atque formatas invisibiles visibilesque naturas, _coeli et terræ_ nomine
significari cum legitur, _In principio fecit Deus coelum et terram_; sed
ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam
his nominibus appellatam, quod in ea jam essent ista confusa, nondum
qualitatibus formisque distincta, quæ nunc jam digesta suis ordinibus
vocantur _coelum et terra_; illa spiritualis, hæc corporalis creatura."
[Sidenote: XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.]
27. Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere;
[Sidenote: 2 Tim. 2, 14.]_ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem
audientium_. Ad ædificationem autem [Sidenote: 1 Tim. 1, 8. 5.]_bona est
lex, si quis ea legitime utatur; quia finis ejus est charitas de corde
puro, et conscientia bona, et fide non ficta_. Et novit magister noster
_in_ quibus [Sidenote: Matt. 22, 40.]_duobus præceptis totam Legem
Prophetasque suspenderit_. Quæ mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen
oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis
intelligi possint, quæ tamen vera sint, quid, inquam, mihi, obest, si aliud
ego sensero, quam sensit alius eum sensisse qui scripsit? Omnes quidem qui
legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem
legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus
vel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id
sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit; quid
mali est si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum {238} mentium,
ostendis verum esse, etiamsi non hoc sensit ille quem legit; cum et ille
verum, nec tamen hoc senserit?
[Sidenote: XIX. Quæ liquido vera.]
28. Verum est enim, Domine, fecisse te coelum et terram; et verum est esse
Principium [Sidenote: Ps. 103, 24.]_Sapientiam_ tuam _in qua fecisti
omnia_. Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas
coelum et terram, brevi complexione factarum omnium conditarumque
naturarum. Et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiæ nostræ quamdam
informitatem, qua formam capit, vel qua mutatur et vertitur. Verum est,
nulla tempora perpeti quod ita cohæret formæ incommutabili, ut quamvis sit
mutabile, non mutetur. Verum est, informitatem, quæ prope* nihil est, vices
temporum habere non posse. Verum est, quod unde fit aliquid, potest quodam
genere locutionis habere jam nomen ejus rei quæ inde fit; unde potuit
vocari coelum et terra quælibet informitas unde factum est coelum et terra.
Verum est, omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et
abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum, sed etiam
quidquid creabile atque formabile est, tu fecisti ex quo sunt omnia. Verum
est, omne quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.
[Sidenote: XX. _In principio creavit_ &c. varie intellectum.]
29. Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant quorum interiori oculo
talia videre donasti, et qui Moysen famulum tuum in Spiritu veritatis
locutum esse immobiliter credunt; ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui
dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In Verbo suo
sibi coæterno fecit Deus intelligibilem atque sensibilem, vel spiritualem
corporalemque creaturam." Aliud qui dicit: _In principio fecit Deus coelum
et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus universam istam
molem corporei mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque
naturis." Aliud qui dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id
est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus informem materiam[328] creaturæ
spiritualis et corporalis." Aliud qui dicit: _In {239} principio fecit Deus
coelum et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus informem
materiam creaturæ corporalis ubi confusum adhuc erat coelum et terra, quæ
nunc jam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus." Aliud qui
dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In ipso exordio
faciendi atque operandi, fecit Deus informem materiam confuse habentem
coelum et terram; unde formata nunc eminent et apparent, cum omnibus quæ in
eis sunt."
[Sidenote: XXI. Terra erat invisibilis &c. varie intellectum.]
30. Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus
veris, aliud sibi tollit qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et
incomposita, et tenebræ erant super abyssum_, id est, "Corporale* illud
quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine
ordine, sine luce." Aliud qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et
incomposita, et tenebræ erant super abyssum_, id est, "Hoc totum quod
coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat,
unde fieret coelum corporeum et terra corporea, cum omnibus quæ in eis sunt
corporeis sensibus nota." Aliud qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et
incomposita, et tenebræ erant super abyssum_, id est, "Hoc totum quod
coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat,
unde fieret coelum intelligibile quod alibi dicitur coelum coeli;
[Sidenote: Ps. 113, 16.]et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo
nomine intelligatur etiam hoc coelum corporeum; id est unde fieret omnis
invisibilis visibilisque creatura." Aliud qui dicit: _Terra autem erat
invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum_; "non illam
informitatem nomine _coeli et terræ_ Scriptura appellavit; sed jam erat,
inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam
tenebrosamque abyssum nominavit, de qua coelum et terram Deum fecisse
prædixerat, spiritualem scilicet, corporalemque creaturam." Aliud qui
dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super
abyssum_, id est, "Informitas quædam jam materies erat, unde _coelum et
terram Deum fecisse_ Scriptura prædixit; totam scilicet corpoream mundi
molem, in duas maximas partes, superiorem atque inferiorem {240}
distributam, cum omnibus, quæ in eis sunt, usitatis notisque creaturis."
[Sidenote: XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis,
nihil repugnat.]
31. Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita
tentaverit: "Si non vultis* hanc informitatem materiæ coeli et terræ nomine
appellatam videri; erat ergo aliquid quod non fecerat Deus, unde coelum et
terram faceret; neque enim Scriptura narravit quod istam materiem Deus
fecerit, nisi intelligamus* eam coeli et terræ, aut solius terræ vocabulo
significatam cum diceretur, _In principio fecit Deus coelum et terram_; ut
id quod sequitur, _Terra autem erat invisibilis et incomposita_, quamvis
informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intelligamus nisi eam
quam fecit Deus in eo quod præscriptum* est, _fecit Deus coelum et
terram_." Respondebunt assertores duarum istarum sententiarum quas extremas
posuimus, aut illius, aut illius, cum hæc audierint, et dicent: "Informem
quidem istam materiam non negamus a Deo* factam, Deo a quo sunt omnia bona
valde: quia sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum
est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile,
sed tamen bonum: non autem commemorasse Scripturam, quod hanc informitatem
fecerit Deus, sicut alia multa non commemoravit, [Sidenote: Isa. 6, 2; et
37, 16.]ut Cherubim et Seraphim, et quæ Apostolus distincte ait, [Sidenote:
Col. 1, 16.]_Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates_, quæ tamen omnia
Deum fecisse manifestum est. Aut si* eo quod dictum est, _fecit coelum et
terram_, comprehensa sunt omnia; quid de aquis dicimus, super quas
ferebatur Spiritus Dei? Si enim, terra nominata, simul intelliguntur;
quomodo jam terræ nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas
aquas videmus? Aut si ita accipitur; cur ex eadem informitate scriptum est,
factum firmamentum et vocatum coelum, neque scriptum est factas esse aquas?
Non enim adhuc informes sunt et invisæ, quas ita decora specie fluere
cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem cum dixit Deus, [Sidenote:
Gen. 1, 9.]_Congregetur aqua quæ est sub firmamento_, ut congregatio sit
ipsa formatio; quid respondebitur de aquis quæ super firmamentum sunt? quia
neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est
qua voce formatæ sint. Unde si aliquid Genesis tacuit Deum fecisse, quod
tamen Deum fecisse nec sana fides, nec certus ambigit intellectus; nec ideo
ulla sobria doctrina dicere {241} audebit istas aquas coæternas Deo, quia
in libro Geneseos commemoratas quidem audimus*, ubi autem factæ sint non
invenimus: cur non informem quoque illam materiem, quam Scriptura hæc
terram invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum appellat, docente
veritate intelligamus ex* Deo factam esse de nihilo, ideoque illi non esse
coæternam, quamvis ubi facta sit, omiserit enuntiare ista narratio?"
[Sidenote: XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.]
32. His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meæ, quam tibi
confiteor scienti Deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse, cum
aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur: unum si de veritate
rerum, alterum si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. Aliter
enim quærimus de creaturæ conditione quid verum sit; aliter autem quid in
his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuæ, intelligere lectorem
auditoremque voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea
quæ falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me
omnes qui ea quæ falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Conjungar autem
illis, Domine, in te, et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur
in latitudine charitatis; et accedamus simul ad verba Libri tui, et
quæramus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cujus calamo
dispensasti ea.
[Sidenote: XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud
sensisse Moysen.]
33. Sed quis nostrum sic inveniet eam inter tam multa vera*, quæ in illis
verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quærentibus; ut tam
fidenter dicat hoc sensisse Moysen, atque hoc in illa narratione voluisse
intelligi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive
aliud? Ecce enim, Deus meus, ego servus tuus qui vovi tibi sacrificium
confessionis in his litteris, et oro ut ex misericordia tua _reddam tibi
vota mea_; ecce ego quam fidenter dico in tuo Verbo incommutabili omnia te
fecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam
hoc attendisse Moysen cum scriberet: _In principio fecit Deus coelum et
terram?_ Quia non sicut in tua veritate hoc certum video, ita in ejus mente
video id eum cogitasse cum hæc scriberet. Potuit enim cogitare in ipso
faciendi exordio, cum diceret, _In principio_: potuit et coelum et terram
hoc loco, nullam jam formatam perfectamque naturam sive spiritualem sive
corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intelligi. Video
quippe vere potuisse dici, quidquid horum {242} diceretur; sed quid horum
in his verbis ille cogitaverit, non ita video: quamvis sive aliquid* horum,
sive quid aliud quod a me commemoratum non est, tantus vir ille mente
conspexerit, cum hæc verba promeret, verum eum vidisse apteque id
enuntiasse non dubitem.
[Sidenote: XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere
rejiciunt.]
34. Nemo jam mihi molestus sit dicendo mihi: Non hoc sensit Moyses quod tu
dicis, sed hoc sensit quod ego dico. Si enim mihi diceret: "Unde scis hoc
sensisse Moysen quod de his verbis ejus eloqueris?" æquo animo ferre
deberem et responderem fortasse quæ superius respondi, vel aliquanto
uberius, si esset durior. Cum vero dicit: "Non hoc ille sensit quod tu
dicis, sed quod ego dico;" neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit,
utrumque verum esse; o vita pauperum Deus meus, in cujus sinu non est
contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter[329] tales feram
qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt
quod dicunt; sed quia superbi sunt: nec noverunt Moysi sententiam, sed
amant suam; non quia vera est, sed quia sua est. Alioquin[330] et aliam
veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt; non
quia ipsorum est, sed quia verum est; et ideo jam nec ipsorum est, quia
verum est. Si autem ideo ament illud quia verum est, jam et ipsorum est, et
meum est; quoniam in commune omnium est veritatis* amatorum. Illud autem
quod contendunt non hoc sensisse Moysen quod ego dico, sed quod ipsi
dicunt; nolo, non amo: quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiæ
sed audaciæ est; nec visus, sed typhus eam peperit. Ideoque, Domine,
tremenda sunt judicia tua; quoniam veritas tua nec mea est, nec illius aut
illius, sed omnium nostrum quos ad ejus communionem publice vocas,
terribiliter admonens nos, ut eam nolimus habere privatam, ne privemur ea.
Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie
vindicat, {243} et suum vult esse quod omnium est; a communi propellitur ad
sua, hoc est, a veritate ad mendacium. [Sidenote: Joh. 8, 44.]_Qui enim
loquitur mendacium, de suo loquitur._
35. Attende, judex optime, Deus ipsa veritas, attende quid dicam
contradictori huic, attende; coram te enim dico, et coram fratribus meis,
qui [Sidenote: 1 Tim. 1, 8.]_legitime utuntur Lege usque ad finem
charitatis_; attende, et vide quid ei dicam, si placet tibi. Hanc enim
vocem huic refero fraternam et pacificam: "Si ambo videmus verum esse quod
dicis, et ambo videmus verum esse quod dico; ubi, quæso, id videmus? Nec
ego utique in te, nec tu in me; sed ambo in ipsa, quæ supra mentes nostras
est, incommutabili Veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non
contendamus; cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non
possumus ut videtur incommutabilis Veritas; quando si ipse Moyses
apparuisset nobis atque dixisset, 'Hoc cogitavi;' nec sic eam videremus,
sed crederemus? Non itaque [Sidenote: 1 Cor. 4, 6.]_supra quam scriptum
est, unus pro altero infletur adversus alterum. [Sidenote: Deut. 6, 5; Mat.
22, 37.]Diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et
ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmetipsos_. Propter quæ
duo præcepta charitatis sensisse Moysen, quidquid in illis Libris sensit,
nisi crediderimus, mendacem faciemus Deum, cum de animo conservi, aliter
quam ille docuit opinamur. Jam vide quam stultum sit in tanta copia
verissimarum sententiarum, quæ de illis verbis erui possunt temere
affirmare, quam earum Moyses, potissimum senserit; et perniciosis
contentionibus ipsam offendere charitatem, propter quam dixit omnia, cujus
dicta conamur exponere."
[Sidenote: XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.]
36. Et tamen ego, Deus meus, celsitudo humilitatis meæ, et requies laboris
mei, qui audis confessiones meas, et _dimittis peccata mea_; quoniam tu
mihi præcipis ut _diligam proximum meum sicut meipsum_, non possum minus
credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem
abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille, eoque loco me
constituisses, ut per servitutem cordis ac linguæ meæ, Litteræ illæ
dispensarentur, quæ tanto post essent omnibus gentibus profuturæ, et per
universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque
doctrinarum verba superaturæ. Vellem quippe, si tunc ego {244} essem
Moyses, (ex eadem namque massa omnes venimus; et [Sidenote: Ps. 8, 5.]_quid
est homo, nisi quia memor es ejus_?) vellem ergo, si tunc ego essem quod
ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus injungeretur, talem mihi
eloquendi facultatem dari, et eum texendi sermonis modum, ut neque illi qui
nondum queunt intelligere quemadmodum creat Deus, tanquam excedentia vires
suas dicta recusarent; et illi qui hoc jam possunt, in quamlibet veram
sententiam cogitando venissent, eam non prætermissam in paucis verbis tui
famuli reperirent; et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa
in eisdem verbis intelligenda deesset.
[Sidenote: XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.]
37. Sicut enim fons in parvo loco uberior est, pluribusque rivis in
ampliora spatia fluxum ministrat, quam quilibet eorum rivorum, qui per
multa locorum ab eodem fonte deducitur; ita narratio dispensatoris tui
sermocinaturis pluribus profutura, parvo sermonis modulo scatet fluenta
liquidæ veritatis: unde sibi quisque verum quod de his rebus potest, hic
illud, ille illud, per longiores loquelarum anfractus trahat. Alii enim cum
hæc verba legunt vel audiunt, cogitant Deum quasi hominem, aut quasi
aliquam molem immensa præditam potestate, novo quodam et repentino placito,
extra seipsam tanquam locis distantibus _fecisse coelum et terram_, duo
magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. Et cum audiunt,
_Dixit Deus, Fiat illud, et factum est_ illud; cogitant verba coepta et
finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim
existere* quod jussum est ut existeret: et si quid forte aliud hoc modo ex
familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc parvulis animalibus, dum
isto humillimo genere verborum, tanquam materno sinu, eorum gestatur
infirmitas, salubriter ædificatur fides, qua certum habeant et teneant Deum
fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit.
Quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus, extra nutritorias
cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser. *Domine Deus,
miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam; et mitte
angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat donec volet.
[Sidenote: XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.]
38. Alii vero quibus hæc verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt,
vident in eis latentes fructus, et volitant lætantes, et garriunt
scrutantes, et carpunt eos. Vident enim, cum hæc {245} verba legunt vel
audiunt, tua, Deus, æterna et stabili permansione cuncta præterita et
futura tempora superari; nec tamen quidquam esse temporalis creaturæ, quod
tu non feceris: cujus voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata, vel,
quæ antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia: non de te
similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem,
quæ formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum pro captu
ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est: et* fierent omnia
bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per
tempora et locos pulchras variationes* faciant aut patiantur. Vident hæc,
et gaudent in luce veritatis tuæ, quantulum hic valent.
39. Et alius eorum intendit in id quod dictum est, _In principio fecit
Deus_, et respicit Sapientiam _Principium, quia et loquitur ipsa nobis_.
Alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium
rerum conditarum; et sic accipit, _In principio fecit_, ac si diceretur,
Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt, _In principio_, quod in
Sapientia fecisti coelum et terram; alius eorum ipsum coelum et terram,
creabilem materiam coeli et terræ sic esse credit cognominatam; alius jam
formatas distinctasque naturas; alius unam formatam, eamdemque spiritualem
coeli nomine, aliam informem corporalis materiæ, terræ nomine. Qui autem
intelligunt in nominibus coeli et terræ, adhuc informem materiem, de qua
formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt: sed alius
unde consummaretur intelligibilis sensibilisqne creatura; alius tantum unde
sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas
promptasque naturas. Nec illi uno modo qui jam dispositas digestasque
creaturas _coelum et terram_ vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem
atque visibilem: alius solam visibilem in qua luminosum coelum suspicimus,
et terram caliginosam, quæque in eis sunt.
[Sidenote: XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.]
40. At ille qui non aliter accipit, _In principio fecit_, quam si
diceretur, "Primo fecit;" non habet quomodo veraciter intelligat coelum et
terram, nisi materiem coeli et terræ intelligat, videlicet universæ, id est
intelligibilis corporalisque creaturæ*. Si enim jam formatam velit
universam, recte ab eo quæri poterit, "Si hoc primo fecit Deus, quid
fecerit deinceps:" et post universitatem non inveniet: ac per hoc {246}
audiet invitus, "Quomodo illud primo, si postea nihil?" Cum vero dicit
primo informem, deinde formatam, non est absurdus; si modo est idoneus
discernere, quid præcedat æternitate, quid tempore, quid electione, quid
origine. Æternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum;
electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his
quatuor primum et ultimum quæ commemoravi, difficillime intelliguntur; duo
media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine,
æternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc priorem.
Quis deinde sic acutum* cernat animo, ut sine labore magno dignoscere
valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus
sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non
est, non potest? Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit[331]: non
ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo
temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et
eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus; sicut
ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe
materiæ, tempore etiam præcedunt formas rerum quæ fiunt ex eis: at in cantu
non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non prius informiter
sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utrumque sonuerit,
præterit; nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas: et ideo
cantus in sono suo vertitur; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem quippe
formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam
forma cantandi: non per faciendi potentiam prior*; neque enim sonus est
cantandi artifex, sed cantanti animæ subjacet ex corpore, de quo cantum
faciat. Nec tempore prior; simul enim cum cantu editur. Nec prior
electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non
tantum sonus, verum etiam speciosus sonus. Sed prior est origine; quia non
cantus formatur ut sonus sit, {247} sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc
exemplo, qui potest intelligat materiam rerum primo factam, et appellatam
_coelum et terram_, quia inde facta sunt coelum et terra: nec tempore primo
factam; quia formæ rerum exserunt tempora[332], illa autem erat informis;
jamque in temporibus simul animadvertitur. nec tamen de illa narrari*
aliquid potest, nisi velut tempore prior sit; cum pendatur extremior, quia
profecto meliora sunt formata quam informia, et præcedatur* æternitate
Creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.
[Sidenote: XXX. Tractatores Scripturæ diversa sentientes concordent invicem
charitate et studio veritatis.]