13. Ibi sunt omnia distincte generatimque servata, quæ suo quæque aditu

ingesta sunt; sicut lux atque omnes colores formæque corporum per oculos;

per aures autem omnia genera sonorum: omnesque odores per aditum narium;

omnes sapores per oris aditum; a sensu autem totius corporis, quid durum,

quid molle, quid calidum frigidumve, lene aut asperum, grave seu leve, sive

extrinsecus sive intrinsecus corpori. Hæc omnia recipit recolenda cum opus

est et retractanda grandis memoriæ recessus, et nescio qui secreti atque

ineffabiles sinus ejus; quæ omnia suis quæque foribus intrant ad eam, et

reponuntur in ea. Nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic

præsto sunt cogitationi reminiscenti eas. Quæ quomodo fabricatæ sint quis

dicit, cum appareat quibus sensibus raptæ sint interiusque reconditæ? Nam

et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea* profero, si

volo, colores; et discerno inter album et nigrum, et inter quos alios volo:

nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum

et ipsi ibi sint, et quasi seorsum repositi lateant. Nam et ipsos posco si

placet, atque adsunt illico. Et quiescente lingua ac silente gutture canto

quantum volo; imaginesque illæ colorum quæ nihilominus ibi sunt, non se

interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur qui

influxit ab auribus. Ita cætera quæ per sensus cæteros ingesta atque

congesta sunt, recordor prout libet: et auram liliorum discerno a violis,

nihil olfaciens; et mel defruto, lene aspero, nihil tunc gustando neque

contrectando, sed reminiscendo antepono.

14. Intus hæc ago, in aula ingenti memoriæ meæ. Ibi enim mihi coelum et

terra et mare præsto sunt, cum omnibus quæ in eis sentire potui, præter

illa quæ oblitus sum. Ibi mihi et ipse occurro, meque recolo, quid, quando,

et ubi egerim, quoque modo cum agerem affectus fuerim. Ibi sunt omnia quæ

sive experta a me sive credita memini. Ex eadem copia etiam similitudines

rerum vel expertarum, vel ex eis quas expertus sum creditarum, alias atque

alias et ipse contexo præteritis; atque ex his etiam futuras actiones et

eventa et spes, et hæc omnia rursus quasi præsentia meditor. "Faciam hoc

aut* illud," dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et

tantarum rerum imaginibus; "et hoc {175} aut illud sequetur." "O si esset

hoc aut illud!" "Avertat Deus hoc aut illud!" Dico apud me ista: et cum

dico, præsto sunt imagines omnium quæ dico ex eodem thesauro memoriæ, nec

omnino aliquid eorum dicerem si defuissent.

15. Magna ista vis est memoriæ, magna nimis, Deus meus, penetrale amplum et

infinitum. Quis ad fundum ejus pervenit? Et vis est hæc animi mei, atque ad

meam naturam pertinet; nec ego ipse capio totum quod sum. Ergo animus ad

habendum seipsum angustus est. Et ubi sit, quod sui non capit*? Numquid

extra ipsum ac non in ipso? Quomodo ergo non capit? Multa mihi super hoc

oboritur admiratio, stupor apprehendit me. Et eunt homines admirari alta

montium, et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et

Oceani ambitum, et gyros siderum, et relinquunt seipsos; nec mirantur, quod

hæc omnia cum dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem nisi montes

et fluctus et flumina et sidera quæ vidi, et Oceanum quem credidi, intus in

memoria mea viderem spatiis tam ingentibus quasi foris viderem: nec ea

tamen videndo absorbui quando vidi oculis; nec ipsa sunt apud me, sed

imagines eorum. Et novi quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi.

[Sidenote: IX. Memoria disciplinarum.]

16. Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriæ meæ. Hic sunt et

illa omnia quæ de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi

remota interiore loco, non loco*; nec eorum imagines, sed res ipsas gero.

Nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quæstionum,

quidquid horum scio sic hic* est in memoria mea, ut non retenta imagine rem

foris reliquerim, aut sonuerit et præterierit, sicut vox impressa per aures

vestigio quo recoleretur*, quasi sonaret cum jam non sonaret; aut sicut

odor dum transit et evanescit in ventos, olfactum afficit, unde trajicit in

memoriam imaginem sui quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus qui

certe in ventre jam non sapit, et tamen in memoria quasi sapit; aut sicut

aliquid quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis

imaginatur memoria. Istæ quippe res non intromittuntur ad eam, sed earum

solæ imagines mira celeritate capiuntur, et miris tanquam cellis

reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur.

[Sidenote: X. Disciplinæ in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex

ejus abditiore sinu eruuntur.]

17. At vero cum audio tria genera esse quæstionum, an sit, quid sit, quale

sit; sonorum quidem quibus hæc verba {176} confecta sunt imagines teneo, et

eos per auras* cum strepitu transisse ac jam non esse scio. Res vero ipsas

quæ illis significantur sonis neque ullo sensu corporis attigi, neque

uspiam vidi præter animum meum, et in memoria recondidi non imagines earum,

sed ipsas; quæ unde ad me intraverint, dicant si possunt*. Nam percurro

januas omnes carnis meæ, nec invenio qua earum ingressæ sint. Quippe oculi

dicunt: Si coloratæ sunt, nos eas nuntiavimus. Aures dicunt: Si sonuerunt,

a nobis indicatæ sunt. Nares dicunt: Si oluerunt, per nos transierunt.

Dicit etiam sensus gustandi: Si sapor non est, nihil me interroges. Tactus

dicit: Si corpulentum non est, non contrectavi; si non contrectavi, non

indicavi. Unde et qua hæc intraverunt in memoriam meam? Nescio quomodo; nam

cum ea didici non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi, et vera esse

approbavi, et commendavi ei, tanquam reponens unde proferrem cum vellem.

Ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. Ubi

ergo, aut quare cum dicerentur agnovi, et dixi: Ita est, verum est; nisi

quia jam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in caveis

abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non

possem?

[Sidenote: XI. Quid sit discere.]

18. Quocirca invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus

haurimus imagines, sed sine imaginibus sicuti sunt per seipsa intus

cernimus; nisi ea quæ passim atque indisposite memoria continebat,

cogitando quasi colligere, atque animadvertendo curare, ut tanquam ad manum

posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, jam

familiari intentioni facile occurrant. Et quam multa hujusmodi gestat

memoria mea quæ jam inventa sunt, et sicut dixi, quasi ad manum posita, quæ

didicisse et nosse dicimur! Quæ si modestis temporum intervallis recolere

desivero, ita rursus demerguntur, et quasi in remotiora penetralia

dilabuntur, ut denuo velut nova excogitanda sint indidem iterum* (neque

enim est alia regio eorum), et cogenda rursus ut sciri possint, id est

velut ex quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. Nam cogo

et cogito, sic est ut ago et agito, facio et factito. Verumtamen sibi

animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in animo

colligitur, id est cogitur, cogitari proprie jam dicatur. {177}

[Sidenote: XII. Rerum Mathematicarum memoria.]

19. Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges

innumerabiles, quarum nullam corporis sensus impressit; quia nec ipsæ

coloratæ sunt, aut sonant, aut olent, aut gustatæ, aut contrectatæ sunt.

Audivi sonos verborum quibus significantur cum de his disseritur; sed illi

alii, istæ autem aliæ sunt: nam illi aliter Græce, aliter Latine sonant;

istæ vero nec Græcæ nec Latinæ sunt, nec aliud eloquiorum genus. Vidi

lineas fabrorum, vel etiam tenuissimas, sicut filum araneæ; sed illæ aliæ

sunt, non sunt imagines earum quas mihi nuntiavit carnis oculus: novit eas

quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis intus agnovit eas.

Sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus quos numeramus; sed illi alii

sunt quibus numeramus, nec imagines istorum sunt, et ideo valde sunt.

Rideat me ista dicentem qui non eos videt, et ego doleam ridentem me.

[Sidenote: XIII. Memoria meminisse nos meminimus.]

20. Hæc omnia memoria teneo, et quomodo ea didicerim memoria teneo. Multa

etiam quæ adversus hæc falsissime disputantur audivi, et memoria teneo: quæ

tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discrevisse me

inter illa vera et hæc falsa quæ contradicuntur, et hoc memini; aliterque

nunc video discernere me ista, aliter autem memini sæpe me discrevisse cum

ea sæpe cogitarem. Ergo et intellexisse me sæpius ista memini; et quod nunc

discerno et intelligo, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse

meminerim. Ergo et meminisse me memini; sicut postea quod hæc reminisci

nunc potui si recordabor, utique per vim memoriæ recordabor.

[Sidenote: XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Læta non læti

quomodo recordamur.]

21. Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet: non illo modo quo

eas habet ipse animus cum patitur eas; sed alio multum diverso, sicut sese

habet vis memoriæ. Nam et lætatum me fuisse reminiscor non lætus, et

tristitiam meam præteritam recordor non tristis, et me aliquando timuisse

recolo sine timore, et pristinæ cupiditatis sine cupiditate sum memor;

aliquando et e contrario tristitiam meam transactam lætus reminiscor, et

tristis lætitiam. Quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus,

aliud corpus. Itaque si præteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita

mirum est. Hic vero cum animus sit etiam ipsa memoria: nam et cum mandamus

aliquid ut memoriter habeatur, dicimus, "Vide ut illud in animo habeas;" et

cum obliviscimur, dicimus, "Non {178} fuit in animo;" et, "Elapsum est

animo;" ipsam memoriam vocantes animum: cum ergo ita sit, quid est hoc quod

cum tristitiam meam præteritam lætus memini, animus habet lætitiam, et

memoria tristitiam; lætusque est animus ex eo quod inest ei lætitia,

memoria vero ex eo quod inest ei tristitia, tristis non est? Num forte non

pertinet ad animum? Quis hoc dixerit? Nimirum ergo memoria quasi venter est

animi, lætitia vero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum

memoriæ commendantur quasi trajecta in ventrem recondi illic possunt,

sapere non possunt. Ridiculum est hæc illis similia putare, nec tamen sunt

omnimodo dissimilia.

22. Sed ecce de memoria profero, cum dico quatuor esse perturbationes

animi; cupiditatem, lætitiam, metum, tristitiam: et quidquid de his

disputare potuero, dividendo singula per species sui cujusque generis et

definiendo; ibi invenio quid dicam, atque inde profero: nec tamen ulla

earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et antequam

recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per

recordationem potuere depromi. Forte ergo, sicut de ventre cibus ruminando,

sic ista de memoria recordando proferuntur. Cur igitur in ore cogitationis

non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, lætitiæ dulcedo vel

amaritudo moestitiæ? An in hoc dissimile est, quod non undique simile est?

Quis enim talia volens loqueretur, si quoties tristitiam metumve nominamus,

toties moerere vel timere cogeremur? Et tamen non ea loqueremur, nisi in

memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines impressas a

sensibus corporis*; sed etiam rerum ipsarum notiones inveniremus, quas

nulla janua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam

passionum suarum sentiens memoriæ commendavit, aut ipsa sibi hæc etiam non

commendata retinuit.

[Sidenote: XV. Etiam quæ absunt meminimus.]

23. Sed utrum per imagines, an non, quis facile dixerit? Nomino quippe

lapidem, nomino solem, cum res ipsæ non adsunt sensibus meis; in memoria

sane mea præsto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi

adest dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago ejus in memoria mea,

nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a voluptate discernerem.

Nomino salutem corporis cum salvus sum corpore: adest mihi quidem res ipsa;

verumtamen nisi et imago ejus inesset in memoria mea, nullo modo recordarer

quid {179} hujus nominis significaret sonus. Nec ægrotantes agnoscerent

salute nominata quid esset dictum; nisi eadem imago vi memoriæ teneretur,

quamvis ipsa res abesset a corpore. Nomino numeros quibus numeramus, en

adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. Nomino imaginem solis,

et hæc adest in memoria mea: neque enim imaginem imaginis ejus, sed ipsam

recolo; ipsa mihi reminiscenti præsto est. Nomino memoriam, et agnosco quod

nomino. Et ubi agnosco, nisi in ipsa memoria? Num et ipsa per imaginem suam

sibi adest, ac non per seipsam?

[Sidenote: XVI. Et oblivionis memoria est.]

24. Quid, cum oblivionem nomino, atque itidem agnosco quod nomino? unde

agnoscerem nisi meminissem? Non eumdem sonum nominis dico, sed rem quam

significat; quam si oblitus essem; quid ille valeret sonus, agnoscere

utique non valerem. Ergo cum memoriam memini, per seipsam sibi præsto est

ipsa memoria: cum vero memini oblivionem, et memoria præsto est et oblivio;

memoria qua meminerim, oblivio quam meminerim. Sed quid est oblivio, nisi

privatio memoriæ? Quomodo ergo adest ut eam meminerim, quando cum adest

meminisse non possum? At si quod meminimus memoria retinemus; oblivionem

autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine, rem quæ

illo significatur agnoscere; memoria retinetur oblivio. Adest ergo ne

obliviscamur, quæ cum adest obliviscimur. An ex hoc intelligitur non per

seipsam inesse memoriæ cum eam meminimus, sed per imaginem suam? quia si

per seipsam præsto esset oblivio, non ut meminissemus, sed ut

oblivisceremur efficeret. Et hoc quis tandem indagabit? quis comprehendet

quomodo sit?

25. [Sidenote: Gen. 3, 7.]Ego certe, Domine, laboro hic, et laboro in

meipso: factus sum mihi terra difficultatis, et sudoris nimii. Neque enim

nunc scrutamur plagas coeli, aut siderum intervalla dimetimur*, vel terræ

libramenta quærimus: ego sum qui memini, ego animus. Non ita mirum, si a me

longe est quidquid ego non sum. Quid autem propinquius meipso mihi? Et ecce

memoriæ meæ vis non comprehenditur a me, cum ipsum me non dicam præter

illam. Quid enim dicturus sum quando mihi certum est meminisse me

oblivionem? An dicturus sum non esse in memoria mea quod memini? an

dicturus sum ad hoc inesse oblivionem in memoria mea, ut {180} non

obliviscar? Utrumque absurdissimum est. Quid illud tertium? quo pacto dicam

imaginem oblivionis teneri memoria mea, non ipsam oblivionem, cum eam

memini? Quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cujusque

imago in memoria, prius necesse est ut adsit res ipsa unde illa imago

possit imprimi? Sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum quibus

interfui, sic facies hominum quas vidi, et cæterorum sensuum nuntiata, sic

ipsius corporis salutem sive dolorem. Cum præsto essent ista, cepit ab eis

imagines memoria quas intuerer præsentes, et retractarem animo cum illa et

absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam non per seipsam in memoria

tenetur oblivio, ipsa utique aderat ut ejus imago caperetur. Cum autem

adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam

quod jam notatum invenit, præsentia sua delet oblivio? Et tamen quocumque

modo, licet sit modus iste incomprehensibilis et inexplicabilis, etiam

ipsam oblivionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.

[Sidenote: XVII. Magna memoriæ vis, sed ultra progrediendum ut attingatur

Deus.]

26. Magna vis est memoriæ, nescio quid horrendum, Deus meus, profunda et

infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. Quid ergo

sum, Deus meus? quæ natura sum? Varia, multimoda vita, et immensa

vehementer. Ecce in memoriæ meæ campis et antris et cavernis

innumerabilibus, atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum

generibus, sive per imagines, sicut omnium corporum; sive per præsentiam,

sicut artium; sive per nescio quas notiones vel notationes, sicut

affectionum animi, quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in

animo sit quidquid est in memoria: per hæc omnia discurro et volito; hac

illac penetro etiam quantum possum, et finis nusquam; tanta vis est memoriæ

tanta vitæ vis est in homine vivente mortaliter! Quid igitur agam, tu vera

mea vita Deus meus? Transibo et hanc vim meam quæ memoria vocatur, transibo

eam ut pertendam ad te, dulce lumen. Quid dicis mihi? Ecce ego ascendens

per animum meum ad te qui desuper mihi manes. Transibo et istam vim meam,

quæ memoria vocatur, volens te attingere unde attingi potes, et inhærere

tibi unde inhæreri* tibi potest. Habent enim memoriam et pecora et aves;

alioquin non cubilia nidosve repeterent, non alia multa quibus assuescunt,

neque enim et assuescere valerent ullis rebus nisi per {181} memoriam.

Transibo ergo et memoriam, ut attingam eum qui separavit me a

quadrupedibus, et volatilibus coeli sapientiorem me fecit. Transibo et

memoriam; et ubi te inveniam, vere bona et secura suavitas? et ubi te

inveniam? Si præter memoriam meam te invenio, immemor tui sum. Et quomodo

jam inveniam te, si memor non sum tui?

[Sidenote: XVIII. Non inveniretur ea res quæ excidit, nisi memoria

teneretur.]

27. [Sidenote: Luc. 15, 8.]Perdiderat enim mulier drachmam, et quæsivit eam

cum lucerna, et nisi memor ejus esset, non inveniret eam. Cum enim esset

inventa, unde sciret utrum ipsa esset, si memor ejus non esset? Multa me

memini perdita quæsisse atque invenisse. Inde istud scio, quia cum quærerem

aliquid eorum, et diceretur mihi, Num forte hoc est, num forte illud?

tamdiu dicebam, Non est, donec id offerretur quod quærebam. Cujus nisi

memor essem, quidquid illud esset, etiam si mihi offerretur non invenirem,

quia non agnoscerem. Et semper ita fit, cum aliquid perditum quærimus et

invenimus. Verumtamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria,

veluti corpus quodlibet visibile, tenetur intus imago ejus, et quæritur

donec reddatur aspectui*. Quod cum inventum fuerit, ex imagine quæ intus

est recognoscitur. Nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non

agnoscimus; nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat

quidem oculis, memoria tenebatur.

[Sidenote: XIX. Quid sit reminisci.]

28. Quid cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit cum obliviscimur, et

quærimus ut recordemur? Ubi tandem quærimus, nisi in ipsa memoria? Et ibi

si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod

quærimus: et cum occurrerit, dicimus, Hoc est; quod non diceremus nisi

agnosceremus, nec agnosceremus nisi meminissemus. Certe ergo obliti

fueramus. An* non totum exciderat, sed ex parte qua tenebatur pars alia

quærebatur; quia sentiebat se memoria non simul volvere quod simul solebat,

et quasi detruncata consuetudine claudicans, reddi quod deerat flagitabat?

Tanquam si homo notus sive conspiciatur oculis, sive cogitetur, et nomen

ejus obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non connectitur: quia non

cum illo cogitari consuevit, ideoque respuitur donec illud adsit, ubi simul

assuefacta notitia non inæqualiter acquiescat. Et unde adest, nisi ex ipsa

memoria? Nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. Non enim

quasi novum credimus, sed recordantes {182} approbamus hoc esse quod dictum

est. Si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. Neque

enim omnimodo adhuc obliti sumus, quod vel oblitos nos esse meminimus. Hoc

ergo nec amissum quærere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.

[Sidenote: XX. Ut beatudinem omnes appetant, oportet eam noverint.]

29. Quomodo ergo te quæro, Domine? Cum enim te Deum meum quæro, vitam

beatam quæro. Quæram te ut vivat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima

mea, et vivit* anima mea de te. Quomodo ergo quæro vitam beatam, quia non

est mihi donec dicam, "Sat est," illic ubi oportet ut dicam? quomodo eam

quæro? Utrum per recordationem, tanquam eam oblitus sim, oblitumque me esse

adhuc teneam; an per appetitum discendi incognitam, sive quam nunquam

scierim, sive quam sic oblitus fuerim ut me nec oblitum esse meminerim?

Nonne ipsa est beata vita quam omnes volunt[259], et omnino qui nolit nemo

est? Ubi noverunt eam, quod sic volunt eam? Ubi viderunt, ut amarent eam?

Nimirum habemus eam nescio quomodo. Et est alius quidam modus, quo quisque

cum habet eam, tunc beatus est; et sunt qui spe beati sunt. Inferiore modo

isti habent eam, quam illi qui jam re ipsa beati sunt; sed tamen meliores

quam illi qui nec re nec spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi nisi aliquo

modo haberent eam, non ita vellent beati esse, quod eos velle certissimum

est. Nescio quomodo noverunt eam, ideoque habent eam in nescio qua notitia,

de qua satago utrum in memoria sit: quia si ibi est, jam beati fuimus

aliquando; utrum singillatim omnes, an in illo homine qui primus peccavit,

[Sidenote: 1 Cor. 15, 22.]_in quo_ et _omnes mortui sumus_, et de quo omnes

cum miseria nati sumus, non quæro nunc; sed quæro utrum in memoria sit

beata vita. Neque enim amaremus eam nisi nossemus Audimus nomen hoc, et

omnes rem ipsam nos appetere fatemur; non enim sono delectamur. Nam hoc cum

Latine audit Græcus, non delectatur, quia ignorat quid dictum sit; nos

autem delectamur, sicut etiam ille si Græce hoc audierit; quoniam res ipsa

nec Græca nec Latina est, cui adipiscendæ Græci Latinique inhiant,

cæterarumque linguarum homines. Nota est igitur omnibus, qui una voce si

interrogari possent, {183} utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione,

velle responderent. Quod non fieret, nisi res ipsa cujus hoc nomen est,

eorum memoria teneretur.

[Sidenote: XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.]

30. Numquid ita ut* meminit Carthaginem qui vidit? Non: vita enim beata non

videtur oculis, quia non est corpus. Numquid sicut meminimus numeros? Non:

hos enim qui habet in notitia, non adhuc quærit adipisci; vitam vero beatam

habemus in notitia, ideoque amamus*, et tamen adipisci eam volumus ut beati

simus. Numquid sicut meminimus eloquentiam? Non: quamvis enim* et hoc

nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes,

multique esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia; tamen per

corporis sensus alios eloquentes animadverterunt et delectati sunt et hoc

esse desiderant (quanquam nisi ex interiore notitia* non delectarentur,

neque hoc esse vellent nisi delectarentur); beatam vero vitam nullo sensu

corporis in aliis experimur. Numquid sicut meminimus gaudium? Fortasse ita.

Nam gaudium meum etiam tristis memini, sicut vitam beatam miser: neque

unquam corporis sensu gaudium meum vel vidi, vel audivi, vel odoratus sum,

vel gustavi, vel tetigi; sed expertus sum in animo meo quando lætatus sum,

et adhæsit ejus notitia memoriæ meæ, ut id reminisci valeam aliquando cum

aspernatione, aliquando cum desiderio, pro earum rerum diversitate de

quibus me gavisum esse memini. Nam et de turpibus gaudio quodam perfusus

sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror; aliquando de bonis et

honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis

gaudium pristinum recolo.

31. Ubi ergo et quando expertus sum vitam meam beatam ut recorder eam, et

amem et desiderem? Nec ego tantum, aut cum paucis, sed beati prorsus omnes

esse volumus. Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa voluntate

vellemus. Sed quid est hoc quid si quæratur a duobus, utrum militare

velint, fieri possit ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat: si

autem ab eis quæratur, utrum esse beati velint, uterque se statim sine ulla

dubitatione dicat optare; nec ob aliud velit ille militare, nec ob aliud

iste nolit, nisi ut beati sint? Num* forte quoniam alius hinc, alius inde

gaudet ita se omnes beatos esse velle consonant, quemadmodum consonarent,

si hoc interrogarentur, se velle gaudere, atque {184} ipsum gaudium vitam

beatam vocant? Quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est

tamen quo pervenire omnes nituntur, ut gaudeant. Quæ quoniam res est quam

se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria

recognoscitur, quando beatæ vitæ nomen auditur.

[Sidenote: XXII. Beata vita quæ, et ubi.]

Confessiones · 第 15 / 39 段