32. Absit, Domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi; absit ut

quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim [Sidenote: Is. 48,

22.]_gaudium_ quod _non_ datur _impiis_, sed eis qui te gratis colunt,

quorum gaudium tu ipse es. Et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te,

propter te; ipsa est, et non est altera[260]. Qui autem aliam putant esse,

aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum. Ab aliqua tamen imagine gaudii

voluntas eorum non avertitur.

[Sidenote: XXIII. Item prosequitur quæ sit beata vita, et ubi.]

33. Non ergo certum est quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de te

gaudere volunt, quæ sola vita beata est, non utique vitam beatam volunt. An

omnes hoc volunt? Sed [Sidenote: Gal. 5, 17.]_quoniam caro concupiscit

adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ut non faciant quod volunt_,

cadunt in id quod valent, eoque contenti sunt; quia illud quod non valent,

non tantum volunt, quantum sat est ut valeant[261]. Nam quaero ab omnibus

utrum malint de veritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere

de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se velle. Beata

quippe vita est gaudium de veritate. Hoc est enim gaudium de te qui

[Sidenote: Joh. 14, 6.]_veritas es_, Deus [Sidenote: Ps. 26, 1; 41,

11.]_illuminatio mea, salus faciei meæ, Deus meus_. Hanc vitam beatam omnes

volunt, hanc vitam quæ sola beata est omnes volunt, gaudium de veritate

omnes volunt[262]. Multos expertus sum qui vellent fallere; qui autem

falli, neminem. Ubi ergo noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt

etiam veritatem? Amant enim et ipsam, quia* falli nolunt. Et cum amant

beatam vitam quod non est aliud quam de veritate gaudium, utique amant

etiam veritatem; nec amarent nisi esset aliqua notitia ejus in memoria

eorum. Cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? Quia fortius

occupantur in aliis quæ potius eos faciunt miseros, quam illud beatos quod

tenuiter meminerunt[263]. Adhuc enim modicum lumen {185} *est in hominibus;

ambulent, [Sidenote: Joh. 12, 35.]_ambulent, ne eos tenebræ comprehendant_.

34. Cur autem "veritas parit odium[264]," et inimicus eis factus est homo

tuus verum prædicans, [Sidenote: Joh. 8, 40.]cum ametur beata vita, quæ non

est nisi gaudium de veritate: nisi quia sic amatur veritas, ut quicumque

aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem; et quia falli nolunt,

nolunt convinci quod falsi sint? Itaque propter eam rem oderunt veritatem,

quam pro veritate amant. [Sidenote: Joh. 5, 35.]Amant eam lucentem, oderunt

eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam cum

se ipsa indicat, et oderunt eam cum eos ipsos indicat*. Inde retribuet eis,

ut qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet, et eis ipsa

non sit manifesta. Sic sic etiam, sic animus humanus, etiam sic cæcus et

languidus, turpis atque indecens latere vult; se autem ut lateat aliquid

non vult. Contra illi redditur ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem

veritas lateat. Tamen etiam sic dum miser est, veris* mavult gaudere quam

falsis. Beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia, de ipsa, per

quam vera sunt omnia, sola veritate gaudebit.

[Sidenote: XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.]

35. Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea, quærens te, Domine, et non

te inveni extra eam. Neque enim aliquid de te inveni quod non meminissem ex

quo didici te. Nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Ubi enim inveni

veritatem, ibi inveni Deum meum ipsam veritatem[265], quam, ex quo didici,

non sum oblitus. Itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te

invenio, cum reminiscor tui et delector in te. Hæ sunt sanctæ deliciæ meæ,

quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.

[Sidenote: XXV. In quo memoriæ gradu reperiatur Deus.]

36. Sed ubi manes in memoria mea, Domine, ubi illic manes? quale cubile

fabricasti* tibi? quale sanctuarium* ædificasti tibi? Tu dedisti hanc

dignationem memoriæ meæ ut maneas in ea; sed in qua ejus parte maneas, hoc

considero. Transcendi[266] enim partes ejus, quas habent et bestiæ, cum te

recordarer, quia non ibi te inveniebam inter imagines rerum corporalium; et

veni ad partes ejus, ubi commendavi {186} affectiones animi mei, nec* illic

inveni te. Et intravi ad ipsius animi mei sedem, quæ illi est in memoria

mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras: quia sicut non es

imago corporalis, nec affectio viventis, qualis est cum lætamur,

contristamur*, cupimus, metuimus, meminimus, obliviscimur, et quidquid

hujusmodi est; ita nec ipse animus es, quia Dominus Deus animi tu es, et

commutantur hæc omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia, et

dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. Et quid quæro quo

loco ejus habites, quasi vero loca ibi sint? Habitas certe in ea, quoniam

tui memini ex quo te didici, et in ea te invenio cum recordor te.

[Sidenote: XXVI. Ubi invenitur Deus.]

37. Ubi ergo te inveni ut discerem te? Neque enim jam eras in memoria mea,

priusquam te discerem. Ubi ergo inveni te ut discerem te, nisi in te supra

me? Et nusquam locus, et recedimus, et accedimus[267], et nusquam locus.

Veritas, ubique, præsides omnibus consulentibus te, simulque respondes

omnibus etiam diversa consulentibus. Liquide tu respondes, sed non liquide

omnes audiunt. Omnes unde volunt consulunt, sed non semper quod volunt

audiunt. Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire

quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit.

[Sidenote: XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchitrudo.]

38. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova! sero te amavi! Et

ecce intus eras, et ego foris, et ibi te quærebam; et in ista formosa quæ

fecisti, deformis irruebam[268]. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me

tenebant longe a te, quæ si in te non essent, non essent[269]. Vocasti, et

clamasti, et rupisti surditatem meam. Coruscasti, splenduisti, et fugasti

cæcitatem meam. Fragrasti*, et duxi spiritum, et anhelo tibi. Gustavi, et

esurio, et sitio. Tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

[Sidenote: XXVIII. Miseriæ hujus vitæ.]

39. Cum inhæsero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor; et viva

erit vita mea, tota plena te. Nunc autem quoniam quem tu imples, sublevas

eum; quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt lætitiæ meæ

flendæ cum lætandis moeroribus; et ex qua parte stet victoria nescio. Hei

mihi! Domine, miserere mei. Contendunt {187} moerores mei mali cum gaudiis

bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere

mei. Hei mihi! ecce vulnera mea non abscondo: medicus es, æger sum;

misericors es, miser sum. Numquid non [Sidenote: Job 7, 1.]_tentatio est

vita humana super terram_? Quis velit molestias et difficultates? Tolerari

jubes ea*, non amari. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. Quamvis

enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. Prospera in

adversis desidero, adversa in prosperis timeo. Quis inter hæc medius locus,

ubi non sit _humana vita tentatio_*? Væ prosperitatibus sæculi, semel et

iterum, a timore adversitatis, et a corruptione lætitiæ! Væ adversitatibus

sæculi, semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis, et quia ipsa

adversitas dura est, et ne frangat tolerantiam*! numquid non _tentatio_ est

_vita humana super terram_ sine ullo interstitio?

[Sidenote: XXIX. In Deo spes tota.]

40. Et tota spes mea non nisi in magna valde misericordia tua. Da quod

jubes, et jube quod vis[270]. Imperas nobis continentiam. [Sidenote: Sap.

8, 21.]_Et cum scirem_, ait quidam, _quia nemo potest esse continens nisi

Deus det: et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum_. Per

continentiam[271] quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa

defluximus. Minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te

amat[272]. O amor qui semper ardes et nunquam exstingueris! Charitas Deus

meus, accende me. Continentiam jubes; da quod jubes, et jube quod vis.

[Sidenote: XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.]

41. Jubes certe ut contineam a [Sidenote: 1 Joh. 2, 16.]concupiscentia

carnis, et {188} concupiscentia oculorum, et ambitione sæculi[273].

Jussisti a concubitu; et de ipso conjugio melius aliquid monuisti quam

concessisti. Et quoniam dedisti, factum est et antequam dispensator

sacramenti tui fierem. Sed adhuc vivunt in memoria mea, de qua multa

locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi* consuetudo mea fixit; et

occursantur mihi vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem non

solum usque ad delectationem, sed etiam usque ad consensionem factumque

simillimum. Et tantum valet imaginis illusio in anima mea et in carne mea,

ut dormienti falsa visa persuadeant quod vigilanti vera non possunt.

Numquid tunc ego non sum, Domine Deus meus? Et tamen tantum interest inter

meipsum et meipsum; intra momentum quo hinc ad soporem transeo, vel huc

inde retranseo! Ubi est tunc ratio, quæ talibus suggestionibus resistit

vigilans? Et si res ipsæ ingerantur, inconcussa manet*. Numquid clauditur

cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? Et unde sæpe etiam in

somnis resistimus, nostrique propositi memores, atque in eo castissime

permanentes, nullum talibus illecebris adhibemus assensum? Et tamen tantum

interest, ut cum aliter accidit, evigilantes ad conscientiæ requiem

redeamus; ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis

quoquo modo factum esse doleamus.

42. Numquid non potens es* Deus omnipotens, sanare omnes languores animæ

meæ, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei soporis

exstinguere? Augebis, Domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea

sequatur me ad te, concupiscentiæ visco expedita, ut non sit rebellis sibi,

atque ut in somnis etiam, non solum non perpetret istas corruptelarum

turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne

consentiat quidem. Nam ut nihil tale vel tantillum libeat*, quantulum

possit nutu cohiberi, {189} etiam in casto dormientis affectu, non tantum

in hac vita, sed etiam in hac ætate, non magnum est omnipotenti, qui

[Sidenote: Eph. 3, 20.]_vales facere supra quam petimus et intelligimus_.

Nunc tamen in quid* adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi Domino bono meo

[Sidenote: Ps. 2, 11.]_exsultans cum tremore_ in eo quod donasti mihi, et

lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans* perfecturum te in me

misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora

et exteriora mea, cum [Sidenote: 1 Cor. 15, 54.]_absorpta fuerit mors in

victoriam_.

[Sidenote: XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulæ.]

43. Est alia [Sidenote: Mat. 6, 34.]_malitia diei_, quæ utinam _sufficiat_

ei. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam

[Sidenote: 1 Cor. 6, 13.]_escas et ventrem destruas_, cum occideris

indigentiam meam* satietate mirifica, et [Sidenote: Ib. 15,

54.]_corruptibile hoc indueris incorruptione_ sempiterna. Nunc autem suavis

est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno ne capiar; et

quotidianum bellum gero in jejuniis, sæpius [Sidenote: Ib. 9, 27.]_in

servitutem redigens corpus_ meum; et dolores mei voluptate pelluntur. Nam

fames et sitis quidam dolores sunt; urunt, et sicut febris, necant, nisi

alimentorum medicina succurrat. Quæ quoniam præsto est, ex consolatione

munerum tuorum, in quibus nostræ infirmitati terra et aqua et coelum

serviunt, calamitas deliciæ vocantur*.

44. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus

accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiæ molestia transeo, in

ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiæ. Ipse enim transitus

voluptas est, et non est alius qua transeatur quo* transire cogit

necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit se tanquam

pedissequa periculosa jucunditas; et plerumque præire conatur, ut ejus

causa fiat quod salutis causa me facere vel dico, vel volo. Nec idem modus

utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est. Et sæpe

incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an

voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum

hilarescit infelix anima, et in eo præparat excusationis patrocinium,

gaudens non apparere quid satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu

salutis obumbret negotium voluptatis. His tentationibus quotidie conor

resistere, et invoco dexteram tuam* et ad te refero æstus meos, quia

consilium mihi de hac re nondum stat.

45. Audio vocem jubentis Dei mei: [Sidenote: Luc. 21, 34.]_Non graventur

corda {190} vestra in crapula et ebrietate_. Ebrietas longe est a me;

misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula[274] autem nonnunquam subrepit

servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. [Sidenote: Sap. 8, 21.]_Nemo

enim potest esse continens, nisi tu des._ Multa nobis orantibus tribuis; et

quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea

cognosceremus, antea* accepimus. Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te

factos sobrios ego novi. Ergo a te factum est ut hoc non essent qui nunquam

fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam

factum est ut scirent utrique a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam:

[Sidenote: Ecc. 18, 30.]_Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate

tua avertere._ Audivi et illam ex munere tuo quam multum amavi: [Sidenote:

1 Cor. 8, 8.]_Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non

manducaverimus, deerit nobis._ Hoc est dicere, Nec illa res me copiosum

faciet, nec illa ærumnosum. Audivi et alteram: [Sidenote: Phil. 4,

11-13.]_Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; et abundare novi, et

penuriam pati novi. Omnia possum in eo qui me confortat._ Ecce miles

castrorum coelestium, non pulvis quod nos* sumus. Sed memento, Domine, quia

pulvis sumus, et de [Sidenote: Ps. 102, 14; et Gen. 3, 19.]_pulvere fecisti

hominem_; et [Sidenote: Luc. 15, 24. 32.]_perierat, et inventus est_. _Nec_

ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuæ

inspirationis adamavi: _Omnia possum_, inquit, _in eo qui me confortat_.

Conforta me, ut possim. Da quod jubes, et jube quod vis[275]. Iste se

accepisse confitetur, et [Sidenote: 1 Cor. 1, 30. 31.]_quod gloriatur, in

Domino gloriatur_*. Audivi alium rogantem ut accipiat: [Sidenote: Ecc. 23,

6.]_Aufer a me_, inquit, _concupiscentias ventris_. Unde apparet, sancte

Deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

46. Docuisti me, Pater bone, [Sidenote: Rom. 14, 20.]_Omnia munda mundis_;

_sed malum_ esse [Sidenote: 1 Tim. 4, 4.]_homini qui per offensionem

manducat_; et _omnem {191} creaturam tuam bonam esse, nihilque abjiciendum

quod cum gratiarum actione percipitur_; et quia [Sidenote: 1 Cor. 8,

8.]_esca nos non commendat Deo_; et ut [Sidenote: Col. 2, 16.]_nemo nos

judicet in cibo aut in potu_; et ut [Sidenote: Rom. 14, 3.]_qui manducat

non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet_.

Didici hæc; gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistro meo, pulsatori

aurium mearum, illustratori cordis mei: eripe me ab omni tentatione. Non

ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. [Sidenote: Gen.

9, 2. 3.]Scio Noe omne carnis[276] genus quod cibo esset usui manducare

permissum; [Sidenote: 3 Reg. 17, 6.]Eliam cibo carnis refectum; [Sidenote:

Mat. 3, 4.]Joannem mirabili abstinentia præditum, animalibus, hoc est

locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum. [Sidenote: Gen. 25,

34.]Et scio Esau lenticulæ concupiscentia deceptum; et [Sidenote: 2 Reg.

23, 15-17.]David propter aquæ desiderium a seipso reprehensum; et

[Sidenote: Mat. 4, 3.]Regem nostrum non de carne, sed de pane esse

tentatum. [Sidenote: Num. 11.]Ideoque et populus in eremo, non quia carnes

desideravit, sed quia escæ desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit

improbari.

47. In his ergo tentationibus positus, certo quotidie adversus

concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel præcidere et

ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni

gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est,

Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? Quisquis

est, magnus est; magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator

homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum; et [Sidenote: Rom. 8,

34.]_interpellat te pro peccatis meis_ qui [Sidenote: Joh. 16, 33.]_vicit

sæculum_, numerans me inter [Sidenote: 1 Cor. 12, 22.]_infirma membra

corporis_ sui, [Sidenote: Ps. 138, 16.]_quia et imperfectum ejus_[277]*

_viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur_.

[Sidenote: XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.]

48. De illecebra odorum non satago nimis. Cum absunt, non requiro; cum

adsunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. Ita mihi videor;

fortasse* fallor. Sunt enim {192} et istæ plangendæ tenebræ, in quibus me

latet facultas mea quæ in me est: ut animus meus de viribus suis ipse se

interrogans non facile sibi credendum existimet; quia et quod inest,

plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur[278]. Et nemo securus

esse debet in ista vita, quæ [Sidenote: Job 7, 1.]_tota tentatio_

nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex

meliore deterior. Una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia

tua.

[Sidenote: XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.]

49. Voluptates aurium tenacius me implicaverant et subjugaverant; sed

resolvisti, et liberasti me. Nunc in sonis quos animant eloquia tua, cum

suavi et artificiosa voce cantantur, fateor, aliquantulum acquiesco; non

quidem ut hæream, sed ut surgam cum volo. Attamen cum ipsis sententiis

quibus vivunt, ut admittantur ad me, quærunt in corde meo nonnullius

dignitatis locum, et vix eis præbeo congruentem. Aliquando enim plus mihi

videor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis

religiosius et ardentius sentio moveri animos nostros in flammam pietatis,

cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur; et omnes affectus spiritus

nostri pro suavi diversitate* habere proprios modos in voce atque cantu,

quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. Sed delectatio carnis

meæ, cui mentem enervandam non oportet dari, sæpe me fallit, dum rationem

sensus non ita comitatur ut patienter sit posterior; sed tantum quia

propter illam meruit admitti, etiam præcurrere ac ducere conatur. Ita in

his pecco non sentiens, et postea sentio.

50. Aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cavens, erro nimia

severitate: sed valde interdum, ut melos omne cantilenarum suavium quibus

Davidicum Psalterium frequentatur, ab auribus meis removeri velim, atque

ipsius Ecclesiæ; tutiusque mihi videtur quod de Alexandrino episcopo

Athanasio sæpe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu vocis faciebat

sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti vicinior esset quam canenti.

Verumtamen, cum reminiscor lacrymas meas, quas fudi ad cantus Ecclesiæ tuæ

in primordiis recuperatæ fidei meæ, et nunc ipso quod moveor*, non cantu,

sed rebus quæ cantantur, cum liquida voce et {193} convenientissima

modulatione cantantur, magnam instituti hujus utilitatem rursus agnosco.

Ita fluctuo inter periculum voluptatis et experimentum salubritatis;

magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi

consuetudinem approbare in Ecclesia; ut per oblectamenta aurium infirmior

animus in affectum pietatis assurgat. Tamen, cum mihi accidit ut me amplius

cantus, quam res quæ canitur, moveat, poenaliter me peccare confiteor, et

tunc mallem non audire cantantem. Ecco ubi sum; flete mecum, et pro me

flete, qui aliquid boni vobiscum intus agitis unde facta procedunt. Nam qui

non agitis, non vos hæc movent. Tu autem, Domine Deus meus, exaudi;

respice, et vide*, et [Sidenote: Ps. 6, 3.]_miserere, et sana me_, in cujus

oculis [Sidenote: Ps. 77, 10.]_mihi quæstio factus sum_, et _ipse est

languor meus_.

[Sidenote: XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.]

51. Restat voluptas oculorum istorum carnis meæ, de qua loquor*

confessiones quas audiant aures templi tui, aures fraternæ ac piæ, ut

concludamus tentationes concupiscentiæ carnis, quæ me adhuc pulsant

ingemiscentem, et [Sidenote: 2 Cor. 5, 2.]_habitaculum meum, quod de coelo

est, superindui cupientem_. Pulchras formas et varias, nitidos et amoenos

colores amant oculi. Non teneant hæc animam meam: teneat eam Deus

[Sidenote: Gen. 1, 31.]_qui fecit_ hæc, _bona_ quidem _valde_; sed ipse est

bonum meum, non hæc. Et tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab

eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in

silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista, perfundens cuncta quæ

cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo allapsu blanditur mihi aliud

agenti, et eam non advertenti. Insinuat autem se ita vehementer, ut si

repente subtrahatur, cum desiderio requiratur: et si diu absit, contristat

animum*.

52. [Sidenote: Tob. 4.]O lux quam videbat Tobias, cum clausis oculis istis

filium docebat vitæ viam, et ei præibat pede charitatis nusquam errans. Aut

quam videbat Isaac prægravatis et opertis senectute carneis luminibus, cum

filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit.

[Sidenote: Gen. 27.]Aut quam videbat Jacob, cum et ipse præ grandi ætate

captus oculis, in filiis præsignata futuri populi genera luminoso corde

radiavit; et nepotibus suis ex Joseph divexas mystice manus, non sicut

pater eorum foris corrigebat, [Sidenote: Gen. 48. 49.]sed sicut ipse intus

discernebat, imposuit. Ipsa est lux, una est*, et unum omnes qui vident et

amant eam. At ista corporalis de qua loquebar, illecebrosa {194} ac

periculosa dulcedine condit vitam sæculi cæcis amatoribus. Qui autem et de

ipsa laudare te norunt, "Deus[279] creator omnium," assumunt eam in hymno

tuo; non absumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. Resisto

seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei, quibus ingredior viam

tuam; et erigo ad te invisibiles oculos, ut tu [Sidenote: Ps. 24,

15.]_evellas de laqueo pedes meos_. Tu subinde evellis eos, nam

illaqueantur. Tu non cessas evellere, ego autem crebro hæreo in ubique

sparsis insidiis: [Sidenote: Ps. 120, 4.]_quoniam non dormies, neque

dormitabis, qui custodis Israel_.

53. Quam innumerabilia, variis artibus et opificiis, in vestibus,

calceamentis, vasis, et cujuscemodi fabricationibus*, picturis etiam,

diversisque figmentis, atque his usum necessarium atque moderatum et piam

significationem longe transgredientibus, addiderunt homines ad illecebras

oculorum; foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti

sunt, et exterminantes quod facti sunt! At ego, Deus meus, et decus meum,

etiam hinc tibi dico hymnum, et sacrifico laudem sacrificatori meo*;

quoniam pulchra trajecta per animas in manus artificiosas[280], ab illa

pulchritudine veniunt, quæ super animas est, cui suspirat anima mea die ac

nocte. Sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt

approbandi modum, non autem inde trahunt utendi[281] modum. Et ibi est, et

non vident eum[282], ut non eant longius, et [Sidenote: Ps. 58,

10.]_fortitudinem suam ad te custodiant_, nec eam spargant in deliciosas

lassitudines. Ego autem hæc loquens atque discernens etiam istis pulchris

gressum innecto; sed tu evellis, Domine, evellis tu, [Sidenote: Ps. 25,

3.]_quoniam misericordia tua ante oculos meos est_. Nam* ego capior

miserabiliter, et tu evellis misericorditer; aliquando non sentientem, quia

suspensius incideram; aliquando cum dolore, quia jam inhæseram.

[Sidenote: XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est

curiositatis.]

Confessiones · 第 16 / 39 段