mea. Si enim sunt futura et præterita, volo scire ubi sint. Quod si nondum
valeo, scio tamen ubicumque sunt, non ibi ea futura esse, aut præterita,
sed præsentia. Nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt; si et ibi
præterita sunt, jam non ibi sunt. Ubicumque ergo sunt quæcumque sunt, non
sunt nisi præsentia. Quanquam præterita cum vera narrantur, ex memoria
proferuntur non res ipsæ quæ præterierunt, sed verba concepta ex imaginibus
earum, quæ in animo velut vestigia per sensus prætereundo fixerunt.
Pueritia quippe mea quæ jam non est, in tempore præterito est quod jam non
est, imaginem vero ejus cum eam recolo et narro, in præsenti tempore
intueor, quia est adhuc in memoria mea. Utrum similis causa sit etiam
prædicendorum futurorum, ut rerum quæ nondum sunt, jam existentes
præsentiantur imagines*; confiteor, Deus meus, nescio. Illud sane scio, nos
plerumque præmeditari futuras actiones nostras, eamque præmeditationem esse
præsentem, actionem autem quam præmeditamur nondum esse, quia futura est;
quam cum aggressi fuerimus, et quod præmeditabamur agere coeperimus, tunc
erit illa actio, quia tunc non futura sed præsens est*. {217}
24. Quoquo modo se itaque habeat arcana præsensio futurorum, videri nisi
quod est non potest. Quod autem jam est, non futurum sed præsens est. Cum
ergo videri dicuntur futura, non ipsa quæ nondum sunt, id est quæ futura
sunt, sed eorum causæ, vel signa forsitan videntur, quæ jam sunt; ideo non
futura, sed præsentia sunt jam videntibus, ex quibus futura prædicantur
animo concepta. Quæ rursus conceptiones jam sunt, et eas præsentes apud se
intuentur qui illa prædicunt. Loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum
numerositas. Intueor auroram, oriturum solem prænuntio: quod intueor,
præsens est; quod prænuntio, futurum: non sol futurus qui jam est, sed
ortus ejus qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer,
sicut modo cum id loquor, non eum possem prædicere. Sed nec illa aurora
quam in coelo video, solis ortus est, quamvis eum præcedat; nec illa
imaginatio in animo meo: quæ duo præsentia cernuntur, ut futurus ille ante
dicatur. Futura ergo nondum sunt; et si nondum sunt, non sunt: et si non
sunt, videri omnino non possunt; sed prædici possunt ex præsentibus, quæ
jam sunt, et videntur.
[Sidenote: XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.]
25. Tu itaque, regnator creaturæ tuæ, quis est modus quo doces animas ea
quæ futura sunt? docuisti enim Prophetas tuos. Quisnam ille modus est quo
doces futura, cui futurum quidquam non est; vel potius de futuris doces
præsentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est
modus iste ab acie mea; [Sidenote: Ps. 138, 6.]_invaluit ex me, non potero
ad illum_; potero autem ex te, cum dederis tu, _dulce lumen_ occultorum*
_oculorum meorum_.
[Sidenote: XX. Differentiæ temporis quomodo nominandæ.]
26. Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt, nec præterita. Nec
proprie dicitur, Tempora sunt tria; præteritum, præsens et futurum: sed
fortasse proprie diceretur, Tempora sunt tria; præsens de præteritis,
præsens de præsentibus, præsens de futuris. Sunt enim hæc in anima tria
quædam, et alibi ea non video; præsens de præteritis memoria, præsens de
præsentibus contuitus, præsens de futuris exspectatio. Si hæc permittimur
dicere, tria tempora video, fateorque* tria sunt. Dicatur etiam, Tempora
sunt tria, præteritum, præsens et futurum; sicut abutitur consuetudo,
dicatur: ecce non curo, nec resisto, nec reprehendo; dum tamen intelligatur
quod dicitur, neque id quod futurum est, {218} esse jam, neque id quod
præteritum est. Pauca sunt enim quæ proprie loquimur, plura non proprie;
sed agnoscitur quid velimus.
[Sidenote: XXI. Quomodo tempus liceat metiri.]
27. Dixi ergo paulo ante, prætereuntia tempora metimur, ut possimus dicere
duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et
si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quocirca,
ut dicebam, prætereuntia metimur tempora. Et si quis mihi dicat, "Unde
scis?" respondeam, "Scio quia metimur, nec metiri quæ non sunt possumus, et
non sunt præterita vel futura. Præsens vero tempus quomodo metimur, quando
non habet spatium? Metitur ergo cum præterit, cum autem præterierit, non
metitur*; quid enim metiatur, non erit. Sed unde et qua et quo præterit,
cum metitur? Unde, nisi ex futuro? qua, nisi per præsens? quo, nisi in
præteritum? Ex illo ergo quod nondum est, per illud quod spatio caret, in
illud quod jam non est. Quid autem metimur, nisi tempus in aliquo spatio?
Neque enim dicimus simpla, et dupla, et tripla, et æqualia, et si quid hoc
modo in tempore dicimus, nisi spatia temporum. In quo ergo spatio metimur
tempus præteriens? Utrum in futuro, unde præterit? Sed quod nondum est, non
metimur. An in præsenti, qua præterit? Sed nullum spatium non metimur. An
in præterito, quo præterit? Sed quod jam non est, non metimur.
[Sidenote: XXII. Petit ænigmatis istius solutionem a Deo.]
28. Exarsit animus meus nosse istud implicatissimum ænigma. Noli claudere,
Domine Deus meus bone Pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio
meo ista, et usitata et abdita, quominus in ea penetret, et dilucescant
allucente misericordia tua, Domine. Quem percunctabor de his? et cui
fructuosius confitebor* imperitiam meam, nisi tibi cui non sunt molesta
studia mea, flammantia vehementer in Scripturas tuas? Da quod amo: amo
enim, et hoc tu dedisti. Da, Pater, qui vere* [Sidenote: Mat. 7, 11.]_nosti
data bona dare filiis tuis_. Da, quoniam suscepi cognoscere*, [Sidenote:
Ps. 72, 16.]_et labor est ante me_, donec aperias. Per Christum obsecro, in
nomine ejus Sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. Et [Sidenote: Ps. 115,
1.]_ego credidi, propter quod et loquor_. Hæc est spes mea; ad hanc vivo*
ut [Sidenote: Ps. 26, 4.]_contempler delectationem Domini_. Ecce [Sidenote:
Ps. 38, 6.]_veteres posuisti dies meos_, et transeunt; et quomodo, nescio.
Et dicimus, Tempus et tempus, tempora et tempora; Quamdiu dixit hoc ille,
quamdiu fecit hoc ille; {219} et, Quam longo tempore illud non vidi! et,
Duplum temporis habet hæc syllaba ad illam simplam brevem. Dicimus hæc, et
audimus hæc; et intelligimur, et intelligimus. Manifestissima et
usitatissima sunt; et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio
eorum.
[Sidenote: XXIII. Quid sit tempus.]
29. Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunæ ac siderum motus, ipsa
sint tempora; et nil annui*. Cur enim non potius omnium corporum motus sint
tempora? An vero si cessarent coeli lumina, et moveretur rota figuli, non
esset tempus quo metiremur eos gyros, et diceremus aut æqualibus morulis
agi; aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos
esse, alios minus? Aut cum hoc diceremus, non et nos in tempore loqueremur,
aut essent in verbis nostris aliæ longæ syllabæ, aliæ breves, nisi quia
illæ longiore tempore sonuissent, istæ breviore? Deus, dona hominibus
videre in parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. [Sidenote:
Gen. 1, 14.]_Sunt et sidera et luminaria coeli in signis, et in temporibus,
et in annis, et in diebus_: sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius
ligneolæ* rotæ diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.
30. Ego scire cupio vim naturamque temporis, quo metimur corporum motus, et
dicimus illum motum, verbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam
istum. Nam quæro, quoniam dies dicitur, non tantum mora solis super terram,
secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius* ejus circuitus
ab oriente usque ad orientem, secundum quod dicimus, 'Tot dies
transierunt;' cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra
reputantur spatia noctium: quoniam ergo dies expletur motu solis, atque
circuitu ab oriente usque ad orientem; quæro utrum motus ipse sit dies, an
mora ipsa quanta peragitur, an utrumque. Si enim primum dies esset; dies
ergo esset etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset,
quantum est horæ unius. Si secundum; non ergo esset dies, si ab ortu solis
usque in ortum alterum, tam brevis mora esset quam est horæ unius; sed
vicies et quater circumiret sol ut expleret diem. Si utrumque; nec ille
appellaretur dies, si horæ spatio sol totum suum gyrum circumiret; nec
ille*, si sole cessante tantum temporis præteriret, quanto peragere sol
totum ambitum de mane in mane assolet. Non itaque nunc quæram, quid sit
illud quod vocatur dies, sed {220} quid sit tempus quo metientes solis
circuitum, diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet,
si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horæ duodecim;
et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi
aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad
orientem circumiret. Nemo ergo mihi dicat coelestium corporum motus esse
tempora: quia et cujusdam voto cum sol stetisset; [Sidenote: Jos. 10,
13.]ut victoriosum* prælium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Per
suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque
finita est. Video igitur tempus quamdam esse distentionem. Sed video, an
videre mihi videor? Tu demonstrabis, Lux, Veritas.
[Sidenote: XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.]
31. Jubes ut approbem si quis dicat tempus esse motum corporis? Non jubes.
Nam corpus nullum, nisi in tempore, moveri audio: tu dicis. Ipsum autem
corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. Cum enim movetur
corpus, tempore metior quamdiu moveatur, ex quo moveri incipit donec
desinat. Et si non vidi ex quo coepit, et perseverat moveri, ut non videam
cum desinit; non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio donec
desinam. Quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio, non
autem quantum sit; quia et quantum cum* dicimus, collatione dicimus; velut,
'Tantum hoc, quantum illud;' aut, 'Duplum hoc ad illud' et si quid aliud
isto modo. Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat
corpus quod movetur, vel partes ejus, si tanquam in torno movetur, possumus
dicere quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus
corporis vel partis ejus effectus est. Cum itaque aliud sit motus corporis,
aliud quo metimur quamdiu sit; quis non sentiat quid horum potius tempus
dicendum sit? Nam si et* varie corpus aliquando movetur, aliquando stat;
non solum motum ejus, sed etiam statum tempore metimur; et dicimus, 'Tantum
stetit, quantum motum est;' aut, 'Duplo vel triplo stetit, ad id quod motum
est;' et si quid aliud nostra dimensio sive comprehenderit sive
existimaverit, ut dici solet, plus minus. Non est ergo tempus corporis
motus.
[Sidenote: XXV. Rursus Deum interpellat.]
32. Et confiteor tibi, Domine, adhuc ignorare me quid sit tempus; et rursus
confiteor tibi, Domine, scire me in tempore {221} ista dicere, et diu me
jam loqui de tempore, atque id* ipsum diu non esse diu nisi mora temporis.
Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? An forte nescio
quemadmodum dicam quod scio? Hei mihi qui nescio saltem quid nesciam! Ecce,
Deus meus, coram te, quia non mentior; sicut loquor, ita est cor meum. Tu
illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, [Sidenote: Ps. 17,
25.]_illuminabis tenebras meas_.
[Sidenote: XXVI. Quomodo tempus metimur.]
33. Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora?
Itane, Deus meus, metior, et quid metiar nescio? Metior motum corporis
tempore; item* ipsum tempus non metior? An vero corporis motum metirer
quamdiu sit, et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur
metirer? Ipsum ergo tempus unde metior? An tempore breviore metimur
longius, sicut spatio cubiti spatium transtri? Sic enim videmur spatio
brevis syllabæ metiri spatium longæ syllabæ, atque id duplum dicere. Ita
metimur spatia carminum spatiis versuum, et spatia versuum spatiis pedum,
et spatia pedum spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis brevium: non
in paginis (nam eo modo loca metimur, non tempora), sed cum voces
pronuntiando transeunt, et dicimus, 'Longum carmen est, nam tot versibus
contexitur; longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot
syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad brevem.' Sed neque
ita comprehenditur certa mensura temporis; quandoquidem fieri potest, ut
ampliori spatio temporis personet versus brevior si productius
pronuntietur, quam longior si correptius. Ita carmen, ita pes, ita syllaba.
Inde mihi visum est, nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cujus
rei, nescio; et mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro, Deus
meus, et dico aut indefinite, 'Longius est hoc tempus quam illud;' aut
etiam definite, 'Duplum est hoc ad illud*?' Tempus metior, scio: sed non
metior futurum, quia nondum est; non metior præsens, quia nullo spatio
tenditur; non metior præteritum, quia jam non est. Quid ergo metior? An
prætereuntia tempora, non præterita? sic enim dixeram.
[Sidenote: XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.]
34. Insiste, anime meus, et attende fortiter: Deus adjutor noster;
[Sidenote: Ps. 99, 3.]_ipse fecit nos, et non ipsi nos_. Attende ubi
albescit veritas. Ecce puta*, vox corporis incipit sonare, et sonat, et
adhuc sonat, et ecce desinit; jamque silentium est, et vox {222} illa
præterita est, et non est jam vox. Futura erat antequam sonaret, et non
poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia jam non est.
Tunc ergo poterat cum sonabat, quia tunc erat quæ metiri posset. Sed et
tunc non stabat; ibat enim et præteribat. An ideo magis poterat? Præteriens
enim tendebatur in aliquod spatium temporis quo metiri posset, quoniam
præsens nullum habet spatium. Si ergo tunc poterat, ecce puta, altera
coepit sonare, et adhuc sonat, continuato tenore* sine ulla distinctione:
metiamur eam dum sonat; cum enim sonare cessaverit, jam præterita erit, et
non erit quæ possit metiri; metiamur plane, et dicamus quanta sit. Sed
adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui quo sonare coepit, usque
ad finem quo desinit. Ipsum quippe intervallum metimur ab aliquo initio
usque ad aliquem finem. Quapropter vox quae nondum finita est, metiri non
potest, ut dicatur quam longa vel brevis sit; nec dici aut æqualis alicui,
aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid aliud. Cum autem finita fuerit,
jam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit? Et metimur tamen tempora;
nec ea quæ nondum sunt, nec ea quæ jam non sunt, nec ea quæ nulla mora
extenduntur, nec ea quæ terminos non habent: nec futura ergo nec præterita,
nec præsentia, nec prætereuntia tempora metimur; et metimur tamen tempora.
35. "Deus creator omnium;" versus iste octo syllabarum, brevibus et longis
alternat syllabis. Quatuor itaque breves; prima, tertia, quinta, septima,
simplæ sunt ad quatuor longas; secundam, quartam, sextam, octavam. Hæ
singulæ ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio*, renuntio, et
ita est quantum sentitur sensu manifesto. Quantum sensus manifestus est,
brevi syllaba longam metior, eamque sentio habere bis tantum. Sed cum
altera post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo
brevem, et quomodo eam longæ metiens applicabo, ut inveniam quod bis tantum
habeat; quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare
destiterit? Ipsamque longam num præsentem metior, quando nisi finitam non
metior? Ejus autem finitio, præteritio est. Quid ergo est quod metiar? Ubi
est, qua* metior, brevis? ubi est longa quam metior? Ambæ sonuerunt,
avolaverunt, præterierunt, jam non sunt; et ego metior, fidenterque
respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam {223} simplam esse,
illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia
præterierunt et finitæ sunt. Non ergo ipsas quæ jam non sunt, sed aliquid
in memoria mea metior quod infixum manet.
36. In te, anime meus, tempora metior; noli mihi obstrepere: quod est, Noli
tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. In te, inquam, tempora metior;
affectionem quam res prætereuntes in te faciunt, et cum illæ præterierint
manet, ipsam metior præsentem, non eas* quæ præterierunt ut fieret: ipsam
metior, cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora
metior. Quid cum metimur silentia, et dicimus illud silentium tantum
tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit? Nonne cogitationem tendimus ad
mensuram vocis, quasi sonaret, ut aliquid de intervallis silentiorum in
spatio temporis renuntiare possimus? Nam et voce atque ore cessante,
peragimus cogitando carmina, et versus et quemque sermonem, motionumque
dimensiones quaslibet, et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit
renuntiamus, non aliter ac si ea sonando diceremus. Si voluerit aliquis
edere longiusculam vocem, et constituerit præmeditando quam longa futura
sit; egit utique iste spatium temporis in silentio, memoriæque commendans
coepit edere illam vocem quæ sonat, donec ad propositum terminum
perducatur: imo sonuit et sonabit; nam quod ejus jam peractum est, utique
sonuit; quod autem restat, sonabit: atque ita peragitur, dum præsens
intentio futurum in præteritum trajicit, diminutione futuri crescente
præterito, donec consumptione* futuri sit totum præteritum.
[Sidenote: XXVIII. Animo metimur tempora.]
37. Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est? aut
quomodo crescit præteritum quod jam non est, nisi quia in animo qui illud
agit tria sunt? Nam et exspectat et attendit et meminit, ut id quod
exspectat, per id quod attendit, transeat in id quod meminerit. Quis igitur
negat futura nondum esse? Sed tamen jam est in animo exspectatio futurorum.
Et quis negat præterita jam non esse? Sed tamen adhuc est in animo memoria
præteritorum. Et quis negat præsens tempus carere spatio, quia in puncto
præterit? Sed tamen perdurat attentio per quam pergat* abesse quod aderit.
Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum longa
exspectatio futuri est; {224} neque longum præteritum tempus quod non est,
sed longum præteritum longa memoria præteriti est.
38. Dicturus sum canticum quod novi: antequam incipiam, in totum
exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illo* in præteritum
decerpsero, tenditur in memoria mea: atque distenditur vita hujus actionis
mea; in memoriam, propter quod dixi; et in exspectationem, propter quod
dicturus sum: præsens tamen adest attentio mea, per quam trajiciatur quod
erat futurum ut fiat præteritum. Quod quanto magis agitur et agitur, tanto
breviata exspectatione prolongatur memoria; donec tota exspectatio
consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. Et quod in
toto cantico, hoc in singulis particulis ejus fit, atque in singulis
syllabis ejus; hoc in actione longiore, cujus forte particula est illud
canticum; hoc in tota vita hominis, cujus partes sunt omnes actiones
hominis; hoc in toto sæculo filiorum hominum, cujus partes sunt omnes vitæ
hominum.
[Sidenote: XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.]
39. Sed quoniam [Sidenote: Ps. 62, 4.]_melior est misericordia tua super
vitas_, ecce distentio est vita mea, et _me suscepit dextera tua_ in Domino
meo mediatore Filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per
multa, _ut_ per eum _apprehendam in quo et apprehensus sum_, et a veteribus
diebus colligar sequens unum[306] _præterita oblitus_; non in ea quæ futura
et transitura sunt, sed _in ea quæ ante sunt_, non distentus, sed
_extentus_*, non secundum distentionem, sed secundum intentionem [Sidenote:
Phil. 3, 13. 14.]_sequor ad palmam supernæ vocationis_; ubi [Sidenote: Ps.
25, 7.]_audiam vocem laudis_ tuæ, et [Sidenote: Ps. 26, 4.]_contempler
delectationem_ tuam, nec venientem, nec prætereuntem. Nunc vero anni mei in
gemitibus. Et tu solatium meum, Domine, pater meus æternus es: at ego in
tempora dissilui*, quorum ordinem nescio; et tumultuosis varietatibus
dilaniantur cogitationes meæ, intima viscera animæ meæ, donec in te
confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.
[Sidenote: XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi
creationem.]
40. Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua; nec patiar
quæstiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt,
"Quid faciebat Deus antequam _faceret coelum et terram_? Aut quid ei venit
in mentem ut aliquid faceret, cum antea nunquam aliquid fecerit?" Da illis,
Domine, bene cogitare quid dicant, et invenire quia non {225} dicitur,
"Nunquam," ubi non est tempus. Quod* ergo dicitur, "nunquam fecisse," quid
aliud dicitur nisi "nullo tempore fecisse?" Videant itaque nullum tempus
esse posse sine creatura[307], et desinant istam _vanitatem loqui_.
_Extendantur_ etiam _in ea quæ ante sunt_, et intelligant te ante omnia
tempora æternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse
coæterna, nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.
[Sidenote: XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.]
41. Domine Deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui, et quam longe
inde me projecerunt consequentia delictorum meorum? Sana oculos meos, et*
congaudeam luci tuæ. Certe si est tam grandi scientia et præscientia
pollens animus, cui cuncta præterita et futura ita nota sint, sicut mihi
unum canticum notissimum; nimium mirabilis est animus iste, atque ad
horrorem stupendus: quippe quem ita non lateat quidquid peractum, et
quidquid reliquum sæculorum est; quemadmodum me non latet cantantem illud
canticum, quid et quantum ejus abierit ab exordio, quid et quantum restet
ad finem. Sed absit ut tu conditor universitatis, conditor animarum et
corporum, absit ut ita noveris omnia futura et præterita. Longe tu, longe
mirabilius, longeque secretius. Neque enim sicut nota cantantis notumve
canticum audientis, exspectatione vocum futurarum et memoria præteritarum
variatur affectus, sensusque distenditur; ita tibi aliquid accidit
incommutabiliter æterno, hoc est, vere æterno creatori mentium[308]. Sicut
ergo nosti in principio coelum et terram sine varietate notitiæ tuæ, ita
_fecisti in principio coelum et terram_ sine distentione* actionis tuæ. Qui
intelligit, confiteatur tibi; et qui non intelligit, confiteatur tibi. O
quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! [Sidenote: Ps. 145,
8.]_Tu_ enim _erigis elisos_, et non cadunt quorum celsitudo tu es.
* * * * *
{226}
LIBER DUODECIMUS.
Primi Geneseos versiculi interpretationem prosequitur, _In principio
fecit Deus coelum et terram_; in quo _coeli_ nomine significari docet
creaturam illam spiritualem vel intellectualem, quæ faciem Dei semper
contemplatur; _terræ_ autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum
corporearum species fuerunt posthac formatæ. Verum alias interpretandi
rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturæ divinæ
profunditate sensum multiplicem erui posse et debere, quinimo, quidquid
omnino veri in ejus verbis inveniri potest, id in iis revera contineri,
confitetur.
[Sidenote: I. Difficilis inquisitio veri.]
1. Multa satagit cor meum, Domine, in hac inopia vitæ meæ, pulsatum verbis
sanctæ Scripturæ tuæ: et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas
humanæ intelligentiæ; quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et
longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam
sumens. Tenemus promissum; quis corrumpet illud? [Sidenote: Rom. 8, 31.]_Si
Deus pro nobis, quis contra nos? [Sidenote: Mat. 7, 7. 8.]Petite, et
accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim
qui petit accipit, et quærens invenit, et pulsanti aperietur._ Promissa tua
sunt; et quis falli timeat, cum promittit Veritas?
[Sidenote: II. De duplici coelo et terra.]
2. Confitetur altitudini tuæ humilitas linguæ meæ, quoniam _tu fecisti
coelum et terram_; hoc coelum quod video, terramque quam calco, unde est
hæc terra quam porto, tu fecisti. Sed ubi est coelum coeli, Domine, de quo
audivimus in voce Psalmi: [Sidenote: Ps. 113, 16.]_Coelum coeli Domino;
terram autem dedit filiis hominum?_ Ubi est coelum quod non cernimus, cui
terra est hoc omne quod cernimus? Hoc enim totum corporeum, non ubique
totum ita accepit* speciem pulchram in novissimis, cujus* fundus est terra
nostra; sed ad illud coelum coeli, etiam terræ nostræ coelum terra est. Et
hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est, ad illud nescio quale
coelum quod Domino est, non filiis hominum.
[Sidenote: III. Quid tenebræ super faciem abyssi.]