et Deus noster misereatur nostri, ut _legitime Lege utamur, præcepti fine,
pura charitate_: ac per hoc si quis quærit ex me, quid horum Moyses tuus
ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. Si tibi
non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis
carnalibus de quibus quantum existimavi locutus sum: quos tamen bonæ spei
parvulos hæc verba Libri tui non territant, alta humiliter, et pauca
copiose. Sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor,
diligamus nos invicem, pariterque diligamus te Deum nostrum fontem
veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus; eumdemque famulum tuum Scripturæ
hujus dispensatorem, Spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te
revelante cum hæc scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce
veritatis, et fruge utilitatis excellit.
[Sidenote: XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in
ipsius verbis inveniri.]
42. Ita cum alius dixerit, "Hoc sensit quod ego;" et alius, "Imo illud quod
ego;" religiosius me arbitror dicere, "Cur non utrumque potius, si utrumque
verum est?" Et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud
verum quispiam in his verbis videt; cur non illa omnia vidisse credatur,
per quem Deus unus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum
sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si
ad culmen auctoritatis aliquid scriberem; sic mallem scribere, ut quod veri
quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut {248}
veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem cæteras, quarum
falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam præceps esse,
ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his
verbis, atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus
invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in
eis inveniri potest.
[Sidenote: XXXII. Veri Scripturæ sensus a Spiritu Sancto revelantur.]
43. Postremo, Domine qui Deus es, et non caro et sanguis; si quid homo
minus vidit*, numquid et [Sidenote: Ps. 142, 10.]_Spiritum tuum bonum_ qui
_deducet me in terram rectam_, latere potuit, quidquid eras in eis verbis
tu ipse revelaturus legentibus posteris, etsiamsi ille per quem dicta sunt,
unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit
igitur illa quam cogitavit cæteris excelsior*. Nobis autem, Domine, aut
ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram; ut sive nobis hoc quod
etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione
patefacias, tu tamen pascas nos, non error illudat[333]. Ecce, Domine Deus
meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quæ
nostræ vires, quæ tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient*?
Sine me itaque brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod
tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi
multa occurrere poterunt; ea fide confessionis meæ, ut si hoc dixero quod
sensit minister tuus, recte atque optime; id enim conari me oportet: quod
si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba tua Veritas
dicere voluerit, quæ illi quoque dixit quod voluit.
* * * * *
{249}
LIBER DECIMUS TERTIUS.
Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus a se
creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas
quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus
sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de
ejus in nobis effectibus præclare omnino disserit. Deinde tota conditi
Universi historia nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum
ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ecclesia Deus servare
voluit, cum non alio plane fine condita fuerint universa.
[Sidenote: I. Invocat Deum, cujus bonitate se præventum agnoscit.]
1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui
non oblitus es. Invoco te in animam meam[334], quam præparas ad capiendum
te ex desiderio quod inspiras ei: nunc invocantem te ne deseras, qui
priusquam invocarem prævenisti et institisti crebrescens multimodis
vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem
te. Tu enim, Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres
manibus meis in quibus a te defeci; et prævenisti omnia bona merita mea, ut
retribueres manibus tuis quibus me fecisti; quia et priusquam essem, tu
eras; nec eram cui præstares ut essem; et tamen ecce sum ex bonitate tua
præveniente totum hoc quod me fecisti, et unde me fecisti. Neque enim
eguisti[335] me, aut ego tale bonum sum quo tu adjuveris, Dominus meus et
Deus meus; non ut tibi sic serviam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne
minor sit potestas tua carens obsequio meo; neque ut sic te colam quasi
terram, ut sis incultus si non te colam; sed ut serviam tibi et colam te,
ut de te mihi bene sit[336], a quo mihi est ut sim cui bene sit.
[Sidenote: II. Creaturæ ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.]
2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuæ creatura tua subsistit, ut bonum
quod tibi nihil prodesset, ne* de te æquale tibi esset, tamen quia ex te
fieri potuit, non deesset. Quid {250} enim te promeruit _coelum et terra_,
quæ _fecisti in Principio_? Dicant quid te promeruerunt spiritualis
corporalisque natura*, quas fecisti in Sapientia tua, ut inde penderent
etiam inchoata et informia quæque in genere suo, vel spirituali vel
corporali, euntia in immoderationem, et in longinquam dissimilitudinem
tuam; spirituale informe præstantius, quam si formatum corpus esset;
corporale autem informe præstantius, quam si omnino nihil esset: atque ita
penderent in tuo Verbo informia, nisi per idem Verbum revocarentur ad
unitatem tuam, et formarentur, et essent ab uno te summo bono universa bona
valde. Quid te promeruerunt* ut essent saltem informia, quæ neque hoc
essent, nisi ex te?
3. Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem [Sidenote: Gen.
1, 1.]_invisibilis et incomposita_? quia neque hoc esset, nisi quia fecisti
eam; ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te
promeruit inchoatio creaturæ spiritualis, ut saltem tenebrosa
fluitaret[337] similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem Verbum
converteretur ad idem a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret,
quamvis non æqualiter, tamen conformis formæ æquali tibi? Sicut enim
corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, alioquin deforme esse non
posset: ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere;
alioquin incommutabiliter saperet. [Sidenote: Ps. 72, 18.]_Bonum_ autem
illi _est hærere tibi semper_[338], ne quod adeptus est conversione,
aversione lumen amittat, et relabatur in vitam tenebrosæ abysso similem.
Nam et nos qui secundum animam creatura spiritualis sumus, aversi a te
nostro lumine, in ea vita [Sidenote: Eph. 5, 8.]_fuimus aliquando tenebræ_,
et in reliquiis obscuritatis nostræ laboramus, donec simus [Sidenote: Ps.
35, 7.]_justitia tua_ in Unico tuo _sicut montes Dei_: nam _judicia tua_
fuimus, _sicut multa abyssus_[339].
{251}
[Sidenote: III. Ex Dei gratia omnia.]
4. Quod autem in primis conditionibus dixisti, [Sidenote: Gen. 1, 3.]_Fiat
lux et facta est lux_; non incongruenter hoc intelligo in creatura
spirituali; quia erat jam qualiscumque vita quam illuminares. Sed sicut non
te promeruerat, ut esset talis vita quæ illuminari posset; ita nec cum jam
esset, promeruit te ut illuminaretur. Neque enim ejus informitas placeret
tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo illuminantem lucem
eique hærendo*; ut et quod utcumque[340] vivit, et quod beate vivit, non
deberet nisi gratiæ tuæ, conversa per commutationem meliorem ad id quod
neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia
solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia
tua beatitudo[341] tu es.
[Sidenote: IV. Deus non eget rebus conditis.]
5. Quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino
nulla essent, vel informia remanerent, quæ non ex indigentia fecisti, sed
ex plenitudine bonitatis tuæ, cohibens atque convertens ad formam, non ut
tanquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum
imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant; non autem imperfecto,
tanquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. _Spiritus_ enim tuus
bonus _superferebatur super aquas_; non ferebatur ab eis tanquam in eis
requiesceret. _In_ quibus enim _requiescere_ dicitur _Spiritus tuus_ bonus,
hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et
incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam
feceras vitam; cui non hoc est vivere quod beate vivere, quia vivit etiam
fluitans in obscuritate sua; cui restat converti ad {252} eum a quo facta
est, et magis magisque vivere apud [Sidenote: Ps. 35, 10.]_fontem vitæ, et
in lumine ejus videre lumen_, et perfici, et illustrari, et beari.
[Sidenote: V. Trinitas, qui Deus est, ex primis verbis Geneseos
intelligitur.]
6. Ecce apparet mihi in ænigmate Trinitas, quod es Deus meus; quoniam tu,
Pater, in _Principio_ sapientiæ nostræ* quod est tua Sapientia de te nata,
æqualis tibi et coæterna, id est in Filio tuo, _fecisti coelum et terram_.
Et multa diximus de _coelo coeli_, et de terra invisibili et incomposita,
et de abysso tenebrosa, secundum spiritualis informitatis vagabunda
deliquia, nisi converteretur ad eum a quo erat qualiscumque vita, et
illuminatione fieret speciosa vita, et esset coelum coeli ejus, quod inter
aquam et aquam postea factum est; et tenebam jam Patrem in Dei nomine, qui
fecit hæc, et Filium in Principii[342] nomine, in quo fecit hæc; et
Trinitatem credens Deum meum, sicuti credebam, quærebam in eloquiis sanctis
ejus, et ecce _Spiritus_ tuus _superferebatur super aquas_. Ecce Trinitas
Deus meus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, creator universæ creaturæ.
[Sidenote: VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.]
7. Sed quæ causa fuerat, o lumen veridicum! tibi admoveo cor meum; ne me
vana doceat, discute tenebras ejus, et dic mihi, obsecro te per matrem
charitatem; obsecro te, dic mihi quæ causa fuerat, ut post nominatum
coelum, et terram invisibilem et incompositam, et tenebras super abyssum,
tum demum Scriptura tua nominaret Spiritum tuum[343]? An quia oportebat sic
eum insinuari, ut diceretur superferri; et non posset hoc dici, nisi prius
illud commemoraretur cui superferri Spiritus tuus posset intelligi? Nec
Patri enim nec Filio superferebatur; nec superferri recte diceretur, si
nulli rei superferretur. Prius ergo dicendum erat cui superferretur, et
deinde ille quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri
diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri
diceretur?
[Sidenote: VII. Effectus Spiritus sancti.]
8. Jam hinc sequatur qui potest intellectu Apostolum tuum dicentem, quia
[Sidenote: Rom. 5, 5.]_charitas_ tua _diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis_; et [Sidenote: 1 Cor. 12, 1. 31.]_de
spiritualibus docentem_ et _demonstrantem supereminentem viam charitatis_,
et [Sidenote: Eph. 3, 14-19.]_flectentem genua pro nobis ad te, ut
cognoscamus {253} supereminentem scientiam charitatis Christi_. Ideoque ab
initio supereminens superferebatur super aquas. Cui dicam? quomodo dicam de
pondere cupiditatis in abruptam abyssum, et de sublevatione charitatis per
Spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? quomodo dicam*?
Neque enim loca sunt quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid
dissimilius? Affectus sunt, amores sunt; immunditia spiritus nostri
defluens inferius amore curarum, et sanctitas tui attollens nos superius
amore securitatis[344], ut sursum cor habeamus ad te, ubi Spiritus tuus
superfertur super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum
[Sidenote: Ps. 123, 5.]_pertransierit anima nostra aquas quæ sunt sine
substantia_[345].
[Sidenote: VIII. Intellectuali creaturæ ad beatam requiem non sufficit
quidquid Deo minus est.]
9. Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum
universæ spiritualis* creaturæ in profundo tenebroso, nisi dixisses ab
initio, _Fiat lux_, et facta esset lux, et inhæreret tibi omnis obediens
intelligentia coelestis civitatis tuæ, et requiesceret in Spiritu tuo, qui
superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum coelum
coeli tenebrosa abyssus esset in se; _nunc antem lux est in Domino_. Nam et
in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras
suas nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam rationalem
creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid te
minus est[346], ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, [Sidenote: Ps. 17,
29.]_Deus noster, illuminabis tenebras nostras_: ex te oriuntur
_vestimenta_ nostra, et [Sidenote: Ps. 138, 12.]_tenebræ nostræ sicut
meridies erunt_. Da mihi te, Deus meus, redde mihi te: en amo*; et, si
parum est, amem validius. Non possum metiri ut sciam quantum desit mihi
amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos, [Sidenote:
Ps. 30, 21.]nec avertatur donec abscondatur* in abscondito vultus tui[347].
Hoc {254} tantum scio, quia male mihi est præter te, non solum extra me,
sed et in meipso; et omnis mihi copia quæ Deus meus non est, egestas est.
[Sidenote: IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.]
10. Numquid aut Pater aut Filius non superferebatur super aquas? Si tanquam
loco sicut corpus, nec Spiritus sanctus: si autem incommutabilis
divinitatis eminentia super omne mutabile, et Pater et Filius et Spiritus
sanctus superferebatur super aquas. Cur ergo tantum de Spiritu tuo dictum
est hoc? cur de illo tantum dictum est? Quasi locus ibi esset, qui non est
locus, de quo solo dictum est quod sit donum tuum[348]. In dono tuo
requiescimus; ibi te fruimur. Requies nostra, locus noster. Amor illuc
attollit nos, et Spiritus tuus bonus [Sidenote: Ps. 9, 15.]_exaltat_
humilitatem nostram [Sidenote: Luc. 2, 14.]_de portis mortis_. In bona
voluntate pax nobis est. Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus
non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum
lapis. Ponderibus suis aguntur*, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum,
super aquam attollitur; aqua super oleum fusa, infra oleum demergitur;
ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata, inquieta sunt;
ordinantur, et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror quocumque
feror[349]. Dono tuo accendimur, et sursum ferimur. Inardescimus et imus.
Ascendimus [Sidenote: Ps. 83, 6.]_ascensiones in corde_, et cantamus
canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus; quoniam
sursum imus [Sidenote: Ps. 121, 6. 1.]_ad pacem Jerusalem_, quoniam
_jucundatus sum in his qui dixerunt mihi*, In domum Domini ibimus_. Ibi nos
collocavit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in
æternum.
[Sidenote: X. Ex dono Dei omnia.]
11. Beata creatura quæ non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo
quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est, attolleretur nullo
intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti, [Sidenote: Gen. 1,
3.]_Fiat lux, et fieret lux_*. In nobis enim {255} distinguitur tempore,
quod [Sidenote: Eph. 5, 8.]_tenebræ fuimus, et lux efficimur_: in illa vero
dictum est quid esset, nisi illuminaretur; et ita dictum est, quasi prius
fuerit fluxa et tenebrosa; ut appareret causa qua factum est ut aliter
esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest,
intelligat*; a te petat. Utquid mihi molestus est, quasi ego [Sidenote:
Joh. 1, 9.]_illuminem_ ullum _hominem venientem in hunc mundum_?
[Sidenote: XI. Symbola Trinitatis in homine.]
12. Trinitatem omnipotentem quis intelligit? Et quis non loquitur eam, si
tamen eam? Rara anima quæ dum de illa loquitur, scit, quod loquitur*. Et
contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem ut
hæc tria cogitarent homines in seipsis[350]. Longe aliud sunt ista tria
{256} quam illa Trinitas: sed dico ubi se exerceant et ibi probent, et
sentiant quam longe sunt*. Dico autem hæc tria: esse, nosse, velle. Sum
enim, et novi, et volo: sum sciens, et volens; et scio esse me, et velle;
et volo esse, et scire. In his igitur tribus quam sit inseparabilis vita,
et una vita, et una mens, et una essentia, quam denique inseparabilis
distinctio, et tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est;
attendat in se, et videat, et dicat mihi. Sed cum invenerit in his aliquid
et dixerit, non jam se putet invenisse illud quod supra ista est
incommutabile, quod est incommutabiliter, et scit incommutabiliter, et vult
incommutabiliter: et utrum propter tria hæc et ibi Trinitas, an in singulis
hæc tria, ut* terna singulorum sint; an utrumque miris modis simpliciter et
multipliciter, infinito in se sibi fine, quo est, et sibi notum est, et
sibi sufficit, incommutabiliter idipsum, copiosa unitatis magnitudine; quis
facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere
pronuntiaverit?
[Sidenote: XII. Mundi creatio formationem Ecclesiæ præfigurat.]
13. Procede in confessione, fides mea; dic Domino Deo tuo: _Sancte, Sancte,
Sancte, Domine Deus_ meus, in nomine tuo baptizati sumus, _Pater et Fili et
Spiritus sancte; in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus
sancte_; quia et apud nos in Christo suo* _fecit Deus coelum et terram_,
spirituales et carnales Ecclesiæ suæ[351]; et _terra_ nostra antequam
acciperet formam doctrinæ, _invisibilis erat et incomposita_, et ignorantiæ
tenebris tegebamur; quoniam [Sidenote: Ps. 38, 12.]_pro iniquitate erudisti
hominem_, et [Sidenote: Ps. 35, 7.]_judicia tua sicut multa abyssus_. Sed
quia [Sidenote: Gen. 1, 2.]_Spiritus_ tuus _superferebatur super aquam_,
non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: [Sidenote: Mat.
3, 12.]_Fiat lux. Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum_.
{257} _Poeitenitam agite, Fiat lux_. Et quoniam [Sidenote: Ps. 41,
7.]_conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui,
Domine, de terra Jordanis, et de monte_[352] æquali tibi, sed _parvo_
propter nos; et displicuerunt nobis tenebræ nostræ, conversi sumus ad te,
_et facta est lux_. Et ecce [Sidenote: Eph. 5, 8.]_fuimus aliquando
tenebræ; nunc autem lux in Domino_.
[Sidenote: XIII. Renovatio hominis dum hic vivit, nondum perfecta.]
14. Et tamen adhuc [Sidenote: 2 Cor. 5, 7.]_per fidem, nondum per speciem_.
[Sidenote: Rom. 8, 24.]_Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur,
non est spes._ Adhuc [Sidenote: Ps. 41, 8.]_abyssus abyssum invocat_, sed
jam _in voce* cataractarum tuarum_[353]. Adhuc et ille qui dicit,
[Sidenote: 1 Cor. 3, 1.]_Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed
quasi carnalibus_, etiam ipse nondum [Sidenote: Phil. 3, 13.]_se arbitratur
comprehendisse; et quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt, extenditur_, et
_ingemiscit gravatus_, et [Sidenote: 2 Cor. 5, 4.]_sitit anima ejus ad Deum
vivum, quemadmodum cervus ad fontes aquarum_, et dicit: [Sidenote: Ps. 41,
2. 3.]_Quando veniam? habitaculum suum quod de coelo est, superindui
cupiens_, et [Sidenote: 2 Cor. 5, 2.]_invocat_ inferiorem _abyssum_,
dicens: [Sidenote: Rom. 12, 2.]_Nolite conformari huic sæculo, sed
reformamini in novitate mentis vestræ_; et, [Sidenote: 1 Cor. 14,
20.]_Nolite pueri effici mentibus*, sed malitia parvuli estote, ut mentibus
perfecti sitis_; et, [Sidenote: Gal. 3, 1.]_O stulti Galatæ, quis vos
fascinavit?_ Sed jam non in voce sua; [Sidenote: Act. 2, 2.]in tua enim qui
misisti Spiritum tuum de excelsis, per eum qui [Sidenote: Ps. 67,
19.]_ascendit in altum, [Sidenote: Mal. 3, 10.]et aperuit cataractas
donorum_ suorum, ut [Sidenote: Ps. 45, 5.]_fluminis impetus lætificaret
civitatem_ tuam. Illi enim suspirat [Sidenote: Rom. 8, 23.][Sidenote: Joh.
3, 29.]_sponsi amicus, habens_ jam _spiritus primitias_ penes eum, sed
adhuc _in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem
corporis sui_: illi suspirat, membrum est enim sponsæ; et illi zelat,
_amicus_ est enim _sponsi_; illi zelat non sibi, quia _in voce cataractarum
{258} tuarum_, non in voce sua [Sidenote: Ps. 41, 8.]_invocat_ alteram
_abyssum_, cui zelans [Sidenote: 2 Cor. 11, 3.]_timet, ne sicut serpens
Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quæ
est in_ sponso nostro Unico tuo. Quæ est illa speciei lux? Cum [Sidenote: 1
Joh. 3, 2.]_videbimus eum sicuti est_, et transierint [Sidenote: Ps. 41,
4.]_lacrymæ quæ mihi factæ sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi
quotidie, Ubi est Deus tuus?_
[Sidenote: XIV. Fide et spe corroboramur.]
15. Et ego dico: Deus meus, ubi es? Ecce ubi es*. Respiro in te paululum,
cum [Sidenote: Ps. 41, 5.]_effundo super me animam meam in voce
exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis_. Et adhuc
_tristis est_, quia relabitur et fit _abyssus_; vel potius, sentit adhuc se
esse _abyssum_. Dicit ei fides mea quam accendisti in nocte ante pedes
meos: _Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? [Sidenote: Ps.
42, 5. 6.]Spera in Domino; [Sidenote: Ps. 118, 105.]lucerna pedibus tuis
verbum ejus._ [Sidenote: Rom. 8, 10.]_Spera_ et persevera, donec transeat
nox mater iniquorum, donec transeat [Sidenote: Cant. 2, 17.]_ira_ Domini,
cujus [Sidenote: Ps. 29, 13.]_filii_ et _nos fuimus_ aliquando _tenebræ_,
quarum residua trahimus in [Sidenote: Ps. 5, 5.]_corpore propter peccatum
mortuo, donec aspiret dies et removeantur umbræ. [Sidenote: Ps. 42,
5.]Spera in Domino: mane[354] astabo*, et contemplabor; semper confitebor
illi. Mane astabo, et videbo salutare vultus mei, [Sidenote: Rom. 8,
11.]Deum meum qui vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum
qui habitat in nobis_; quia super interius nostrum _tenebrosum et fluidum
misericorditer superferebatur_. Unde et in hac peregrinatione [Sidenote: 2
Cor. 1, 22.]_pignus_ accepimus, ut [Sidenote: Eph. 5, 8.]_jam simus lux_,
dum adhuc [Sidenote: Rom. 8, 24.]_spe salvi facti sumus, [Sidenote: 1
Thess. 5, 5.]et filii lucis, et filii diei, non filii noctis neque
tenebrarum_, quod tamen _fuimus_. _Inter_ quos et nos in isto adhuc incerto
humanæ notitiæ, tu solus _dividis_, qui _probas corda_ nostra, et
[Sidenote: Gen. 1, 5.]_vocas lucem diem, et tenebras noctem_. Quis enim nos
discernit, nisi tu? [Sidenote: 1 Cor. 4, 7.]_quid autem habemus quod non
accepimus a te, [Sidenote: Rom. 9, 21.]ex eadem massa vasa in honorem, ex
qua sunt et alia facta in contumeliam?_
[Sidenote: XV. Explanat ver. 6. cap. 1. Gen. _Fiat firmamentum_ &c. Quid
firmamentum, quid superiores aquæ.]
16. Aut quis, nisi tu, Deus noster, fecisti nobis [Sidenote: Is. 24,
4.]_firmamentum_ auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? [Sidenote:
Ps. 103, 2.]_Coelum_ enim _plicabitur ut liber_, et nunc _sicut pellis
extenditur_ super nos. Sublimioris enim auctoritatis est tua divina
Scriptura, {259} cum jam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam
dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis quemadmodum pellibus
indueris homines, cum peccato mortales fierent[355]. Unde [Sidenote: Gen.
3, 21.]_sicut pellem extendisti firmamentum_ Libri tui, concordes utique
sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque
ipsa eorum morte, _solidamentum_[356] auctoritatis in eloquiis tuis per eos
editis sublimiter _extenditur_ super omnia quæ subter sunt; quod cum hic
viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum _sicut pellem coelum
extenderas_, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras[357].
17. _Videamus_, Domine, _coelos, opera digitorum tuorum_; disserena oculis
nostris nubilum quo subtexisti eos. Ibi est [Sidenote: Ps. 18,
8.]_testimonium_ tuum, _sapientiam præstans parvulis. [Sidenote: Ps. 8,
4.]Perfice_, Deus meus, _laudem_ tuam _ex ore infantium et lactentium_.
Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita [Sidenote:
Ver. 3.]_destruentes inimicum et defensorem_, resistentem reconciliationi
tuæ defendendo peccata sua[358]. Non novi, Domine, non novi alia tam casta
eloquia, quæ sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam
jugo tuo, et invitarent colere te gratis. Intelligam ea, Pater bone; da
mihi hæc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.