profunditas abyssi super quam non erat lux; quia nulla species erat illi;
unde jussisti ut scriberetur, quod {227} [Sidenote: Gen. 1, 2.]_tenebræ
erant super abyssum_; quid aliud quam lucis absentia? Ubi enim lux esset,
si esset, nisi superesset eminendo et illustrando? Ubi ergo lux nondum
erat, quid erat adesse tenebras, nisi abesse lucem? Super itaque erant
tenebræ, quia super lux aberat; sicut sonus ubi non est, silentium est. Et
quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esse? Nonne tu, Domine,
docuisti hanc* animam quæ tibi confitetur? Nonne tu, Domine, docuisti me,
quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non
erat aliquid; non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen
omnino nihil: erat quædam informitas sine ulla specie.
[Sidenote: IV. Quid terra invisibilis et incomposita.]
4. Quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur,
nisi usitato aliquo vocabulo? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri
potest propinquius informitati omnimodæ, quam terra et abyssus? Minus enim
speciosa sunt, pro suo gradu infimo, quam cætera superiora perlucida et
luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiæ, quam sine
specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus
intimatam, ut appellaretur _terra invisibilis et incomposita_?
[Sidenote: V. Cur sic apellata videtur materia informis.]
5. Ut cum in ea* quærit cogitatio quid sensus attingat, et dicit sibi, "Non
est intelligibilis forma sicut vita, sicut justitia, quia materies est
corporum; neque sensibilis, quoniam quod* videatur et quod sentiatur in
invisibili et incomposita non est:" dum sibi hæc dicit humana cogitatio,
conetur eam vel nosse ignorando, vel ignorare noscendo.
[Sidenote: VI. Quid olim cum Manichæis senserit de materia informi, quid
modo.]
6. Ego vero, Domine, si totum confitear* tibi ore meo et calamo meo,
quidquid de ista materia docuisti me, cujus antea nomen audiens et non
intelligens, narrantibus mihi eis[309] qui non intelligerent, eam cum
speciebus innumeris et variis cogitabam; et ideo non eam cogitabam: foedas
et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed formas
tamen; et informe appellabam, non quod careret forma, sed quod talem
haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus,
et conturbaretur infirmitas hominis. Verum autem* illud quod cogitabam, non
privatione omnis formæ, sed comparatione formosiorum erat informe: et
suadebat vera ratio, ut omnis formæ qualescumque reliquias omnino {228}
detraherem, si vellem prorsus informe cogitare; et non poteram. Citius enim
non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter
formatum et nihil, nec formatum nec nihil, informe prope nihil*. Et
cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus
formatorum corporum, et eas pro arbitrio mutantem atque variantem; et
intendi in ipsa corpora, eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua
desinunt esse quod fuerant, et incipiunt esse quod non erant; eumdemque
transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non
per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari. Et si totum tibi
confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quæstione enodasti mihi,
quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare
honorem et canticum laudis de his quæ dictare non sufficit. Mutabilitas
enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas mutantur res
mutabiles. Et hæc quid est? Numquid animus? numquid corpus? numquid species
animi vel corporis? Si dici posset, "Nihil aliquid," et, "Est non est*,"
hoc eam dicerem; et tamen jam utcumque erat, ut species caperet istas
visibiles et compositas.
[Sidenote: VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos; et terram, id
est informem materiam.]
7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia
inquantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius; neque
enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud* et alias aliter, sed
idipsum[310] et idipsum et idipsum, [Sidenote: Isa. 6, 3.]_Sanctus,
Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens_; in Principio quod est de[311]
te, in Sapientia tua quæ nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de
nihilo. Fecisti enim coelum et terram; non de te; nam esset æquale
Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut æquale
tibi esset, quod de te non esset. Et aliud præter te non erat unde faceres
ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas: et ideo de nihilo* fecisti coelum
et terram, magnum quiddam et parvum quiddam; quoniam omnipotens et bonus es
ad facienda omnia bona, magnum coelum et parvam terram. Tu eras, et aliud
nihil unde fecisti coelum et terram, duo quædam; unum prope te, alterum
prope nihil: unum, quo superior tu esses; alterum, quo inferius nihil
esset.
{229}
[Sidenote: VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.]
8. Sed illud coelum coeli tibi, Domine; [Sidenote: Ps. 113, 15.]_terra
autem quam dedisti filiis hominum_ cernendam atque tangendam, non erat
talis* qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et
incomposita, et abyssus erat super quam non erat lux; aut*, [Sidenote: Gen.
1, 2.]_Tenebræ erant super abyssum_, id est, magis quam in abysso. Ista
quippe abyssus aquarum jam visibilium etiam in profundis suis habet speciei
suæ lucem utcumque sensibilem piscibus, et repentibus in suo fundo
animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino
informe erat; jam tamen erat quod formari poterat. Tu enim, Domine, fecisti
mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem, unde
faceres magna quæ miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc coelum
corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post
conditionem lucis dixisti, [Sidenote: Gen. 1, 6. 7.]_Fiat; et sic est
factum._ Quod firmamentum vocasti coelum; sed coelum terræ hujus et maris
quæ fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiæ quam
fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et coelum ante omnem diem, sed
coelum coeli hujus; quia _in principio feceras coelum et terram_. Terra
autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia _invisibilis erat et
incomposita, et tenebræ super abyssum_*: de qua terra invisibili et
incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres hæc omnia
quibus iste mutabilis mundus constat, et non constat, in quo ipsa
mutabilitas apparet in qua sentiri et dinumerari possunt tempora; quia
rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum
materies prædicta est terra invisibilis.
[Sidenote: IX. Cur absque dierum mentione scriptum est, Deum fecisse in
principio coelum et terram.]
9. Ideoque Spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse _in
principio coelum et terram_, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum
enim coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua
intellectualis; quanquam nequaquam tibi Trinitati coæterna, particeps tamen
æternitatis tuæ, valde mutabilitatem suam præ dulcedine felicissimæ
contemplationis tuæ cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhærendo
tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero
informitas, _terra* invisibilis et incomposita_, nec ipsa in diebus
numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo; nec venit quidquam, nec
præterit: et ubi hoc non fit; non sunt utique dies, nec vicissitudo
spatiorum temporalium. {230}
[Sidenote: X. A Deo cupit edoceri.]
10. O lumen Veritas, lumen cordis mei, non tenebræ meæ loquantur mihi.
Defluxi ad ista et obscuratus sum; sed hinc etiam, hinc adamavi te. Erravi
et recordatus sum tui. Audivi vocem tuam post me ut redirem, et vix audivi
propter tumultus impacatorum[312]*. Et nunc ecce redeo æstuans et anhelans
ad fontem tuum. Nemo me prohibeat; hunc bibam, et tunc vivam. Non ego vita
mea sim, male vixi ex me, mors mihi fui; et in te revivisco*. Tu me
alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi Libris tuis, et verba eorum arcana
valde.
[Sidenote: XI. Quid a Deo didicerit.]
11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem* interiorem, quia tu
æternus es, [Sidenote: 1 Tim. 6, 16.]_solus habeas immortalitatem_[313];
quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas
tua; quia non est immortalis voluntas, quæ alia et alia est. Hoc in
conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea
manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine,
voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quæ
non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti; et hoc solum a te non est,
quod non est; motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia
talis motus delictum atque peccatum est[314]; et quod nullius peccatum aut
tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo[315].
Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te,
atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa
creatura tibi coæterna est, cujus voluptas* tu solus es, teque
perseverantissima castitate[316] hauriens, mutabilitatem suam nusquam et
nunquam exserit[317], et te sibi semper præsente, ad quem toto affectu se
tenet, non habens futurum quod {231} exspectet, nec in præteritum
trajiciens[318] quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla
distenditur. O beata, si qua ista est, inhærendo beatitudini tuæ; beata
sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid
libentius appellandum existimem _Coelum coeli Domino_, quam domum tuam,
contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud;
mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum
spirituum[319], civium civitatis tuæ in coelestibus super ista coelestia.
13. Unde intelligat anima cujus peregrinatio* longinqua facta est, si jam
[Sidenote: Ps. 41, 3. 4. 11.]_sitit tibi_; si jam _factæ sunt ei lacrymæ
suæ panis, dum dicitur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus_? si jam
[Sidenote: Ps. 26, 4.]_petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in
domo tua per omnes dies vitæ suæ_: (Et quæ vita ejus nisi tu? et qui dies
tui nisi æternitas tua, sicut [Sidenote: Ps. 101, 28.]_anni tui_ qui _non
deficiunt_, quia _idem ipse es_?) hinc ergo intelligat anima quæ potest,
quam longe super omnia tempora sis æternus; quando tua domus quæ
peregrinata non est, quamvis non sit tibi coæterna, tamen indesinenter et
indeficienter tibi cohærendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Hoc in
conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in
hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
14. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque
infimarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis
phantasmatibus vagatur et volvitur; quis nisi talis dicet mihi, quod
diminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam
de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices
temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt
tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.
[Sidenote: XII. Creatura duplex carens tempore.]
15. Quibus consideratis quantum donas, Deus meus, quantum me ad pulsandum
excitas, quantumque pulsanti aperis; duo reperio quæ fecisti carentia
temporibus, cum tibi neutrum coæternum sit. Unum, quod ita formatum est, ut
sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis
mutabile tamen non mutatum, tua æternitate atque incommutabilitate
perfruatur: alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma, in quam formam
vel motionis vel stationis {232} mutaretur, quo tempori subderetur, non
haberet. Sed hoc ut informe esset non reliquisti, quoniam fecisti ante
omnem diem, _in principio coelum et terram_, hæc duo quæ dicebam. _Terra
autem invisibilis erat et incomposita, et tenebræ super abyssum._ Quibus
verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam
speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possunt,
unde fieret alterum coelum, et terra visibilis atque composita, et aqua
speciosa, et quidquid deinceps in constitutione hujus mundi non sine diebus
factum commemoratur; quia talia sunt ut in eis agantur vicissitudines
temporum, propter ordinatas commutationes motionum atque formarum[320].
[Sidenote: XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in
principio fecit Deus coelum et terram.]
16. Hoc interim sentio Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam,
[Sidenote: Gen. 1, 1.]_In principio fecit Deus coelum et terram: terra
autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum_,
neque commemorantem quoto* die feceris hæc. Sic interim sentio, propter
illud coelum coeli, coelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul,
non _ex parte_, non [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_in ænigmate_, non _per
speculum_; sed ex toto, in manifestatione*, _facie ad faciem_: non modo
hoc, modo illud; sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine
temporum: et propter _invisibilem atque incompositam terram_ sine ulla
vicissitudine temporum, quæ solet habere modo hoc et modo illud; quia ubi
nulla species, nusquam est hoc et illud. Propter duo hæc primitus formatum
et penitus informe; illud, coelum, sed _coelum coeli_; hoc vero, terram,
sed _terram invisibilem et incompositam_: propter duo hæc interim sentio
sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, _In principio fecit Deus
coelum et terram_. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod
secundo die commemoratur factum firmamentum, et vocatum coelum; insinuat de
quo coelo prius sine diebus sermo locutus sit.
[Sidenote: XIV. Scripturæ profunditas.]
17. Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies
blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas!
Horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. [Sidenote:
Ps. 138, 22.]_Odi hostes[321] ejus_ {233} vehementer. O si _occidas_ eos
de* _gladio bis acuto_, et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi
sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores
libri Geneseos: "Non," inquiunt, "hoc voluit in his verbis intelligi
Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit; non hoc voluit
intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus." Quibus ego, te
arbitro, Deus, omnium nostrum*, ita respondeo.
[Sidenote: XV. Quæ de Deo deque Angelis et informi materia sentit
Augustinus, non possunt oblucutores negare.]
18. "Num dicetis falsa esse, quæ mihi Veritas voce forti in aurem
interiorem dicit de vera æternitate Creatoris, quod nequaquam ejus
substantia per tempora varietur, nec ejus voluntas extra ejus substantiam
sit? Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud; sed semel et simul et
semper velle omnia quæ vult; non iterum et iterum, neque nunc ista nunc
illa, nec velle postea quod nolebat, aut nolle quod volebat prius: quia
talis voluntas mutabilis est, et omne mutabile æternum non est; Deus autem
noster æternus est. Item quod mihi dicit* in aurem interiorem, exspectatio
rerum venturarum fit contuitus cum venerint; idemque contuitus fit memoria
cum præterierint: omnis porro intentio quæ ita variatur, mutabilis est; et
omne mutabile æternum non est: Deus autem noster æternus est." Hæc colligo
atque conjungo et invenio Deum meum, Deum æternum, non aliqua nova
voluntate condidisse creaturam, nec scientiam ejus transitorium aliquid
pati.
19. "Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista?" "Non,"
inquiunt. "Quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve
formabilem non esse, nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe est?"
"Neque hoc negamus," inquiunt. "Quid igitur? an illud negatis, sublimem
quamdam esse creaturam tam casto amore cohærentem Deo vero et vere æterno,
ut quamvis ei coæterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et
vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in ejus solius
veracissima {234} contemplatione requiescat?" Quoniam tu, Deus, diligenti
te quantum præcipis, ostendis ei te et sufficis ei; et ideo non declinat a
te, nec ad se[322]. Hæc est domus[323] Dei non terrena, neque ulla coelesti
mole corporea, sed spiritualis et particeps æternitatis tuæ, quia sine labe
in æternum*. [Sidenote: Ps. 148, 6.]_Statuisti enim eam in sæculum et in
sæculum sæculi; præceptum posuisti et non præteribit_. Nec tamen tibi Deo
coæterna, quoniam non sine initio; facta est enim.
20. Nam etsi non invenimus tempus ante illam, [Sidenote: Eccli. 1,
4.]_prior quippe omnium creata est sapientia_; nec utique illa Sapientia
tibi, Deus noster, Patri suo plane coæterna et æqualis et _per quam creata
sunt omnia_, et in quo _Principio fecisti coelum et terram_; sed profecto
sapientia quæ creata est, intellectualis natura scilicet, quæ
contemplatione luminis lumen est: dicitur enim et ipsa, quamvis creata,
sapientia. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod
illuminatur[324], tantum inter sapientiam quæ creat et istam quæ creata
est; sicut inter justitiam justificantem et justitiam quæ justificatione
facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus
tuus, [Sidenote: 2 Cor. 5, 21.]_ut nos simus justitia Dei in ipso_. Ergo
quia prior omnium creata est quædam sapientia quæ creata est, mens
rationalis et intellectualis castæ civitatis tuæ, [Sidenote: Gal. 4,
26.]_matris nostræ quæ sursum est, et libera est_, et _æterna in coelis_;
(quibus coelis, nisi qui [Sidenote: Ps. 148, 4.]_te laudant coeli
coelorum_; quia hoc est et coelum coeli Domino?) etsi non invenimus tempus
ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quæ prior omnium creata
est; ante illam tamen est ipsius Creatoris æternitas, a quo facta sumpsit
exordium, (quamvis non temporis quoniam* nondum erat tempus,) ipsius tamen
conditionis suæ.
21. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu, et non
idipsum[325]. Quoniam etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus
tempus, quia est idonea faciem tuam {235} semper videre nec uspiam
deflectitur ab ea, quo fit ut nulla mutatione varietur; inest ei tamen ipsa
mutabilitas unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi
cohærens, tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. O [Sidenote:
Ps. 25, 8.]_domus_ luminosa et speciosa, _dilexi decorem tuum, et locum
habitationis gloriæ_ Domini mei fabricatoris et possessoris tui! Tibi
suspiret* peregrinatio mea; et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in
te, quia fecit et me. [Sidenote: Ps. 118, 176.]_Erravi sicut ovis perdita_;
sed [Sidenote: Luc. 15, 5.]_in humeris pastoris mei_, structoris tui, spero
me _reportari_ tibi.
22. Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen
pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis? Estne
ista _domus_ Dei, non quidem Deo coæterna, sed tamen secundum modum suum
_æterna in coelis_, ubi vices temporum frustra quæritis, quia non
invenietis? supergreditur enim omnem distentionem, et omne spatium ætatis
volubile, cui semper [Sidenote: Ps. 62, 28.]_inhærere Deo bonum est_.
"Est," inquiunt. Quid igitur ex iis quæ clamavit cor meum ad Deum meum, cum
_audiret_ interius _vocem laudis ejus_, quid tandem falsum esse
contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam
nullus ordo erat; ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo
temporum poterat; et tamen hoc pene nihil, inquantum non omnino nihil erat,
ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est? "Hoc
quoque," aiunt, "non negamus."
[Sidenote: XVI. Rem habere non vult cum iis qui contradicunt veritati
divinæ.]
23. Cum his enim volo coram te aliquid colloqui, Deus meus, qui hæc omnia,
quæ intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt*. Nam qui
hæc negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi; persuadere conabor
ut quiescant, et viam præbeant ad se verbo tuo: quod 1. si noluerint et
repulerint me; obsecro, Deus meus, [Sidenote: Ps. 27, 1.]_ne_ tu _sileas a
me_. Tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic loqueris; et
dimittam eos foris sufflantes in pulverem, et excitantes terram in oculos
suos; et _intrem in cubile meum_, et cantem tibi amatoria, gemens
inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea, et recordans Jerusalem,
extento in eam sursum corde, Jerusalem patriam meam, _Jerusalem matrem_
meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, maritum,
castas et fortes delicias, et solidum gaudium, et omnia bona ineffabilia
simul omnia; quia unum {236} summum et verum bonum: et non avertar, donec
in ejus pacem matris charissimæ, ubi sunt _primitiæ spiritus_[326] mei,
unde mihi ista certa sunt, colligas totum quod sum, a dispersione[327] et
deformitate hac, et conformes atque confirmes in æternum, Deus meus,
misericordia mea. Cum his autem qui cuncta illa quæ vera sunt, falsa esse
non dicunt, honorantes et in culmine sequendæ auctoritatis nobiscum
constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam Scripturam tuam, et
tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor: Tu esto, Deus noster, arbiter
inter confessiones meas et contradictiones eorum.
[Sidenote: XVII. Ut coeli et terræ nominibus aliud et aliud intelligi
potest.]
24. Dicunt enim: "Quamvis vera sint hæc, non ea tamen duo Moyses
intuebatur, cum revelante spiritu diceret: [Sidenote: Gen. 1. 1.]_In
principio fecit Deus coelum et terram._ Non coeli nomine spiritualem vel
intellectualem illam creaturam, semper faciem Dei contemplantem
significavit; nec terræ nomine informem materiam." "Quid igitur?" "Quod nos
dicimus," inquiunt, "hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est."
"Quid est illud?" "Nomine," aiunt, "coeli et terræ, totum istum visibilem
mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea
digereret dierum enumeratione, quasi articulatim, universa quæ sancto
Spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque
carnalis populus cui loquebatur, ut eis opera Dei non nisi sola visibilia
commendanda judicaret. _Terram_ vero _invisibilem et incompositam_,
tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta
atque disposita esse cuncta ista visibilia quæ nota sunt omnibus, non
incongruenter informem istam materiam intelligendam esse consentiunt."
25. Quid si dicat alius, "eamdem informitatem, confusionemque materiæ,
_coeli et terræ_ nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis
cum omnibus naturis quæ in eo manifestissime apparent, qui _coeli et terræ_
nomine sæpe appellari solet, conditus atque perfectus est?" Quid si dicat
et alius, "_coelum et terram_ quidem invisibilem visibilemque naturam non
indecenter appellatam; ac per hoc universam creaturam quam _fecit_ in
Sapientia, id est _in Principio, Deus_, hujuscemodi duobus vocabulis esse
comprehensam: {237} verumtamen quia non de ipsa substantia Dei, sed ex
nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt idipsum quod Deus, et inest quædam
mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut æterna domus Dei; sive mutentur,
sicut anima hominis et corpus; communem omnium rerum invisibilium
visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret
coelum et terra, id est invisibilis atque visibilis jam utraque formata
creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur _Terra invisibilis
et incomposita_, et, _Tenebræ super abyssum_: ea distinctione, ut _terra
invisibilis et incomposita_ intelligatur materies corporalis ante
qualitatem formæ; _tenebræ_ autem _super abyssum_, spiritualis materies
ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem
Sapientiæ?"