enim concupiscentiam carnis, quæ inest in delectatione omnium sensuum et
voluptatum, cui servientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animæ
per {195} eosdem sensus corporis quædam non se oblectandi in carne, sed
experiendi per carnem vana et curiosa cupiditas, nomine cognitionis et
scientiæ palliata. Quæ quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt
ad cognoscendum* in sensibus principes, [Sidenote: 1 Joh. 2,
16.]_concupiscentia oculorum_ eloquio divino appellata est. Ad oculos enim
proprie videre pertinet. Utimur autem hoc verbo etiam in cæteris sensibus,
cum eos ad cognoscendum intendimus. Neque enim dicimus, Audi quid rutilet;
aut, olfac quam niteat; aut, gusta quam splendeat; aut, palpa quam fulgeat:
videri enim dicuntur hæc omnia. Dicimus autem non solum, Vide quid luceat,
quod soli oculi sentire possunt; sed etiam, Vide quid sonet; vide quid
oleat; vide quid sapiat; vide quam durum sit. Ideoque generalis experientia
sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum vocatur; quia videndi
officium in quo primatum oculi tenent, etiam cæteri sensus sibi de
similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant.
55. Ex hoc autem evidentius discernitur quid voluptatis, quid curiositatis
agatur per sensus: quod voluptas pulchra, canora, suavia, sapida, lenia
sectatur; curiositas autem etiam his contraria tentandi causa, non ad
subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine*. Quid enim
voluptatis habet videre in laniato cadavere quod exhorreas; et tamen sicubi
jaceat, concurrunt ut contristentur, ut palleant. Timent etiam ne in somnis
hoc videant; quasi quisquam eos vigilantes videre coegerit, aut
pulchritudinis ulla fama persuaserit. Ita et in cæteris sensibus, quæ
persequi longum est. Ex hoc morbo cupiditatis, in spectaculis exhibentur
quæque miracula. Hinc ad perscrutanda naturæ (quæ præter nos est) operta
proceditur*, quæ scire nihil prodest, et nihil aliud quam scire homines
cupiunt[283]. Hinc etiam, si quid eodem perversæ scientiæ fine per artes
magicas quæritur. Hinc etiam in ipsa religione Deus tentatur, cum signa et
prodigia flagitantur, non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam
desiderata.
56. In hac tam immensa silva plena insidiarum et {196} periculorum, ecce
multa* præciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, Deus
salutis meæ; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque quotidianam
vitam nostram tam multa hujus generis rerum circumstrepant; quando audeo
dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum, et vana cura
capiendum? Sane me jam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus
siderum, nec anima mea unquam responsa quæsivit umbrarum; omnia sacrilega
sacramenta detestor. A te, Domine Deus meus, cui humilem[284] famulatum ac
simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus,
ut signum aliquod petam! Sed obsecro te per Regem nostrum, et patriam
Jerusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ista consensio,
ita sit semper longe atque longius. Pro salute autem cujusquam cum te rogo,
alius multum differens finis est intentionis meæ; et te facientem quod vis,
das* mihi, et dabis libenter sequi.
57. Verumtamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus
curiositas quotidie nostra tentatur*; et quam sæpe labamur, quis enumerat?
Quoties narrantes inania, primo quasi toleramus ne offendamus infirmos,
deinde paulatim libenter advertimus! Canem currentem post leporem jam non
specto, cum in circo fit: at vero in agro, si casu transeam, avertit me
fortassis et ab aliqua magna cogitatione, atque ad se convertit illa
venatio; non deviare cogens corpore jumenti, sed cordis inclinatione. Et
nisi jam mihi demonstrata infirmitate mea, cito admoneas, aut ex ipsa
visione per aliquam considerationem in te assurgere, aut totum contemnere
atque transire, vanus hebesco. Quid cum me domi sedentem stellio muscas
captans, vel aranea retibus suis irruentes implicans, sæpe intentum facit?
Num quia parva sunt animalia, ideo non res eadem geritur? Pergo inde ad
laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non
inde esse intentus incipio. Aliud est cito {197} surgere, aliud est non
cadere. Et talibus vita mea plena est, et una spes mea magna valde
misericordia tua. Cum enim hujuscemodi rerum conceptaculum* fit cor
nostrum, et portat copiosæ vanitatis catervas, hinc et orationes nostræ
sæpe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum dum ad aures
tuas vocem cordis intendimus, nescio unde irruentibus nugatoriis
cogitationibus res tanta præciditur. Numquid etiam hoc inter contemnenda
deputabimus, aut aliquid nos reducet in spem, nisi tota misericordia tua*,
quoniam coepisti mutare nos?
[Sidenote: XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est
superbiæ.]
58. Et tu scis quanta ex parte mutaveris, qui me primitus sanas a libidine
vindicandi me, ut _propitius_ fias etiam cæteris [Sidenote: Ps. 102,
3-5.]_omnibus iniquitatibus meis, et sanes omnes languores meos, et redimas
de corruptione vitam meam, et corones me in miseratione et misericordia, et
saties in bonis desiderium meum_; quia* compressisti a timore tuo superbiam
meam, et mansuefecisti jugo tuo cervicem meam. Et nunc porto illud, et
[Sidenote: Mat. 11, 30.]_lene est_ mihi, quoniam sic promisisti et fecisti;
et vere sic erat, et nesciebam, quando id subire metuebam.
59. Sed numquid, Domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus verus
Dominus es qui non habes dominum; numquid hoc quoque tertium tentationis
genus cessavit a me*, aut cessare in hac tota vita potest, timeri et amari
velle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non
est gaudium*? Misera vita est, et foeda jactantia. Hinc fit vel maxime non
amare te, nec caste timere te. Ideoque tu [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4,
6.]_superbis resistis, humilibus_ autem _das gratiam_; et intonas super
ambitiones sæculi, et [Sidenote: Ps. 17, 8.]_contremunt fundamenta
montium_. Itaque nobis, quoniam propter quædam humanæ societatis officia
necessarium est amari et timeri ab hominibus, instat adversarius veræ
beatitudinis nostræ, ubique spargens in laqueis, "Euge, euge:" ut dum avide
colligimus, incaute capiamur, et a veritate tua gaudium nostrum deponamus,
atque in hominum fallacia ponamus; libeatque nos amari et timeri, non
propter te, sed pro te; atque isto modo sui similes factos secum habeat,
non ad concordiam charitatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit
[Sidenote: Is. 14, 13-15.]_sedem suam ponere in aquilone_, ut te perversa
et distorta via imitanti*, tenebrosi frigidique servirent. Nos autem,
Domine, [Sidenote: Luc. 12, 32.]_pusillus grex_ tuus ecce sumus; tu nos
posside. Prætende alas tuas, et fugiamus {198} sub eas. Gloria nostra tu
esto; propter te amemur, et verbum tuum timeatur in nobis. Qui laudari vult
ab hominibus vituperante te, non defendetur ab hominibus judicante te, nec
eripietur damnante te. Cum autem non [Sidenote: Ps. 10, 3.]_peccator
laudatur in desideriis animæ suæ_, nec _qui iniqua gerit benedicitur_, sed
laudatur homo propter aliquod donum quod dedisti ei, at ille plus gaudet
sibi laudari se, quam ipsum donum habere unde laudatur, etiam iste te
vituperante laudatur: et melior jam ille qui laudavit, quam iste qui
laudatus est. Illi enim placuit in homine donum Dei; huic amplius placuit
donum hominis quam Dei.
[Sidenote: XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.]
60. Tentamur his tentationibus quotidie, Domine; sine cessatione tentamur.
Quotidiana [Sidenote: Prov. 27, 21.]_fornax_ nostra est _humana lingua_.
Imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod jubes, et jube quod
vis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei, et flumina oculorum
meorum. Neque enim facile colligo quam sim ab ista peste mundatior, et
multum timeo [Sidenote: Ps. 18, 13.]_occulta mea_, quæ norunt oculi tui,
mei autem non. Est enim qualiscumque in aliis generibus tentationum mihi
facultas explorandi me; in hoc pene nulla est. Nam et a voluptatibus
carnis, et a curiositate supervacanea cognoscendi, video quantum assecutus
sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo, vel voluntate, vel
cum absunt*[285]. Tunc enim me interrogo, quam magis minusve mihi molestum
sit non habere. Divitiæ vero quæ ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum
cupiditatum, vel duabus earum, vel omnibus serviant, si persentiscere non
potest animus utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti ut se probet.
Laude vero ut careamus, atque in eo experiamur quid possumus, numquid male
vivendum est, et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos noverit qui non
detestetur? Quæ major dementia dici aut cogitari potest? At si bonæ vitæ
bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum
ejus, quam ipsam bonam vitam deseri non oportet. Non autem sentio sine quo
esse aut æquo animo aut ægre possim, nisi cum abfuerit.
{199}
61. Quid igitur tibi in hoc genere tentationis, Domine, confiteor? quid,
nisi delectari me laudibus; sed amplius ipsa veritate quam laudibus? Nam si
mihi proponatur utrum malim furens, aut in omnibus rebus errans, ab omnibus
hominibus laudari; an constans, et in veritate certissimus, ab omnibus
vituperari; video quid eligam. Verumtamen nollem ut vel augeret mihi
gaudium cujuslibet boni mei suffragatio oris alieni. Sed auget, fateor; non
solum, sed et vituperatio minuit. Et cum ista miseria mea perturbor,
subintrat mihi excusatio, quæ qualis sit, tu scis, Deus; nam me incertum
facit. Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est, a quibus
rebus amorem cohibeamus, verum etiam justitiam, id est, quo eum conferamus,
nec te tantum voluisti a nobis, verum etiam proximum diligi, sæpe mihi
videor de profectu aut spe proximi delectari, cum bene intelligentis laude
delector; et rursus ejus malo contristari, cum eum audio vituperare quod
aut ignorat, aut bonum est. Nam et contristor aliquando laudibus meis, cum
vel ea laudantur in me, in quibus ipse mihi displiceo; vel etiam bona
minora et levia pluris æstimantur quam æstimanda sunt. Sed rursus, unde
scio an propterea sic afficior, quia nolo de meipso a me dissentire
laudatorem meum; non quia illius utilitate moveor, sed quia eadem bona quæ
mihi in me placent, jucundiora mihi sunt cum et alteri placent? Quodammodo
enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur; quandoquidem aut
illa laudantur quæ mihi displicent, aut illa amplius quæ mihi minus
placent. Ergone de hoc incertus sum mei?
62. Ecce in te, Veritas, video non me laudibus meis propter me, sed propter
proximi utilitatem moveri oportere[286]. Et utrum ita sim* nescio. Minus
mihi in hac re notus sum ipse quam tu*. Obsecro te, Deus meus, et meipsum
mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis quod in {200} me
saucium comperero. Iterum me diligentius interrogem. Si utilitate proximi
moveor in laudibus meis, cur minus moveor, si quisquam alius injuste
vituperetur, quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor quæ in me, quam
quæ in alium eadem iniquitate coram me jacitur? An et hoc nescio? Etiamne
id restat ut [Sidenote: Gal. 6, 3.]_ipse me seducam_, et verum non faciam
coram te in corde et lingua mea? Insaniam istam, Domine, longe fac a me,
[Sidenote: Ps. 140, 5.]_ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad
impinguandum caput meum_. [Sidenote: Ps. 108, 22.]_Egenus et pauper sum
ego_, et melior in occulto gemitu displicens mihi, et quærens misericordiam
tuam, donec reficiatur defectus meus, et perficiatur usque in pacem quam
nescit arrogantis oculus.
[Sidenote: XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.]
63. Sermo autem ore procedens, et facta quæ innotescunt hominibus, habent
tentationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quamdam
excellentiam contrahit emendicata suffragia; tentat* et cum a me in me
arguitur, eo ipso quo arguitur; et sæpe de ipso vanæ gloriæ contemptu
vanius gloriatur: ideoque non jam de ipso contemptu* gloriæ gloriatur; non
enim eam contemnit, cum gloriatur.
[Sidenote: XXXIX. Amoris proprii vis et natura.]
64. Intus etiam intus est aliud in eodem genere tentationis malum
inanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant*, vel
displiceant, nec placere affectent cæteris. Sed sibi placentes multum tibi
displicent, non tantum de non bonis quasi bonis, verum etiam de bonis tuis
quasi suis[287]; aut etiam sicut de tuis, sed tanquam ex meritis suis; aut
etiam sicut ex tua gratia*, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis
invidentes eam*. In his omnibus atque hujuscemodi periculis et laboribus,
vides tremorem cordis mei; sed et vulnera mea magis subinde a te sanari,
quam mihi non infligi sentio.
[Sidenote: XL. Quod in se et cæteris rebus Deum investigavit.]
65. Ubi non mecum ambulasti, Veritas, docens quid caveam et quid appetam,
cum ad te referrem inferiora visa mea quæ potui, teque consulerem? Lustravi
mundum foris sensu quo potui, et attendi vitam corporis mei de me,
sensusque ipsos meos. Inde ingressus sum in recessus memoriæ meæ,
multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum {201} innumerabilium;
et consideravi, et expavi, et nihil eorum discernere potui sine te, et
nihil eorum esse te inveni. Nec ego ipse inventor qui peragravi omnia, et
distinguere et pro suis quæque dignitatibus æstimare conatus sum, excipiens
alia nuntiantibus sensibus, et interrogans alia mecum commixta sentiens,
ipsosque nuntios dignoscens atque dinumerans, jamque in memoriæ* latis
opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens. Nec ego ipse cum hæc
agerem, id est vis mea qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu
permanens quam de omnibus consulebam an essent, quid essent, quanti
pendenda essent: et audiebam docentem ac jubentem. Et sæpe istud facio; hoc
me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad
istam voluptatem refugio. Neque in his omnibus, quæ percurro consulens te,
invenio tutum locum animæ meæ nisi in te, quo colligantur sparsa mea[288],
nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum
multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quæ si perficiatur
in me, nescio quid erit quod vita ista non erit. Sed recido in hæc
ærumnosis ponderibus, et resorbeor solitis, et teneor, et multum fleo, sed
multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina degravat*! Hic esse valeo, nec
volo; illic volo, nec valeo; miser utrobique.
[Sidenote: XLI. Triplex cupiditas.]
66. Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici;
et dexteram tuam invocavi ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde
saucio, et repercussusdixi: "Quis illuc potest? [Sidenote: Ps. 30,
23.]_Projectus sum a facie oculorum tuorum._" Tu es Veritas super omnia
præsidens: at ego per avaritiam[289] meam non amittere te volui, sed volui
tecum possidere mendacium; sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat
ipse quid verum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio
possideri.
[Sidenote: XLII. Nonnulli ad dæmones tanquam redeundi ad Deum mediatores
infeliciter recurrerunt.]
67. Quem invenirem qui me reconciliaret tibi? Ambiendum* mihi fuit ad
Angelos? Qua prece? quibus sacramentis? Multi conantes ad te redire, neque
per seipsos valentes, sicut audio, tentaverunt hæc, et inciderunt in
desiderium
{202} curiosarum visionum, et digni habiti sunt illusionibus. Elati enim te
quærebant doctrinæ fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et
adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias
superbiæ suæ [Sidenote: Eph. 2, 2.]_potestates aeris hujus_, a quibus per
potentias magicas deciperentur, quærentes mediatorem per quem purgarentur,
et non erat. [Sidenote: 2 Cor. 11, 14.]_Diabolus_ enim erat _transfigurans
se in Angelum lucis_. Et* multum illexit superbam carnem, quod carneo
corpore ipse non esset. Erant enim illi mortales et peccatores; tu autem,
Domine, cui reconciliari superbe quærebant, immortalis et sine peccato.
[Sidenote: 1 Tim. 2, 5.]_Mediator_ autem _inter Deum et homines_, oportebat
ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibus: ne in utroque
hominibus similis, longe esset a Deo; aut in utroque Deo similis, longe
esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. Fallax itaque ille
mediator, quo per secreta judicia tua, superbia mereretur illudi, unum cum
hominibus habet, id est peccatum; aliud videri vult habere cum Deo, ut quia
carnis mortalitate[290] non tegitur, pro immortali se ostentet. Sed quia
[Sidenote: Rom. 6, 20.]_stipendium peccati mors est_, hoc habet commune cum
hominibus, unde simul damnetur in mortem.
[Sidenote: XLIII. Christus verus mediator.]
68. Verax autem mediator quem secreta tua misericordia demonstrasti
humilibus, et misisti ut ejus exemplo etiam ipsam discerent humilitatem,
_mediator ille Dei et hominum homo Christus Jesus_, inter mortales
peccatores et immortalem justum apparuit; mortalis cum hominibus, justus
cum Deo. Ut quoniam stipendium justitiæ vita et pax est, per justitiam
conjunctam Deo evacuaret mortem justificatorum impiorum*, quam cum illis
voluit habere communem. Hinc* demonstratus est antiquis sanctis, ut ita
ipsi per fidem futuræ passionis ejus, sicut nos per fidem præteritiæ, salvi
fierent. Inquantum enim homo, intantum mediator[291]; inquantum autem
Verbum, non medius, quia æqualis Deo, et Deus apud Deum, et simul* unus
Deus.
69. Quomodo[292] nos amasti, Pater bone, qui [Sidenote: Rom. 8, 32.]_Filio
tuo unico {203} non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum_!
[Sidenote: Phil. 2, 6.]Quomodo nos amasti pro quibus ille, _non rapinam
arbitratus esse æqualis tibi, factus est subditus usque ad mortem crucis_;
unus ille [Sidenote: Ps. 87, 6-8.]_in mortuis liber, [Sidenote: Joh. 10,
18.]potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum
sumendi eam_[293]; pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor quia
victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos quia
sacrificium; faciens tibi nos de servis filios, de te nascendo, nobis
serviendo! Merito mihi spes valida in illo est, quod [Sidenote: Rom. 8,
34.]_sanabis omnes languores meos_, per eum qui _sedet ad dexteram tuam et
te interpellat pro nobis_; alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt
iidem languores mei, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua.
Potuimus putare Verbum tuum remotum esse a conjunctione hominis, et
desperare de nobis, nisi [Sidenote: Joh. 1, 14.]_caro fieret et habitaret
in nobis_.
70. Conterritus peccatis meis et mole miseriæ meæ, agitaveram* corde
meditatusque fueram fugam in solitudinem; sed prohibuisti me, et
confirmasti me, dicens: [Sidenote: 2 Cor. 5, 15.]_Ideo Christus pro omnibus
mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis
mortuus est_. Ecce, Domine, jacto in te curam meam ut vivam, et [Sidenote:
Ps. 118, 18.]_considerabo mirabilia de lege tua_. Tu scis imperitiam meam
et infirmitatem meam: doce me, et sana me. Ille tuus Unicus [Sidenote: Col.
2, 3.]_in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi_,
redemit me sanguine suo. Non calumnientur mihi superbi: quoniam cogito
pretium meum, et manduco, et bibo, et erogo; et _pauper_ cupio saturari ex
eo, inter illos qui [Sidenote: Ps. 21, 27.]_edunt et saturantur_, et
_laudant Deum qui requirunt eum_.
* * * * *
Hic ubi vitæ præteritæ enarrationem abrumpit Aug., haud inutile erit
adponere, quid hæreticis responderit, auctoritatem ejus in fidei
defensione elevantibus, propter ea, quæ nondum fidelis commiserit. Ii
vero præcipue fuerunt {204} Donatistæ. His præclare coram populo
respondit. (Serm. 3. in Ps. 36. §. 19) "Loquantur ergo adversus nos
quidquid volunt: nos diligemus illos et nolentes. Novimus enim,
Fratres, novimus linguas eorum; propter quas eis non irascamur,
patienter ferte nobiscum. Vident enim in caussa se nihil habere, et
linguas convertunt in nos; et incipiunt de nobis dicere mala, multa quæ
sciunt, multa quæ nesciunt. Quæ sciunt, præterita nostra sunt. Fuimus
enim aliquando, sicut dicit Apostolus, "stulti et increduli, et ad omne
opus bonum reprobi." In errore perverso desipientes et insanientes
fuimus, non negamus; et quantum præteritum nostrum non negamus, tanto
magis Deum qui nobis ignovit, laudamus. Quid ergo hæretice dimittis
caussam, et is ad hominem? Quid enim ego sum? Quid sum? Numquid
Catholica ego sum? Numquid hereditas Christi diffusa per gentes ego
sum? Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas mala mea præterita, quid
magnum facis? Severior sum ego in mala mea quam tu: quod tu
vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari, ut et error tuus
fieret aliquando præteritus. Ista sunt mala præterita, quæ noverunt,
maxime in ista civitate. Hic enim male viximus, quod ego confiteor: et
quantum gaudeo de gratia Dei, tantum de meis præteritis quid
dicam--Doleo? Dolorem, si adhuc essem. Sed quid dicam? Gaudeo? Nec hoc
possum dicere: utinam enim numquam fuissem. Quidquid tamen fui, in
nomine Christi præteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non
norunt. Sunt quæ adhuc in me reprehendant: sed tamen multum est ad
illos ut hæc noverint. Multa enim ago in cogitationibus meis, pugnans
adversus malas suggestiones meas, et habens conflictationem diuturnam,
et prope continuam cum tentationibus inimici subvertere me volentis.
Gemo ad Deum in infirmitate mea; et novit quid parturit cor meum, ille
qui novit partum meum. "Mihi autem minimum est, ut a vobis dijudicer,
aut ab humano die," ait Apostolus; "sed neque ego meipsum judico."
Melius enim me ego novi quam illi, sed melius Deus quam ego. Non ergo
vobis insultent de nobis, non, faciat Christus. Dicunt enim, Et qui
sunt? et unde sunt? malos hic illos novimus, ubi baptizati sunt? Si nos
bene noverunt, sciunt quia et navigavimus aliquando; sciunt quia et
peregrinati sumus; sciunt quia alii ivimus, et alii redivimus. Non hic
baptizati sumus; sed ubi baptizati sumus, Ecclesia est nota universo
orbi terrarum. Et multi fratres nostri sunt, qui et norunt quia
baptizati sumus, et nobiscum baptizati sunt. Facile est ergo hoc nosse,
si quis fratrum est inde sollicitus.
* * * * *
{205}
LIBER UNDECIMUS.
Quæ ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Officia Divina
exequenda fuerit perductus, silentio præterit, Deum ex eo laudaturus,
quod Scripturæ suæ interiora sensim ei aperuerit. Moysen non nisi in
Christo intelligendum esse fatetur, ne exordium quidem libri Geneseos,
_In principio fecit Deus coelum et terram._ De his disserens, occurrit
obtrectantibus, "quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet;
et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non
fecisset." Dum vero iis refellendis insistit, de Tempore copiose et
accurate disserit.
[Sidenote: I. Cur confitemur Deo scienti.]
1. Numquid, Domine, cum tua sit æternitas, ignoras quæ tibi dico, aut ad
tempus vides quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes
digero? Non utique ut per me noveris eas, sed affectum meum excito in te,
et eorum qui hæc legunt, ut dicamus omnes: [Sidenote: Ps. 95, 4.]_Magnus
Dominus, et laudabilis valde._ Jam dixi, et dicam: amore amoris tui facio
istud. Nam et oramus, et tamen Veritas ait: [Sidenote: Mat. 6, 8.]_Novit
Pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo._ Affectum ergo
nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et
misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut
desinamus esse miseri in nobis, et beatificemur in te; quoniam vocasti nos
ut simus [Sidenote: Mat. 5, 3-9.]_pauperes spiritu, et mites_, et
_lugentes_, et _esurientes ac sitientes justitiam_, et _misericordes_, et
_mundicordes_, et _pacifici_. Ecce narravi tibi multa quæ potui, et quæ
volui; quoniam tu prior voluisti ut confiterer tibi Domino Deo meo,
[Sidenote: Ps. 117, 1.]_quoniam bonus es, quoniam in sæculum misericordia
tua_.
[Sidenote: II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.]
2. Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et
omnes terrores tuos, et consolationes, et gubernationes quibus me
perduxisti prædicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo
tuo[294]? Et si sufficio