inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et
imperitiam meam, primordia illuminationis tuæ, et reliquias tenebrarum
mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horæ
diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et
intentionis animi, et servitutis quam debemus hominibus, et quam non
debemus[295] et tamen reddimus.
3. Domine Deus meus, intende orationi meæ, et misericordia tua exaudiat
desiderium meum; quoniam non mihi soli æstuat, sed usui vult esse fraternæ
charitati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem* tibi famulatum
cogitationis et linguæ meæ; et da quod offeram tibi. [Sidenote: Ps. 85,
1.]_Inops_ enim _et pauper sum_; [Sidenote: Rom. 10, 12.]_tu dives in omnes
invocantes te_, qui securus curam nostri geris. _Circumcide_ ab omni
temeritate omnique mendacio interiora et exteriora _labia mea_. Sint castæ
deliciæ {207} meæ, Scripturæ tuæ; nec fallar in eis, nec fallam ex eis.
Domine attende; et miserere, Domine Deus meus, lux cæcorum et virtus
infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium; attende animam meam,
et audi [Sidenote: Ps. 130, 1.]_clamantem de profundo_. Nam nisi adsint et
in profundo aures tuæ, quo ibimus? quo clamabimus? [Sidenote: Ps. 73,
16.]_Tuus est dies, et tua est nox_: ad nutum tuum momenta transvolant.
Largire inde spatium meditationibus nostris in _abdita legis tuæ_, neque
adversus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot
paginarum opaca secreta[296]; aut non habent illæ [Sidenote: Ps. 28,
9.]_silvæ cervos_[297] suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes
et pascentes, recumbentes* et ruminantes[298]. O Domine, _perfice_ me, et
_revela_ mihi _eas_. Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam
voluptatum*. Da quod amo: amo enim; et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras,
nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid invenero in
Libris tuis; et _audiam vocem laudis_ et te bibam, et [Sidenote: Ps. 25,
7.]_considerem mirabilia de lege tua_, ab usque [Sidenote: Ps. 118,
18.]_principio in quo fecisti coelum et terram_, usque ad regnum tecum
perpetuum sanctæ civitatis tuæ.
4. Domine, miserere mei, et exaudi desiderium meum. Puto enim quod non sit
de terra, non de auro et argento et de lapidibus, aut decoris vestibus, aut
honoribus et potestatibus, aut voluptatibus carnis, neque de necessariis
corpori et huic vitæ peregrinationis nostræ, quæ omnia nobis [Sidenote:
Mat. 6, 33.]_apponuntur quærentibus regnum et justitiam tuam_. Vide, Domine
Deus, meus, unde sit desiderium meum. [Sidenote: Ps. 118, 85.]_Narraverunt
mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine._ Ecce unde est
desiderium meum. Vide, Pater, aspice, et vide, et approba; et placeat in
conspectu misericordiæ tuæ invenire me gratiam ante te, ut aperiantur
pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per Dominum nostrum Jesum
Christum filium tuum, [Sidenote: Ps. 79, 18.]_virum dexteræ tuæ, filium
hominis, quem confirmasti tibi_ mediatorem tuum et nostrum; per quem nos
quæsisti {208} non quærentes te, quæsisti autem ut quæreremus te;
[Sidenote: Joh. 1, 3.]_Verbum tuum per quod fecisti omnia_, in quibus et
me; Unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo
et me: per eum te obsecro [Sidenote: Rom. 8, 34.]_qui sedet ad dexteram
tuam et te interpellat pro nobis, [Sidenote: Col. 2, 3.]in quo sunt omnes
thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi_. Ipsos* quæro in Libris tuis.
[Sidenote: Joh. 5, 46.]_Moyses de illo scripsit_: hoc ipse ait; hoc Veritas
ait.
[Sidenote: III. Quæ scripsit Moyses de creatione coeli et terræ,
intelligere non potest nisi donante Deo.]
5. Audiam et intelligam quomodo [Sidenote: Gen. 1, 1.]_in principio fecisti
coelum et terram_. Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc a
te ad te*; neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem
eum, et per te obsecrarem ut mihi ista panderet; et præberem aures corporis
mei sonis erumpentibus ex ore ejus. Et si Hebræa voce loqueretur, frustra
pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem
Latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? Quod si et
hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio
cogitationis, nec Hebræa, nec Græca, nec Latina, nec barbara veritas, sine
oris et linguæ organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit: et
ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum
ergo illum interrogare non possim, te, te quo plenus vera dixit, Veritas,
rogo; te, Deus meus, rogo parce peccatis meis; et qui illi servo tuo
dedisti hæc dicere da et mihi hæc intelligere.
[Sidenote: IV. Creatura clamat creatorem Deum.]
6. Ecce sunt coelum et terra: clamant quod facta sint; mutantur enim atque
variantur. Quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo*
quidquam quod ante non erat, quod est mutari atque variari[299]. Clamant
etiam quod seipsa non fecerint: Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo
eramus antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et vox dicentium est
ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea qui pulcher es, pulchra sunt
enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra
sunt, nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu, conditor eorum; cui*
comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus hæc, gratias
tibi. Et scientia nostra scientiæ tuæ comparata, ignorantia est.
[Sidenote: V. Ex nihilo conditus mundus.]
7. Quomodo autem _fecisti coelum et terram_*, et quae machina tam grandis
operationis tuæ? Non enim sicut homo {209} artifex formans corpus de
corpore, arbitratu animæ valentis imponere utcumque speciem quam cernit in
semetipsa interno oculo[300]. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti
eam? Et imponit speciem jam existenti et habenti ut esset; veluti terræ,
aut lapidi, aut ligno, aut auro, aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista
essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris
imperitantem fecisti; tu materiam unde facit aliquid; tu ingenium quo artem
capiat, et videat intus quid faciat foris; tu sensum corporis quo
interprete trajiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo
quid factum sit; ut ille intus consulat præsidentem sibi veritatem, an bene
factum sit. Te laudant* hæc omnia creatorem omnium: sed tu quomodo facis
ea? quomodo _fecisti_, Deus, _coelum et terram_? Non utique in coelo neque
in terra _fecisti coelum et terram_; neque in aere aut in aquis, quoniam et
hæc pertinent ad coelum et terram: neque in universo mundo fecisti
universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret ut esset. Nec
manu tenebas aliquid unde _faceres coelum et terram_; nam unde tibi hoc
quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es?
Ergo [Sidenote: Ps. 32, 9. 6.]_dixisti, et facta sunt_, atque _in verbo
tuo fecisti ea_.
[Sidenote: VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.]
8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube,
dicens: [Sidenote: Mat. 3, 17; et 17, 5.]_Hic est filius meus dilectus?_
Illa enim vox acta atque transacta est, coepta et finita. Sonuerunt syllabæ
atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex
ordine, donec ultima post cæteras, silentiumque post ultimam. Unde claret
atque eminet, quod creaturæ motus expressit eam, serviens æternæ voluntati
tuæ ipse temporalis. Et hæc ad tempus facta verba tua nuntiavit auris
exterior menti prudenti, cujus auris interior posita est ad æternum Verbum
tuum. At illa comparavit hæc verba temporaliter sonantia, cum æterno in
silentio Verbo tuo, et dixit: "Aliud est, longe aliud est." Hæc longe infra
me sunt; nec sunt, quia fugiunt et prætereunt: _Verbum autem Domini_* mei
supra me _manet in æternum_. Si ergo verbis sonantibus et prætereuntibus
dixisti ut _fieret coelum et terra_, atque ita _fecisti coelum et terram_,
erat jam creatura corporalis ante coelum et terram, cujus motibus
temporalibus temporaliter vox illa percurreret. Nullum autem corpus ante
coelum et terram: {210} aut si erat, id certe sine transitoria voce
feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut _fieret coelum et
terra_. Quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum
esset, omnino non esset. Ut ergo fieret corpus unde verba ista fierent, quo
verbo a te dictum est?
[Sidenote: VII. Verbum Dei coæternum Deo.]
9. Vocas ergo nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod
sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia: neque enim finitur
quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed simul ac
sempiterne omnia[301]. Alioquin jam tempus et mutatio, et non vera
æternitas, nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago.
Novi, confiteor tibi, Domine; mecumque novit et benedicit te quisquis
ingratus non est certæ veritati. Novimus, Domine, novimus; quoniam
inquantum quidquid non est quod erat, et est quod non erat, intantum
moritur et oritur. Non ergo quidquam Verbi* tui cedit atque succedit
quoniam vere immortale atque æternum est. Et ideo Verbo tibi coæterno,
simul et sempiterne* dicis omnia quæ dicis, et fit quidquid dicis ut fiat;
nec aliter, quam dicendo, facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia
quæ dicendo facis.
[Sidenote: VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem
veritatem.]
10. Cur quæso, Domine Deus meus? Utcumque video; sed quomodo id eloquar
nescio: nisi quia omne quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit
et tunc* desinit, quando debuisse incipere vel desinere in æterna ratione
cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est Verbum tuum,
quod et [Sidenote: Joh. 8, 25.]_Principium[302] est quia* et loquitur
nobis_. Sic in Evangelio per carnem ait; et hoc insonuit foris auribus
hominum, ut crederetur, et intus quæreretur, et inveniretur in æterna
veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. Ibi audio
vocem tuam, Domine, dicentis* mihi, quoniam ille loquitur nobis qui docet
nos. Qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. Quis
porro nos docet, nisi stabilis veritas? Quia et per creaturam {211}
mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur; ubi* vere discimus
cum [Sidenote: Joh. 3, 29.]_stamus et audimus eum, et gaudio gaudemus
propter vocem sponsi_, reddentes nos unde sumus. Et ideo Principium, quia
nisi maneret, cum erraremus non esset quo rediremus[303]. Cum autem redimus
ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos,
_quia Principium_ est, et _loquitur nobis_.
[Sidenote: IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.]
11. _In_ hoc _Principio, fecisti, Deus, coelum et terram_, in Verbo tuo, in
Filio tuo, in Virtute tua, in Sapientia tua, in Veritate tua, miro modo
dicens, et miro modo faciens. Quis comprehendet? quis enarrabit? Quid est
illud quod interlucet mihi, et percutit cor meum sine læsione; et
inhorresco, et inardesco? Inhorresco inquantum dissimilis ei sum; inardesco
inquantum similis ei sum. Sapientia, sapientia* ipsa est, quæ interlucet
mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea,
caligine atque aggere poenarum mearum; quoniam sic [Sidenote: Ps. 30,
11.]_infirmatus est in egestate* vigor meus_, ut non sufferam bonum meum,
donec tu, Domine, qui [Sidenote: Ps. 102, 3-5.]_propitius factus es omnibus
iniquitatibus meis_, etiam _sanes omnes languores meos_; quia et _redimes
de corruptione vitam meam, et coronabis me in miseratione et misericordia,
et satiabis in bonis desiderium meum; quoniam renovabitur juventus mea
sicut aquilæ_. _Spe enim salvi facti sumus_, et promissa tua [Sidenote:
Rom. 8, 24. 25.]_per patientiam exspectamus_. Audiat te intus sermocinantem
qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: [Sidenote: Ps. 103,
24.]_Quam magnificata sunt opera tua Domine, omnia in Sapientia fecisti!_
et illa _Principium_, et _in_ eo _Principio fecisti coelum et terram_.
[Sidenote: X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram
conderet.]
12. Nonne ecce pleni sunt vetustatis suæ qui nobis dicunt: "Quid faciebat
Deus antequam faceret coelum et terram?" "Si enim vacabat," inquiunt, "et
non operabatur aliquid, non sic semper et deinceps, quemadmodum retro
semper cessavit ab opere? Si enim ullus motus in Deo novus exstitit*, et
voluntas nova ut creaturam conderet quam nunquam ante condiderat; quomodo
iam vera æternitas, ubi oritur voluntas quæ non erat? Neque enim voluntas
Dei creatura est, sed ante creaturam; quia non crearetur aliquid, nisi
{212} creatoris voluntas præcederet. Ad ipsam ergo Dei substantiam pertinet
voluntas ejus. Quod si exortum est aliquid in Dei substantia quod prius non
erat; non veraciter dicitur æterna illa substantia: si autem voluntas Dei
sempiterna erat ut esset creatura; cur non sempiterna et creatura?"
[Sidenote: XI. Objectioni respondet quod æternitas Dei nescit tempora.]
13. Qui hæc dicunt, nondum te intelligunt, o Sapientia Dei, lux mentium;
nondum intelligunt, quomodo fiant quæ per te, atque in te fiunt: et
conantur æterna sapere; sed adhuc in præteritis et futuris rerum motibus
cor eorum volitat, et adhuc vanum est. Quis tenebit illud, et figet illud,
ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper stantis æternitatis,
et comparet cum temporibus nunquam stantibus, et videat esse
incomparabilem; et videat longum tempus, nisi ex multis prætereuntibus
motibus, qui simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem
præterire* quidquam in æterno, sed totum esse præsens; nullum vero tempus
totum esse præsens: et videat omne praeteritum propelli ex futuro, et omne
futurum ex præterito consequi; et omne præteritum ac futurum ab eo quod
semper est præsens, creari et excurrere? Quis tenebit cor hominis, ut stet,
et videat quomodo stans dictet et futura et præterita tempora, nec futura
nec præterita æternitas? Numquid manus mea valet hoc, aut manus oris mei
per loquelas agit tam grandem rem?
[Sidenote: XII. Deus fecerit ante mundi creationem.]
14. Ecce respondeo dicenti, "Quid faciebat Deus antequam _faceret coelum et
terram_?" respondeo non illud quod quidam respondisse perhibetur
joculariter, eludens quæstionis violentiam: "Alta," inquit, "scrutantibus
gehennas parabat." Aliud est videre, aliud* ridere; hæc non respondeo.
Libentius enim responderim, "Nescio," quod nescio; quam illud unde
irridetur qui alta interrogavit, et laudatur qui falsa respondit. Sed dico
te, Deus noster, omnis creaturæ creatorem. Et si coeli et terræ nomine
omnis creatura intelligitur; audenter dico, "Antequam _faceret Deus coelum
et terram_, non faciebat aliquid: si enim faciebat, quid nisi creaturam
faciebat?" Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum
scio quod nulla fiebat creatura*, antequam fieret ulla creatura.
15. At si cujusquam volatilis sensus vagatur per imagines retro temporum,
et te Deum omnipotentem et omnicreantem {213} et omnitenentem, coeli et
terræ artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia
sæcula cessasse miratur; evigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam
unde poterant innumerabilia sæcula præterire, quæ ipse non feceras, cum sis
omnium sæculorum auctor et conditor? aut quæ tempora fuissent quæ abs te
condita non essent[304]? aut quomodo præterirent, si nunquam fuissent? Cum
ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus antequam _faceres
coelum et terram_, cur dicitur quod ab opere cessabas? Idipsum enim tempus
tu feceras, nec præterire potuerunt tempora antequam faceres tempora. Si
autem ante coelum et terram nullum erat tempus, cur quæritur quid tunc
faciebas? Non enim erat Tunc, ubi non erat tempus.
[Sidenote: XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.]
16. Nec tu tempore tempora præcedis, alioquin non omnia tempora præcederes.
Sed præcedis omnia præterita celsitudine semper præsentis æternitatis; et
superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum venerint, præterita
erunt; [Sidenote: Ps. 110, 28.]_tu autem idem ipse es, et anni tui non
deficiunt_. Anni tui nec eunt nec veniunt; isti enim nostri et eunt et
veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant; nec
euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri
omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies unus; et dies tuus non
quotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim
succedit hesterno. Hodiernus tuus æternitas[305]; ideo coæternum genuisti,
cui dixisti, [Sidenote: Ps. 2, 7; Heb. 5, 5.]_Ego hodie genui te._ Omnia
tempora tu fecisti, et ante omnia tempora tu es; nec aliquo tempore non
erat tempus.
[Sidenote: XIV. Temporis differentiæ tres.]
17. Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras.
Et nulla tempora tibi coæterna sunt, quia tu permanes: at illa si
permanerent, non essent tempora. Quid est enim tempus? Quis hoc facile
breviterque explicaverit? Quis hoc, ad verbum de illo proferendum, vel
cogitatione comprehenderit? Quid autem familiarius et notius in loquendo
commemoramus quam tempus? Et intelligimus utique cum id loquimur,
intelligimus etiam cum alio loquente id audimus. Quid est ergo tempus? Si
nemo ex me quærat, scio; si quærenti explicare velim nescio: fidenter tamen
{214} dico scire me, quod si nihil præteriret, non esset præteritum tempus;
et si nihil adveniret, non esset futurum tempus; et si nihil esset, non
esset præsens tempus. Duo ergo illa tempora, præteritum et futurum quomodo
sunt, quando et præteritum jam non est, et futurum nondum est? Præsens
autem si semper esset præsens, nec in præteritum transiret; jam non esset
tempus, sed æternitas. Si ergo præsens, ut tempus sit, ideo fit quia in
præteritum transit; quomodo et hoc esse dicimus, cui causa ut sit, illa est
quia non erit; ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit
non esse*?
[Sidenote: XV. Mensura temporis in quo.]
18. Et tamen dicimus longum tempus, et breve tempus; neque hoc nisi de
præterito aut futuro dicimus. Præteritum tempus longum, verbi gratia,
vocamus ante centum annos; futurum itidem longum, post centum annos. Breve
autem præteritum, sicut puta, dicimus ante decem dies; et breve futurum,
post decem dies. Sed quo pacto longum est aut breve, quod non est?
Præteritum enim jam non est, et futurum nondum est. Non itaque dicamus,
"Longum est;" sed dicamus de præterito, "Longum fuit," et de futuro,"
Longum erit." Domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit
hominem? Quod enim longum fuit præteritum tempus, cum jam esset præteritum
longum fuit, an cum adhuc præsens esset? Tunc enim poterat esse longum,
quando erat quod esset longum: præteritum vero jam non erat; unde nec
longum esse poterat, quod omnino non erat. Non ergo dicamus, "Longum fuit
præteritum tempus;" neque enim inveniemus quid fuerit longum, quando ex quo
præteritum est, non est: sed dicamus, "Longum fuit illud præsens tempus;"
quia cum præsens esset, longum erat. Nondum enim præterierat ut non esset,
et ideo erat quod longum esse posset. Postea vero quam præteriit, simul et
longum esse destitit, quod esse destitit.
19. Videamus ergo, o anima humana, utrum præsens tempus possit esse longum;
datum enim tibi est sentire moras atque metiri. Quid respondebis mihi? An
centum anni præsentes longum tempus est? Vide prius utrum possint præsentes
esse centum anni. Si enim primus eorum annus agitur, ipse præsens est;
nonaginta vero et novem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus
annus agitur; jam unus est {215} præteritus, alter præsens, cæteri futuri.
Atque ita* mediorum quemlibet centenarii hujus numeri annum præsentem
posuerimus; ante illum præteriti erunt, post illum futuri: quocirca centum
anni præsentes esse non poterunt*. Vide saltem utrum qui agitur unus, ipse
sit præsens. Et ejus enim si primus agitur mensis, futuri sunt cæteri; si
secundus, jam et primus præteriit, et reliqui nondum sunt. Ergo nec annus
qui agitur, totus est præsens; et si non totus est præsens, non est annus
præsens. Duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis qui
agitur, ipse præsens est; cæteri autem, præteriti aut futuri. Quanquam
neque mensis qui agitur, præsens est, sed unus dies: si primus, futuris
cæteris; si novissimus, præteritis cæteris; si mediorum quilibet, inter
præteritos et futuros.
20. Ecce præsens tempus quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad
unius diei spatium contractum est. Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec
unus dies totus est præsens. Nocturnis enim et diurnis horis omnibus
viginti quatuor expletur, quarum prima cæteras futuras habet, novissima
præteritas; aliqua vero interjectarum ante se præteritas, post se futuras.
Et ipsa una hora fugitivis particulis agitur; quidquid ejus avolavit,
præteritum est; quidquid ei* restat, futurum. Si quid intelligitur
temporis, quod in nullas jam vel in minutissimas momentorum partes dividi
possit, id solum est quod præsens dicatur. Quod tamen ita raptim a futuro
in præteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur,
dividitur in præteritum et futurum: præsens autem nullum habet spatium. Ubi
est ergo tempus quod longum dicamus? An futurum? Non quidem dicimus,
"Longum est," quia nondum est quod longum sit; sed dicimus, "Longum erit."
Quando igitur erit? Si enim et tunc cum adhuc futurum erit, non erit
longum; quia quod sit longum, nondum erit: si autem tunc erit longum cum ex
futuro, quod nondum est, esse jam coeperit, et præsens factum erit, ut
possit esse quod longum sit; jam superioribus vocibus clamat præsens
tempus, longum se esse non posse.
[Sidenote: XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.]
21. Et tamen, Domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet,
et dicimus alia longiora, et alia breviora. Metimur etiam quanto sit
brevius aut longius illud tempus quam illud; et respondemus duplum esse hoc
vel triplum, {216} illud autem simplum, aut tantum hoc esse quantum illud.
Sed prætereuntia metimur tempora cum sentiendo metimur; præterita vero quæ
jam non sunt, aut futura quæ nondum sunt, quis metiri potest? nisi forte
audebit quis dicere metiri posse quod non est. Cum ergo præterit tempus,
sentiri et metiri potest; cum autem præterierit, quoniam non est, non
potest.
[Sidenote: XVII. Ubi tempus præteritum et futurum.]
22. Quæro, Pater, non affirmo: Deus meus, præside mihi et rege me. "Quisnam
est qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus, puerosque
docuimus, præteritum, præsens, et futurum; sed tantum præsens, quoniam illa
duo non sunt? An et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex
futuro fit præsens; et in aliquod recedit occultum, cum ex præsenti fit
præteritum? Nam ubi ea viderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt?
Neque enim potest videri id quod non est. Et qui narrant præterita, non
utique narrarent*, si animo illa non cernerent: quæ si nulla essent cerni
omnino non possent. Sunt ergo et futura et præterita."
[Sidenote: XVIII. Quomodo præterita et futura tempora sint præsentia.]