]_intratur_ aliter _in regnum coelorum_ ex illo quo

instituisti ut sic intretur: nec {266} magnalia mirabilium quærit quibus

fiat fides; neque enim [Sidenote: Joh. 4, 48.]_nisi signa et prodigia

viderit, non credit_, cum jam distincta sit terra fidelis ab aquis maris

infidelitate amaris; et [Sidenote: 1 Cor. 14, 22.]_linguæ in signo* sunt

non fidelibus, sed infidelibus_. Nec isto igitur genere _volatili_, quod

verbo tuo _produxerunt aquæ_, opus habet [Sidenote: Ps. 135, 6.]_terra_

quam _fundasti super aquas_[368]. Immitte in eam verbum tuum per nuntios

tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es qui operaris in eis, ut*

operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est ut hæc

agant in ea; sicut mare fuit causa ut agerent _reptilia animarum vivarum_,

et _volatilia sub firmamento coeli_, quibus jam terra non indiget;

[Sidenote: Luc. 24, 43.]quamvis piscem[369] manducet levatum de profundo in

ea [Sidenote: Ps. 22, 5.]_mensa_ quam _parasti in conspectu credentium_;

ideo enim de profundo levatus est ut alat aridam. Et aves, marina

progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum

evangelizantium infidelitas hominum causa exstitit; sed et fideles

exhortantur, et benedicuntur ab eis* multipliciter de die in diem. At vero

anima viva de terra sumit* exordium, quia non prodest nisi jam fidelibus

continere se ab amore hujus sæculi, ut anima eorum tibi viva quæ [Sidenote:

1 Tim. 5, 6.]_mortua_ erat _in deliciis vivens_, deliciis, Domine,

mortiferis; nam tu puri cordis vitales deliciæ.

30. Operentur ergo jam in terra ministri tui, non sicut in aquis

infidelitatis, annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces

mysticas, ubi intenta* sit ignorantia mater admirationis in timore

occultorum signorum; talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis

tui, dum [Sidenote: Gen. 3, 8.]_se abscondunt a facie_ tua et fiunt

abyssus: sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi;

et sint forma fidelibus, vivendo coram eis, et excitando ad imitationem.

Sic enim non tantum ad audiendum, sed etiam ad faciendum audiunt:

[Sidenote: Ps. 68, 33.]_Quærite Dominum, et vivet anima vestra_, ut

_producat terra animam viventem_. [Sidenote: Rom. 12, 2.]_Nolite conformari

huic sæculo_, {267} continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quæ

appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiæ, ab inerti

voluptate luxuriæ, et a [Sidenote: 1 Tim. 6, 20.]_fallaci nomine scientiæ_;

ut sint bestiæ mansuetæ, et pecora edomita, et innoxii serpentes. Motus

enim animæ sunt isti in allegoria: sed fastus elationis, et delectatio

libidinis, et venenum curiositatis, motus sunt animæ mortuæ; quia non ita

moritur, ut omni motu careat, quoniam [Sidenote: Jer. 2, 13.]_discedendo a

fonte vitæ_ moritur[370], atque ita suscipitur a prætereunte sæculo, et

[Sidenote: Rom. 12, 2.]_conformatur ei_.

31. Verbum autem tuum, Deus, _fons vitæ_ æternæ est, et non præterit:

ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, _Nolite

conformari huic sæculo_; ut _producat terra_, in _fonte vitæ, animam

viventem_, in verbo tuo per [Sidenote: 1 Cor. 11, 1.]Evangelistas tuos

animam continentem, imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim _secundum

genus_, quoniam æmulatio viri ab amico est: [Sidenote: Gal. 4,

12.]_Estote_, inquit, _sicut ego; quia et ego sicut vos_. Ita erunt in

anima viva* _bestiæ bonæ_ in mansuetudine actionis. Mandasti enim, dicens:

[Sidenote: Eccl. 3, 19.]_In mansuetudine opera tua perfice, et ab omni

homine diligeris._ Et [Sidenote: 1 Cor. 8, 8.]_pecora bona, neque si

manducaverint, abundantia; neque si non manducaverint, egentia_: et

_serpentes_ boni, non perniciosi ad nocendum, sed [Sidenote: Mat. 10,

16.]_astuti_ ad cavendum; et tantum explorantes temporalem naturam, quantum

sufficit, ut [Sidenote: Rom. 1, 20.]_per ea quæ facta sunt, intellecta

conspiciatur æternitas_. Serviunt enim rationi hæc animalia[371], cum a

progressu mortifero cohibita vivunt et _bona sunt_.

{268}

[Sidenote: XXII. In ver. 26: _Faciamus hominem ad imaginem_ &c. Renovatio

mentis.]

32. Ecce enim, Domine Deus noster, creator noster, cum cohibitæ fuerint

affectiones ab _amore sæculi_, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit

esse _anima vivens_ bene vivendo, completumque fuerit verbum tuum, quod per

Apostolum tuum dixisti, _Nolite conformari huic sæculo_; consequitur et

illud quod adjunxisti statim et dixisti, _Sed reformamini in novitate

mentis vestræ_: non jam _secundum genus_, tanquam imitantes præcedentem

proximum, et* ex hominis melioris auctoritate viventes, (neque enim

dixisti, "Fiat homo secundum genus;" sed, [Sidenote: Gen. 1, 26.]_Faciamus

hominem ad imaginem et similitudinem nostram_; ut nos _probemus quæ sit

voluntas_ tua. Ad hoc enim [Sidenote: 1 Cor. 4, 15.]_dispensator_ ille tuus

_generans per Evangelium filios_, ne semper parvulos haberet quos lacte

nutriret, et tanquam nutrix foveret: [Sidenote: 1 Thess. 2,

7.]_Reformamini_, inquit, _in novitate mentis vestræ [Sidenote: Rom. 12,

2.]ad probandum vos* quæ sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et

perfectum_. Ideoque non dicis, Fiat homo; sed, _Faciamus hominem._ Nec

dicis, Secundum genus; sed, _Ad imaginem et similitudinem nostram._ Mente

quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine

[Sidenote: Jer. 31, 34. Heb. 8, 11.]_demonstratore_ non indiget, ut suum

genus imitetur; sed te _demonstrante probat_ ipse _quæ sit voluntas_ tua,

_quod bonum et beneplacitum et perfectum_: et doces eum* jam capacem videre

Trinitatem unitatis, et unitatem Trinitatis[372]. Ideoque pluraliter dicto,

_Faciamus hominem_, singulariter tamen infertur, [Sidenote: Gen. 1, 27.]_Et

fecit Deus hominem_; et pluraliter dicto, _Ad imaginem nostram_,

singulariter infertur, _ad imaginem Dei_. Ita homo [Sidenote: Col. 3,

10.]_renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum_:

et [Sidenote: 1 Cor. 2, 15.]_spiritualis_ effectus _judicat omnia_, quæ

utique judicanda sunt; _ipse autem a nemine judicatur_.

[Sidenote: XXIII. In eumdem versiculum: _Et præscit piscibus maris_ &c. De

quibus christianus judicet.]

33. Quod autem _judicat omnia_, hoc est quod _habet potestatem piscium

maris, et volatilium coeli, et_ omnium _pecorum_ et ferarum, _et omnis

terræ, et omnium repentium quæ repunt super terram_. Hoc enim agit per

mentis intellectum, per quem [Sidenote: 1 Cor. 2, 14.]_percipit quæ sunt

Spiritus Dei_. Alioquin _homo in honore {269} positus, non intellexit;

[Sidenote: Ps. 48, 13.]comparatus est jumentis insensatis, et similis

factus est illis_. Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam

quam dedisti ei, quoniam [Sidenote: Eph. 2, 10.]_tuum sumus figmentum,

creati in operibus bonis_, non solum qui spiritualiter præsunt, sed etiam

hi* qui spiritualiter subduntur eis qui præsunt ([Sidenote: Gen. 1,

27.]_Masculum enim et feminam fecisti hominem_ hoc modo in gratia tua

spirituali, ubi secundum sexum corporis [Sidenote: Gal. 3, 28.]_non est

masculus et femina_; quia _nec Judæus, neque Græcus, nec servus, neque

liber_): _spirituales_ ergo, sive qui præsunt, sive qui obtemperant,

spiritualiter [Sidenote: 1 Cor. 2, 15.]_judicant_: non de cognitionibus

spiritualibus, quæ _lucent in firmamento_ (non enim oportet de tam sublimi

auctoritate judicare); neque enim* de ipso Libro tuo, etiamsi quid ibi non

lucet; quoniam submittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam

quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse. Sic

enim homo, licet jam [Sidenote: Col. 3, 10.]_spiritualis_ et _renovatus in

agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum_; [Sidenote: Jac. 4,

11.]_factor_ tamen _legis_ debet esse, non _judex_. Neque de illa

distinctione judicat, spiritualium videlicet atque carnalium hominum, qui

tuis, Deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt

operibus, ut [Sidenote: Mat. 7, 20.]_ex fructibus eorum cognoscamus eos_:

sed tu, Domine, jam scis eos et divisisti et [Sidenote: Ps. 49,

2.]_vocasti_ in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque de turbidis

hujus sæculi populis quanquam* [Sidenote: 1 Cor. 5, 12.]_spiritualis_ homo

_judicat_. _Quid enim_ ei _de his qui foris sunt judicare_, ignoranti quis

inde venturus sit in dulcedinem gratiæ tuæ, et quis in perpetua impietatis

amaritudine remansurus?

34. Ideoque _homo_ quem _fecisti ad imaginem_ tuam, non accepit potestatem

_luminarium coeli_, neque ipsius occulti coeli, neque _diei et noctis_, quæ

ante coeli constitutionem vocasti, neque _congregationis aquarum quod est

mare_; sed accepit _potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et

omnium pecorum, et omnis terræ, et omnium repentium quæ repunt super

terram_. Judicat enim; et approbat quod recte, improbat autem quod perperam

invenerit; sive in ea solemnitate sacramentorum quibus initiantur, quos

pervestigat in _aquis multis_ misericordia tua; sive in ea qua ille

_piscis_[373] exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit; sive

in verborum signis vocibusque subjectis auctoritati Libri tui {270} tanquam

_sub firmamento_ volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo,

disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque

sonantibus signis, ut respondeat populus, Amen. Quibus omnibus vocibus

corporaliter enuntiandis, causa est _abyssus_ sæculi, et cæcitas carnis,

qua* cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus: ita

quamvis _multiplicentur volatilia super terram_, ex aquis tamen originem

ducunt. _Judicat_ etiam _spiritualis_, approbando quod rectum, improbando

autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis

tanquam terra _fructifera_, et de _anima viva_ mansuefactis affectionibus,

in castitate, in jejuniis, in cogitationibus piis, de his quæ per sensum

corporis percipiuntur. De his enim _judicare_ nunc dicitur, in quibus et

potestatem corrigendi habet.

[Sidenote: XXIV. In ver. 28: _Et benedixit eos Deus dicens, Crescite_, &c.]

Confessiones · 第 23 / 39 段