fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles; gaudebam et gratias
tibi agebam, recolens quod noveram, quanta cura semper æstuasset de
sepulcro quod sibi providerat et præparaverat juxta corpus viri sui. Quia
enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus
minus capax divinorum, adjungi ad illam felicitatem, et commemorari ab
hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut
conjuncta terra amborum conjugum terra tegeretur. Quando autem ista
inanitas plenitudine bonitatis tuæ coeperat in ejus corde non esse,
nesciebam, et lætabar admirans quod sic mihi aperuisset*; quanquam et in
illo sermone nostro ad fenestram cum dixit, "Jam quid hic facio?" non
apparuit desiderare in patria mori. Audivi etiam postea, quod jam cum
Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur
quodam die de contemptu vitæ hujus et bono mortis, ubi ipse non aderam;
illisque stupentibus virtutem feminæ, quam tu dederas ei, quærentibusque
utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere: "Nihil,
inquit, longe est Deo; neque timendum est ne ille non agnoscat in fine
sæculi, unde me resuscitet." Ergo die nono ægritudinis suæ, quinquagesimo
et sexto anno ætatis suæ, tricesimo et tertio ætatis meæ[249], anima illa
religiosa et pia corpore soluta est.
[Sidenote: XII. Quomodo luxerit mortem matris.]
29. Premebam oculos ejus, et confluebat in præcordia mea moestitudo ingens,
et transfluebat in lacrymas: ibidemque oculi mei violento animi imperio
resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde
male mihi erat. Tum vero ubi efflavit extremum*, puer Adeodatus exclamavit
in planctum, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam meum
quiddam puerile quod labebatur in fletus {164} juvenili voce cordis,
coercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud
questibus lacrymosis gemitibusque celebrare*; quia his plerumque solet
deplorari quædam miseria morientium, aut quasi omnimoda exstinctio. At illa
nec misere moriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum ejus,
et fide non ficta, rationibusque certis tenebamus.
30. Quid erat ergo quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine
simul vivendi dulcissima et charissima repente disrupta vulnus recens?
Gratulabar quidem testimonio ejus, quod in ea ipsa ultima ægritudine,
obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium, et commemorabat grandi
dilectionis affectu nunquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum aut
contumeliosum sonum*. Sed tamen quid tale, Deus meus, qui fecisti nos, quid
comparabile habebat honor a me delatus illi, et servitus ab illa mihi?
Quoniam itaque deserebar tam magno ejus solatio, sauciabatur anima*, et
quasi dilaniabatur vita, quæ una facta erat ex mea et illius.
31. Cohibito ergo a fletu illo puero, Psalterium arripuit Evodius, et
cantare coepit psalmum[250]; cui respondebamus omnis domus: [Sidenote: Ps.
100, 1.]_Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine._ Audito autem quid
ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosæ feminæ; et de more illis,
quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte ubi decenter poteram,
cum eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum
disputabam; eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis
ignorantibus et intente audientibus, et sine sensu doloris me esse
arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat,
increpabam mollitiem affectus mei, et constringebam fluxum moeroris:
cedebatque mihi paululum; rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad
eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam quid
corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse hæc
humana, quæ ordine debito et sorte conditionis nostræ accidere necesse est,
alio dolore dolebam dolorem meum, et duplici tristitia macerabar.
{165}
32. Cum ecce corpus elatum est*, imus[251], redimus sine lacrymis. Nam
neque in eis precibus[252] quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea
sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam
deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ego precibus flevi: sed
toto die graviter in occulto moestus eram, et mente turbata rogabam te, ut
poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans memoriæ
meæ, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis vinculum, etiam adversus
mentem quæ jam non fallaci verbo pascitur*. Visum etiam mihi est ut irem
lavatum; quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Græci [Greek:
balaneion] dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor
misericordiæ tuæ, [Sidenote: Ps. 67, 6.]_Pater orphanorum_, quoniam lavi,
et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de corde meo
moeroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte
mitigatum inveni dolorem meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus
sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim
Deus creator omnium,
Polique rector, vestiens
Diem decoro lumine,
Noctem sopore* gratiæ:
Artus solutos ut quies
Reddat laboris usui,
Mentesque fessas allevet,
Luctusque solvat anxios.
33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam,
conversationemque ejus piam in te, et sancte* in nos blandam atque
morigeram, qua subito destitutus sum; et libuit flere in conspectu tuo de
illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrymas quas continebam, ut
effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; et requievi in eis*,
quoniam ibi erant aures tuæ, non cujusquam hominis superbe interpretantis
ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui
volet, et interpretetur ut volet; et si peccatum invenerit, flevisse me
matrem exigua parte horæ, {166} matrem oculis meis interim mortuam, quæ me
multos annos fleverat ut oculis tuis viverem, non irrideat; sed potius, si
est grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem omnium
fratrum Christi tui.
[Sidenote: XIII. Orat pro matre defuncta.]
34. Ego autem, jam sanato corde ab illo vulnere in quo poterat redargui
carnalis affectus, fundo tibi, Deus noster, pro illa famula tua longe aliud
lacrymarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum
omnis animæ [Sidenote: 1 Cor. 15, 22.]_quæ in Adam moritur_. Quanquam illa
_in Christo vivificata_, etiam nondum a carne resoluta, sic vixerit ut
laudetur nomen tuum in fide moribusque ejus; non tamen audeo dicere, ex quo
eam per Baptismum regenerasti, [Sidenote: Mat. 12, 3.]nullum verbum exisse
ex ore ejus contra præceptum tuum. Et dictum est a Veritate Filio tuo:
[Sidenote: Ib. 5, 23.]_Si quis dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ
ignis._ Et væ etiam laudabili vitæ hominum, si, remota misericordia,
discutias eam. Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter
speramus aliquem apud te locum*. Quisquis autem tibi enumerat vera merita
sua, quid tibi enumerat nisi munera tua[253]? O si cognoscant se homines
homines; et [Sidenote: 2 Cor. 10, 17.]_qui gloriatur, in Domino
glorietur_*!
35. Ego itaque, laus mea et vita mea, Deus cordis mei, sepositis paulisper
bonis ejus actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis
matris meæ deprecor te; exaudi me per Medicinam vulnerum nostrorum quæ
pependit in ligno, et sedens ad dexteram tuam [Sidenote: Rom. 8,
34.]_interpellat te pro nobis_. Scio misericorditer operatam, et [Sidenote:
Mat. 18, 36; 6, 12.]_ex corde dimisisse debita debitoribus suis_; _dimitte_
illi et tu _debita sua_, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam
salutis. Dimitte, Domine, dimitte obsecro, [Sidenote: Ps. 142, 2.]_ne
intres cum ea in judicium_. [Sidenote: Jac. 2, 13.]_Superexaltet
misericordia judicio_, quoniam eloquia tua vera sunt, et promisisti
[Sidenote: Mat. 5, 7.]_misericordiam misericordibus_: quod ut essent, tu
dedisti eis, qui [Sidenote: Ex. 33, 19; Ro. 9, 15.]_misereberis cui
misertus eris, et misericordiam præstabis cui misericors fueris_.
36. Et credo quod* jam feceris quod te rogo, sed [Sidenote: Ps. 118,
108.]_voluntaria oris mei approba, Domine_. Namque illa imminente die
resolutionis suæ non cogitavit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri
aromatibus, aut monumentum electum concupivit aut curavit sepulcrum
patrium; non ista mandavit {167} nobis: sed tantummodo memoriam sui ad
altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei prætermissione servierat;
unde sciret dispensari victimam sanctam, qua [Sidenote: Col. 2,
14.]_deletum est chirographum quod erat contrarium nobis_, qua _triumphatus
est hostis_ computans delicta nostra, et quærens quid objiciat, et
[Sidenote: Joh. 14, 30.]_nihil inveniens in illo_[254] in quo vincimus.
Quis ei refundet innocentem sanguinem? Quis ei restituet pretium quo nos
emit ut nos auferat ei*? Ad cujus pretii nostri sacramentum ligavit ancilla
tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua disrumpat eam. Non se
interponat nec vi nec insidiis [Sidenote: Ps. 90, 13.]_leo et draco_: neque
enim respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et obtineatur ab
accusatore callido; sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo
reddet quod pro nobis non debens reddidit.
37. Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli et post quem nulli nupta
est; cui servivit [Sidenote: Luc. 8, 15.]_fructum_ tibi _afferens cum
tolerantia_, ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira, Domine Deus meus*,
inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis dominis meis, quibus et
corde et voce et litteris servio, ut quotquot hæc legerint, meminerint ad
altare tuum Monnicæ famulæ tuæ[255], cum Patricio quondam ejus conjuge, per
quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum, nescio.
Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, et
fratrum meorum sub te patre in matre Catholica, et civium meorum in æterna
Jerusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum;
ut quod a me illa poposcit extremum, uberius ei præstetur in multorum
orationibus, per confessiones*, quam per orationes meas.
* * * * *
{168}
LIBER DECIMUS.
Quemadmodum prioribus Libris aperuit, qualis ante perceptam baptismi
gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore hæc
scribebat. Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quæ ad ipsum
cognoscendum ineunda sit via disquirens, omnes animæ suæ facultates
lustrat; sed in primis memoriam, cujus vim plane stupendam exhibet,
Deumque in ipsa habitare dignari ostendit. Deinde inquirit in actus, in
sensus et affectus suos, ex triplici tentatione, voluptatis,
curiositatis et superbiæ; et quid circa unamquamque præscribat
temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de Christo Mediatore
disserit, cujus ope omnes animæ suæ languores sanatum iri confidit.
[Sidenote: I. In Deo solo spes et gaudium.]
1. Cognoscam te, cognitor meus, [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_cognoscam sicut
et cognitus sum_. Virtus animæ meæ, intra in eam, et coapta tibi, ut habeas
et possideas [Sidenote: Eph. 5, 27.]_sine macula et ruga_. Hæc est mea
spes, [Sidenote: Ps. 115, 10.]_ideo loquor_; et in ea spe gaudeo, quando
sanum* gaudeo. Cætera vero vitæ hujus tanto minus flenda, quanto magis
fletur; et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim
[Sidenote: Ps. 50, 8.]_veritatem dilexisti_, quoniam [Sidenote: Joh. 3,
21.]_qui facit eam, venit ad lucem_. Volo eam facere in corde meo coram te
in confessione; in stilo autem meo coram multis testibus.
[Sidenote: II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.]
2. Et tibi quidem, Domine, [Sidenote: Heb. 4, 13.]_cujus oculis nuda est_
[Sidenote: Ecclus. 42, 18.]abyssus humanæ conscientiæ, quid occultum esset
in me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me
tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu
refulges et places, et amaris et desideraris; ut erubescam de me, et
abjiciam me atque eligam te, et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. Tibi
ergo, Domine, manifestus sum quicumque sim; et quo fructu tibi confitear,
dixi. Neque enim* id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animæ et
clamore cogitationis, quem novit auris tua. Cum enim malus sum, nihil est
aliud confiteri tibi, quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud
confiteri tibi, quam hoc non tribuere mihi: [Sidenote: Ps. 5, 13.]_quoniam
tu, Domine, benedicis justum_, sed prius eum [Sidenote: Rom. 4,
5.]_justificas impium_. Confessio itaque mea, Deus meus, in conspectu tuo
tibi tacite fit, et non tacite. {169} Tacet enim strepitu, clamat affectu.
Neque enim* dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris;
aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.
[Sidenote: III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis
fuerit.]
3. Quid mihi ergo est cum hominibus ut audiant confessiones meas, quasi
ipsi [Sidenote: Ps. 102, 3.]_sanaturi_ sint _omnes languores meos_?
Curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam
suam. Quid a me quærunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? Et
unde sciunt, cum a meipso de meipso audiunt, an verum dicam; quandoquidem
[Sidenote: 1 Cor. 2, 11.]_nemo scit hominum quid agatur in homine, nisi
spiritus hominis qui in ipso est_? Si autem a te audiant de seipsis, non
poterunt dicere, Mentitur Dominus. Quid est enim a te audire de se, nisi
cognoscere se? Quis porro cognoscit, et dicit, Falsum est, nisi ipse
mentiatur? Sed quia [Sidenote: Ibid. 13, 7.]_charitas omnia credit_, inter
eos utique quos connexos sibimet unum facit, ego quoque, Domine, etiam sic
tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum an vera
confitear; sed credunt mihi quorum mihi aures charitas aperit.
4. Verumtamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi.
Nam confessiones præteritorum malorum meorum, quæ [Sidenote: Ps. 31,
1.]_remisisti et texisti_ ut _beares me_ in te, mutans animam meam fide et
Sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, excitant cor ne dormiat in
desperatione et dicat, Non possum; sed evigilet in amore misericordiæ tuæ
et dulcedine gratiæ tuæ, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam
fit conscius infirmitatis suæ. Et delectat bonos audire præterita mala
eorum qui jam carent eis; nec ideo delectat quia mala sunt, sed quia
fuerunt et non sunt. Quo itaque fructu Domine Deus meus cui quotidie
confitetur conscientia mea, spe misericordiæ tuæ securior quam innocentia
sua; quo fructu, quæso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras
adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum vidi et commemoravi.
Sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc
nosse cupiunt qui me noverunt et non me noverunt, qui ex me vel de me
aliquid audierunt; sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum
quicumque sum. Volunt ergo audire confitentem me quid ipse intus sim, quo
nec {170} oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen
volunt; numquid cognituri? Dicit enim eis charitas qua boni sunt non
mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.
[Sidenote: IV. Quod magni sint fructus hujuscemodi confessionis.]
5. Sed quo fructu id volunt? An congratulari mihi cupiunt cum audierint
quantum accedam* munere tuo, et orare pro me cum audierint quantum retarder
pondere meo? Indicabo me talibus. Non enim parvus est fructus, Domine Deus
meus, ut [Sidenote: 2 Cor. 1, 11.]_a multis tibi gratiæ agantur de nobis_,
et a multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus quod amandum
doces, et doleat in me quod dolendum doces. Animus ille hoc faciat
fraternus, non extraneus, non [Sidenote: Ps. 143, 8.]_filiorum alienorum,
quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis_; sed
fraternus ille qui cum approbat me, gaudet de me; cum autem improbat me,
contristatur pro me: quia sive approbet sive improbet me, diligit me.
Indicabo me talibus; respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona
mea instituta tua sunt et dona tua; mala mea delicta mea sunt et
judicia[256] tua. Respirent in illis, et suspirent in his; et hymnus et
fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, [Sidenote: Apoc.
8, 3.]_thuribulis tuis_. Tu autem, Domine, delectatus odore sancti templi
tui, [Sidenote: Ps. 50, 1.]_miserere mei secundum magnam misericordiam
tuam_, propter nomen tuum; et nequaquam deserens coepta tua, consumma
imperfecta mea.
6. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim,
ut hoc confitear* non tantum coram te secreta [Sidenote: Ps. 2,
11.]_exsultatione cum tremore_ et secreto moerore cum spe; sed etiam in
auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium
mortalitatis meæ, civium meorum et mecum peregrinorum, præcedentium et
consequentium et comitum viæ meæ. Hi sunt servi tui fratres mei, quos
filios tuos esse voluisti, dominos meos quibus jussisti ut serviam, si volo
tecum de te vivere. Et hoc mihi Verbum tuum parum erat si loquendo
præciperet, nisi et faciendo præiret. Et ego id ago factis et dictis, id
ago _sub alis tuis_, nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis
tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum,
sed vivit semper Pater meus, et idoneus est mihi tutor meus; idem {171}
ipse est enim qui genuit me et tuetur me: et tu ipse es omnia bona mea, tu
omnipotens qui mecum es, et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus
qualibus jubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis jam sim, et quis adhuc
sim; [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_sed neque meipsum dijudico_: sic itaque
audiar.
[Sidenote: V. Homo sese totium non novit.]
7. [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_Tu_ enim, _Domine, dijudicas me_, quia etsi
_nemo scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso
est_; tamen est aliquid hominis quod nec ipse scit spiritus hominis qui in
ipso est; tu autem, Domine, scis ejus omnia qui fecisti eum. Ego vero
quamvis præ tuo conspectu me despiciam, æstimem me _terram et cinerem_;
tamen aliquid de te scio quod de me nescio. Et certe [Sidenote: Id. 13,
12.]_videmus nunc per speculum in ænigmate_, nondum _facie ad faciem_: et
ideo quamdiu [Sidenote: 2 Cor. 5, 6.]_peregrinor abs te_, mihi sum
præsentior quam tibi, et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero
quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio. Et spes
est, [Sidenote: 1 Cor. 10, 13.]_quia fidelis es, qui nos non sinis tentari
supra quam possumus ferre, sed facis cum tentatione etiam exitum ut
possimus sustinere_. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de
me nesciam. Quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio; et quod de me
nescio, tamdiu nescio, donec [Sidenote: Is. 58, 10.]_fiant tenebræ meæ
sicut meridies_ in vultu tuo.
[Sidenote: VI. Quid amat, cum Deum amat; et quomodo ex creaturis Deus
cognoscitur.]
8. Non dubia sed certa conscientia, Domine, amo te. Percussisti cor meum
verbo tuo, et amavi te. Sed et [Sidenote: Rom. 1, 20.]_coelum, et terra, et
omnia quæ in eis_ sunt, ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant
dicere omnibus [Sidenote: Ib. 9, 15.]_ut sint inexcusabiles_. Altius autem
tu _misereberis cui misertus eris, et misericordiam præstabis cui
misericors fueris_: alioquin coelum et terra surdis loquuntur laudes tuas.
Quid autem amo, cum te amo? Non speciem corporis, nec decus temporis, non
candorem lucis ecce* istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum
omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum suaveolentiam, non manna
et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non hæc amo, cum amo
Deum meum; et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem,
et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum, lucem, vocem,
odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei; ubi fulget animæ meæ quod
non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non
spargit flatus, et ubi sapit quod non minuit {172} edacitas, et ubi hæret
quod non divellit satietas. Hoc est quod amo, cum Deum meum amo.
9. Et quid est hoc? Interrogavi terram[257], et dixit, Non sum; et
quæcumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos,
et reptilia animarum vivarum, et responderunt: Non sumus Deus tuus; quære
super nos. Interrogavi auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis
suis: Fallitur Anaximenes; non sum Deus. Interrogavi coelum, solem, lunam,
stellas; Neque nos sumus Deus quem quæris, inquiunt. Et dixi omnibus his
quæ circumstant fores carnis meæ: Dixistis* mihi de Deo meo quod vos non
estis, dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt voce magna: [Sidenote:
Ps. 99, 3.]_Ipse fecit nos_: Interrogatio mea, intentio mea; et responsio
eorum, species eorum[258]. Et direxi me ad me, et dixi mihi, Tu quis es? Et
respondi, Homo. Et ecce corpus et anima in me mihi præsto sunt; unum
exterius, et alterum interius. Quid horum est unde quærere debui Deum
meum*? Jam quæsiveram per corpus a terra usque ad coelum, quousque potui
mittere nuntios, radios oculorum meorum. Sed melius quod interius. Ei
quippe renuntiabant omnes nuntii corporales præsidenti et judicanti de*
responsionibus coeli et terræ et omnium quæ in eis sunt dicentium: Non
sumus Deus, et _ipse fecit nos_. Homo interior cognovit hæc per exterioris
ministerium: ego interior cognovi hæc; ego, ego animus per sensum corporis
mei. Interrogavi mundi molem de Deo meo, et respondit mihi: Non ego sum,
sed _ipse me fecit_.
10. Nonne omnibus quibus integer sensus est, apparet hæc species? Cur non
omnibus eadem loquitur? Animalia pusilla et magna vident eam, sed
interrogare nequeunt: non enim præposita est in eis nuntiantibus sensibus
judex ratio. Homines autem possunt interrogare, ut [Sidenote: Rom. 1,
20.]_invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciantur_*;
sed amore subduntur eis, et subditi judicare non possunt. Nec respondent
ista interrogantibus, nisi judicantibus; nec vocem suam mutant, id est
speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut
aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem {173} modo utrique apparens,
illi muta est, huic loquitur: imo vero omnibus loquitur; sed illi
intelligunt qui ejus vocem acceptam foris intus cum veritate conferunt.
Veritas enim dicit mihi: Non est Deus tuus coelum, et terra; neque omne
corpus. Hoc dicit eorum natura videnti*: Moles est; moles minor est in
parte quam in toto. Jam tu melior es; tibi dico, anima; quoniam tu vegetas
molem corporis tui, præbens ei vitam; quod nullum corpus præstat corpori.
Deus autem tuus etiam tibi vitæ vita est*.
[Sidenote: VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.]
11. Quid ergo amo, cum Deum meum amo? Quis est ille super caput animæ meæ?
Per ipsam animam meam ascendam ad illum. Transibo vim meam, qua hæreo
corpori, et vitaliter compagem ejus repleo. Non ea vi reperio Deum meum:
nam reperiret [Sidenote: Ps. 31, 9.]_equus, et mulus, quibus non est
intellectus_; quia* est eadem vis qua vivunt etiam eorum corpora. Est alia
vis non solum qua vivifico, sed etiam qua sensifico carnem meam quam mihi
fabricavit Dominus; jubens oculo ut non audiat, et auri ut non videat; sed
illi per quem videam, huic per quam audiam: et propria singillatim cæteris
sensibus sedibus suis et officiis suis; quæ diversa per eos ago unus ego
animus*. Transibo et istam vim meam: nam et hanc habet equus, et mulus;
sentiunt enim etiam ipsi per corpus.
[Sidenote: VIII. Memoriæ vis.]
12. Transibo ergo et istam vim naturæ meæ, gradibus ascendens ad eum qui
fecit me: et venio in campos et lata prætoria memoriæ, ubi sunt thesauri
innumerabilium imaginum de cujuscemodi* rebus sensis invectarum. Ibi
reconditum est quidquid etiam cogitamus, vel augendo vel minuendo, vel
utcumque variando ea quæ sensus attigerit; et si quid aliud commnendatum et
repositum est, quod nondum absorbuit et sepelivit oblivio. Ibi quando sum,
posco ut proferatur quidquid volo, et quædam statim prodeunt; quædam
requiruntur diutius, et tanquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis
eruuntur; quædam catervatim se proruunt*, et dum aliud petitur et quæritur,
prosiliunt in medium quasi dicentia, Ne forte nos sumus? Et abigo ea manu
cordis a facie recordationis meæ, donec enubiletur quod* volo, atque in
conspectum prodeat ex abditis. Alia faciliter atque imperturbata serie,
sicut poscuntur suggerentur; et cedunt præcedentia consequentibus; et
cedendo conduntur, iterum cum voluero processura. Quod totum fit, cum
aliquid narro memoriter. {174}