9. Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et {151} exsultando in tua

misericordia, Pater. Et hæc omnia exibant per oculos meos et vocem meam,

cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: [Sidenote: Ps. 4,

3.]_Filii hominum, quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et

quæritis mendacium?_ Dilexeram enim vanitatem, et quæsieram mendacium. Et

tu, Domine, jam [Sidenote: Ver. 4.]_magnificaveras Sanctum tuum, suscitans

eum a mortuis_, et [Sidenote: Eph. 1, 20.]_collocans ad dexteram tuam_,

unde [Sidenote: Luc. 24, 49.][Sidenote: Joh. 14, 16. 17.][Sidenote: Act. 2,

1-4.]_mitteret ex alto promissionem suam, Paracletum Spiritum veritatis_:

et miserat eum jam, sed ego nesciebam. Miserat eum, quia jam magnificatus

erat, resurgens a mortuis, et ascendens in coelum. Ante autem [Sidenote:

Joh. 7, 39.]_Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat

clarificatus_. Et clamat propheta*: _Quousque graves corde? Utquid

diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Et scitote quoniam Dominus

magnificavit Sanctum suum._ Clamat, _quousque_; clamat, _scitote_: et ego

tamdiu nesciens "vanitatem dilexi, et mendacium quæsivi;" et ideo audivi et

contremui, quoniam talibus dicitur qualem me fuisse reminiscebar. In

phantasmatibus* enim quæ pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium.

Et insonui multa graviter ac fortiter in dolore recordationis meæ. Quæ

utinam audissent qui adhuc usque "diligunt vanitatem et quærunt mendacium."

Forte conturbarentur, et evomuissent illud; et exaudires eos cum clamarent

ad te: quoniam vera morte carnis [Sidenote: Rom. 8, 34.]_mortuus est pro

nobis, qui_ te _interpellat pro nobis_.

10. Legebam: _Irascimini, et nolite peccare._ Et quomodo movebar, Deus

meus, qui jam didiceram irasci mihi de præteritis, ut de cætero non

peccarem? Et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me

peccabat[223], sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et [Sidenote: Rom. 2,

5.]_thesaurizant sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii tui_.

Nec jam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole[224]

quærebantur. Volentes enim gaudere forinsecus, facile evanescunt; et

effunduntur in ea quæ videntur et temporalia[225] sunt, et imagines eorum

{152} famelica[226] cogitatione lambunt. Et o si fatigentur inedia[227], et

dicant: _Quis ostendet nobis bona?_ Et dicamus, et audiant: _Signatum est

in nobis lumen vultus tui, Domine._ Non enim [Sidenote: Joh. 1, 9.]_lumen_

nos sumus _quod illuminat omnem hominem_; sed illuminamur a te, ut qui

[Sidenote: Eph. 5, 8.]_fuimus aliquando tenebræ_, simus _lux in te_. O si

viderent internum æternum*, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam

non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a

te, et dicerent: _Quis ostendet nobis bona?_ Ibi enim, ubi* mihi iratus

eram intus in cubili, ut compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans

vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis meæ sperans in te,

ibi mihi dulcescere coeperas, et [Sidenote: Ps. 4, 7.]_dederas lætitiam in

corde meo_. Et exclamabam legens hæc foris, et agnoscens intus; nec volebam

multiplicari[228] terrenis bonis, devorans tempora et devoratus

temporibus*, cum haberem in æterna simplicitate[228] aliud [Sidenote: Ver.

8.]_frumentum, et vinum, et oleum_.

11. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: _O in pace! o

in idipsum!_ o quid dixit; _Obdormiam et somnum capiam!_ Quoniam[229] quis

resistet nobis cum fiet sermo qui scriptus est, [Sidenote: 1 Cor. 15,

54.]_Absorpta est mors in victoriam?_ Et tu es _Idipsum_ valde _qui non

mutaris_; et in te requies obliviscens {153} laborum omnium, quoniam nullus

alius tecum, nec ad alia multa adipiscenda, quæ non sunt quod tu, sed _tu,

Domine, singulariter in spe constituisti me_. Legebam, et ardebam; nec

inveniebam quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis*, latrator

amarus et cæcus adversus Litteras de melle coeli melleas, et de lumine tuo

luminosas: et super inimicis* Scripturæ hujus tabescebam.

[Sidenote: Acerrimo dolore dentium subito liberatur.]

12. Quando recordabor* omnia dierum illorum feriatorum? Sed nec oblitus sum

nec silebo flagelli tui asperitatem, et misericordiæ tuæ mirabilem

celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me; et cum in tantum

ingravesceret ut non valerem loqui[230], ascendit in cor meum admonere

omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te pro me, Deum salutis omnimodæ.

Et scripsi hoc in cera, et dedi ut eis legeretur. Mox ut genua supplici

affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor? aut quomodo fugit?

Expavi, fateor, Domine meus, Deus meus; nihil enim tale ab ineunte ætate

expertus fueram. Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui; et gaudens

in fide laudavi nomen tuum. Et ea fides me securum esse non sinebat de

præteritis peccatis meis, quæ mihi per Baptismum tuum remissa nondum erant.

[Sidenote: V. Ambrosium consulit quid legendum.]

13. Renuntiavi, peractis vindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses

venditorem verborum alium providerent; quod et tibi ego servire delegissem,

et illi professioni, præ difficultate spirandi ac dolore pectoris, non

sufficerem. Et insinuavi per litteras antistiti tuo viro sancto Ambrosio

pristinos errores meos, et præsens votum meum, ut moneret quid mihi

potissimum de Libris tuis legendum esset, quo percipiendæ tantæ gratiæ

paratior aptiorque fierem. At ille jussit Isaiam prophetam; credo, quod præ

cæteris Evangelii[231] vocationisque Gentium sit prænuntiator apertior.

Verumtamen ego primam hujus lectionem non intelligens, totumque talem

arbitrans, distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.

{154}

[Sidenote: VI. Mediolani baptizatur cum Alypin et Adeodato.]

14. Inde ubi tempus advenit quo me nomen dare[232] oporteret relicto rure,

Mediolanum remeavimus. Placuit et Alypio renasci in te mecum, jam induto

humilitate Sacramentis tuis congrua, et fortissimo domitori corporis, usque

ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausu. Adjunximus

etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene

feceras eum. Annorum erat ferme quindecim[233], et ingenio præveniebat

multos graves et doctos viros. Munera tua tibi confiteor, Domine Deus meus,

creator omnium, et multum potens formare* nostra deformia: nam ego in illo

puero præter delictum non habebam. Quod enim enutriebatur a nobis in

disciplina tua, tu inspiraveras nobis, nullus alius: munera tua tibi

confiteor. Est liber noster qui inscribitur, de Magistro[234]: ipse ibi

mecum loquitur. Tu scis illius esse sensa omnia quæ inseruntur ibi ex

persona collocutoris mei, cum esset in annis sexdecim. Multa ejus alia

mirabiliora expertus sum. Horrori mihi erat illud ingenium; et quis præter

te talium miraculorum opifex? Cito de terra abstulisti vitam ejus; et

securior eum recordor, non timens quidquam pueritiæ, nec adolescentiæ; nec

omnino homini illi. Sociavimus eum coævum nobis in gratia tua, educandum in

disciplina tua; et baptizati sumus[235] et fugit a {155} nobis sollicitudo

vitæ præteritæ. Nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili, considerare

altitudinem consilii tui super salutem generis humani. Quantum flevi in

hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiæ tuæ vocibus commotus

acriter! Voces illæ influebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor

meum; et exæstuabat inde affectus pietatis*, et currebant lacrymæ, et bene

mihi erat cum eis.

[Sidenote: VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani.]

15. Non longe coeperat Mediolanensis Ecclesia genus hoc consolationis et

exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus et

cordibus. Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum Justina

Valentiniani regis pueri mater hominem tuum Ambrosium persequeretur[236]

hæresis suæ causa, qua* fuerat seducta ab Arianis. Excubabat pia plebs in

ecclesia mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mea mater, ancilla

tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat. Nos

adhuc frigidi a calore Spiritus tui, excitabamur tamen civitate attonita

atque turbata. Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem

orientalium partium, ne populus moeroris tædio contabesceret, institutum

est; et ex illo in hodiernum retentum, multis jam ac pene omnibus gregibus

tuis et per cætera orbis imitantibus*.

[Sidenote: Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.]

16. Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti quo loco laterent

martyrum corpora Protasii et Gervasii, quæ per tot annos incorrupta in

thesauro secreti tui recondideras, unde opportune promeres ad coercendam

rabiem femineam, sed regiam.[237] Cum enim propalata et effossa digno cum

{156} honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos

immundi vexabant spiritus, confessis eisdem dæmonibus, sanabantur[238],

verum etiam quidam plures annos cæcus[239], civis civitatique notissimus,

cum populi tumultuante lætitia* causam quæsisset atque audisset, exsilivit,

eoque se ut duceret, suum ducem rogavit. Quo perductus, impetravit admitti,

ut sudario tangeret feretrum [Sidenote: Ps. 115, 15.]_pretiosæ in conspectu

tuo mortis sanctorum tuorum_. Quod ubi fecit, atque admovit oculis,

confestim aperti sunt. Inde fama discurrens, inde laudes tuæ ferventes,

lucentes*, inde illius inimicæ animus etsi ad credendi sanitatem non

applicatus*, a persequendi tamen furore compressus est. Gratias tibi, Deus

meus. Unde et quo duxisti recordationem meam, ut hæc etiam confiterer tibi,

quæ magna oblitus præterieram? Et tamen tunc cum ita fragraret [Sidenote:

Cant 1, 3.]_odor unguentorum tuorum_, non _currebamus post te_. Ideo plus

flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, et tandem

respirans*, quantum patet aura in domo fenea.

[Sidenote: VIII. Evodii conversio. Ps. 67, 7.]

17. Qui _habitare facis unanimes in domo_, consociasti nobis et Evodium

juvenem ex nostro municipio. Qui cum agens in rebus[240] militaret; prior

nobis ad te conversus est et {157} baptizatus, et relicta militia sæculari,

accinctus in tua. [Sidenote: Matris obitus, ejusque a teneris

educatio.]Simul eramus[241], simul habitaturi* placito sancto. Quærebamus

quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in

Africam. Et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. Multa

prætereo, quia multum festino. Accipe confessiones meas et gratiarum

actiones, Deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. Sed non

præteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quæ me

parturivit; et carne, ut in hanc temporalem; et corde, ut in æternam lucem

nascerer*[242]. Non ejus, sed tua dicam dona in ea; neque enim seipsam

fecerat, aut educaverat seipsam. Tu creasti eam, nec pater nec mater

sciebat qualis ex eis fieret. Et erudivit eam in timore tuo virga Christi

tui, regimen unici Filii tui in domo fideli, bono membro Ecclesiæ tuæ. Nec

tantam erga suam disciplinam diligentiam matris prædicabat, quantam famulæ

cujusdam decrepitæ, quæ patrem ejus infantem portaverat, sicut dorso

grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. Cujus rei gratia, et

propter senectam ac mores optimos, in domo christiana satis a dominis

honorabatur. Unde etiam curam filiarum dominicarum commissam* diligenter

gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta severitate

vehemens, atque in docendis sobria prudentia. Nam eas, præter illas horas

quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent

siti, nec aquam bibere sinebat, præcavens consuetudinem malam, et addens

verbum sanum: "Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis: cum

autem ad maritos veneritis, factæ dominæ apothecarum et cellariorum, aqua

sordebit; sed mos potandi permanebit*." Hac ratione præcipiendi et

auctoritate imperandi, frenabat {158} aviditatem tenerioris ætatis; et

ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut jam nec liberet quod

non deceret.

18. Et surrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, surrepserat

ei vinolentia. Nam cum de more, tanquam puella sobria, juberetur a

parentibus de cuppa vinum depromere, submisso poculo qua desuper patet,

priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum,

quia non poterat amplius, sensu recusante. Non enim ulla temulenta*

cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus ætatis excessibus, qui

ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus animis majorum pondere premi

solent. Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo, quoniam qui

[Sidenote: Eccli. 19, 1.]_modica spernit, paulatim decidit_, in eam

consuetudinem lapsa erat, ut prope jam plenos mero caliculos inhianter

hauriret. Ubi tunc sagax anus, et vehemens illa prohibitio? Numquid valebat

aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, Domine, vigilaret

super nos? Absente patre et matre et nutritoribus, tu præsens, qui creasti,

qui vocas, qui etiam per præpositos* homines boni aliquid agis ad animarum

salutem, quid tunc egisti, Deus meus? Unde curasti? unde sanasti? Nonne

protulisti durum et acutum ex altera anima convicium, tanquam medicinale

ferrum ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam

præcidisti? Ancilla enim cum qua solebat accedere ad cuppam, litigans cum

domina minore, ut fit, sola cum sola, objecit hoc crimen, amarissima

insultatione vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa respexit

foeditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. Sicut amici adulantes

pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. Nec tu quod per eos

agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. Illa enim irata exagitare

appetivit minorem dominam, non sanare: et ideo clanculo, aut quia ita eas

invenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur quod

tam sero prodidisset. At tu, Domine, rector coelitum*, et terrenorum, ad

usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum sæculorum ordinate*

turbulentum, etiam de alterius animæ insania[243] sanasti alteram; ne

quisquam cum hoc adverterit, {159} potentiæ suæ tribuat, si verbo ejus

alius corrigatur, quem vult corrigi.

[Sidenote: IX. Laudabiles matris suæ mores prosequitur.]

19. Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque a te subdita parentibus,

quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro

servivit veluti domino; et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi

moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, et reverenter amabilem atque

mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis injurias, ut nullam de hac re

cum marito haberet unquam simultatem. Exspectabat enim misericordiam tuam

super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille præterea, sicut

benevolentia præcipuus, ita ira fervidus. Sed noverat hæc non resistere

irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Jam vero refractum et

quietum cum opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille

inconsideratius commotus fuerat. Denique, cum matronæ multæ quarum viri

mansuetiores erant, plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent,

inter amica colloquia illæ arguebant maritorum vitam, hæc earum linguam,

veluti per jocum graviter admonens, ex quo illas tabulas quæ matrimoniales

vocantur, recitari audissent, tanquam instrumenta quibus ancillæ factæ

essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire adversus

dominos non oportere. Cumque mirarentur illæ, scientes quam ferocem

conjugem sustineret, nunquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruisse,

quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a se invicem vel unum diem

domestica lite dissenserint, et causam familiariter quærerent; docebat illa

institutum suum, quod supra memoravi. Quæ observabant, expertæ

gratulabantur; quæ non observabant, subjectæ vexabantur.

20. Socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum adversum se

irritatam sic evicit obsequiis, perseverans tolerantia et mansuetudine, ut

illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et

nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Itaque posteaquam

ille, et matri obtemperans, et curans familiæ disciplinam, et concordiæ

suorum consulens, proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit,

promisit illa talia de se præmia sperare debere, quæcumque de sua nuru

sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur: nullaque jam audente,

memorabili inter se benevolentiæ suavitate vixerunt. {160}

21. Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cujus utero me creasti, Deus

meus, misericordia mea, munus grande donaveras, quod inter dissidentes

atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se præbebat pacificam,

ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet

eructare turgens atque indigesta discordia quando præsenti amicæ de absente

inimica per acida colloquia cruditas* exhalatur odiorum; nihil tamen alteri

de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret. Parvum hoc

bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio

qua horrenda pestilentia peccatorum latissime pervagante, non solum

iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quæ non dicta

sunt addere; cum contra homini* humano parum esse debeat inimicitias

hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere

bene loquendo studuerit; qualis illa erat, docente te magistro intimo in

schola pectoris.

22. Denique etiam virum suum jam in extrema vita ejus temporali lucrata est

tibi, nec in eo jam fideli planxit quod in nondum fideli toleraverat. Erat

etiam serva servorum tuorum. Quisquis eorum noverat eam, multum in ea

laudabat et honorabat et diligebat te; quia sentiebat præsentiam tuam in

corde ejus, sanctæ conversationis fructibus testibus[244]. Fuerat enim

[Sidenote: 1 Tim. 5, 9, 4. 10.]_unius viri uxor, mutuam vicem parentibus

reddiderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium

habebat_. [Sidenote: Gal. 4, 19.]_Nutrierat_ filios, toties _eos

parturiens_, quoties abs te deviare cernebat. Postremo nobis, Domine,

omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem

ejus in te jam consociati vivebamus percepta gratia Baptismi tui, ita curam

gessit quasi omnes genuisset, ita servivit quasi ab omnibus genita fuisset.

[Sidenote: X. Colloquium cum matre de regno coelorum.]

23. Impendente autem die quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu

noveras, ignorantibus nobis; provenerat, ut credo, procurante te occultis

tuis modis, ut ego et ipsa soli {161} staremus incumbentes ad quamdam

fenestram, unde hortus intra domum quæ nos habebat prospectabatur, illic

apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem

instaurabamus nos navigationi: colloquebamur ergo soli valde dulciter; et

[Sidenote: Phil. 3, 13.]_præterita obliviscentes, in ea quæ ante sunt

extenti_, quærebamus inter nos apud præsentem Veritatem, quod tu es, qualis

futura esset vita æterna sanctorum, [Sidenote: 1 Cor. 2, 9.]_quam nec

oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit_. Sed

inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, [Sidenote: Ps. 35,

10.]_fontis vitæ qui est apud te_; ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo

modo rem tantam cogitaremus.

24. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio

quantalibet, in quantalibet luce corporea, præ illius vitæ jucunditate, non

comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos

ardentiore affectu _in idipsum_[245], perambulavimus gradatim cuncta

corporalia, et ipsum coelum, unde sol et luna et stellæ lucent super

terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando, et loquendo*, et mirando

opera tua; et venimus in mentes nostras, et transcendimus[246] eas, ut

attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi [Sidenote: Ps. 79,

2.]_pascis Israel_ in æternum veritatis pabulo, et ubi vita sapientia est,

per quam fiunt omnia ista, et quæ fuerunt, et quæ futura sunt; et ipsa non

fit, sed sic est ut fuit, et sic erit semper; quin potius fuisse, et

futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam æterna est: nam fuisse

et futurum esse, non est æternum. Et dum loquimur et inhiamus illi,

attigimus eam modice toto ictu cordis; et suspiravimus* et relinquimus ibi

religatas [Sidenote: Rom. 8, 23.]_primitias spiritus_[247], et remeavimus

ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. Et quid

simile Verbo tuo Domino nostro, [Sidenote: Sap. 7, 27.]_in se permanenti_

sine vetustate, atque _innovanti omnia_?

25. Dicebamus ergo: Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiæ terræ

et aquarum et aeris, sileant et poli, et ipsa sibi anima sileat, et

transeat se non se cogitando, sileant {162} somnia et imaginariæ

revelationes, omnis lingua et omne signum, et quidquid transeundo fit, si

cui sileat omnino; quoniam si quis audiat*, dicunt hæc omnia, [Sidenote:

Ps. 99, 3.]_Non ipsa nos fecimus_, sed _fecit nos_ qui _manet in æternum_:

his dictis si jam taceant quoniam erexerunt aurem in eum qui fecit ea, et

loquatur ipse solus, non per ea, sed per seipsum, ut audiamus verbum ejus,

non per linguam carnis, neque per vocem angeli, [Sidenote: Ps. 76, 18.]nec

per sonitum nubis, nec [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_per ænigma_

similitudinis; sed ipsum quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut

nunc extendimus nos, et rapida cogitatione attingimus* æternam Sapientiam

super omnia manentem; si continuetur hoc, et subtrahantur aliæ visiones

longe imparis generis, et hæc una rapiat et absorbeat et recondat in

interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna vita, quale fuit

hoc momentum intelligentiæ, cui suspiravimus; nonne hoc est, [Sidenote:

Mat. 25, 21.]_Intra in gaudium Domini tui?_ Et istud quando? An cum

[Sidenote: 1 Cor. 15, 51]_omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur_?

26. Dicebam talia*, et si non isto modo et his verbis, tamen, Domine, tu

scis quod illo die, cum talia loqueremur, et mundus iste nobis inter verba

vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: "Fili, quantum

ad me attinet, nulla jam re delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc, et

cur hic sim nescio, jam consumpta spe hujus sæculi. Unum erat propter quod

in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum

viderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus præstitit, ut te

etiam, contempta felicitate terrena, servum ejus videam: quid hic facio?"

[Sidenote: XI. De ecstasi et morte matris.]

27. Ad hæc ei quid responderim, non satis recolo. Cum interea vix intra

quinque dies, aut non multo amplius decubuit febribus. Et cum ægrotaret,

quodam die defectum animæ passa est, et paululum subtracta a præsentibus.

Nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et aspexit astantes, me et

fratrem[248] meum, et ait nobis quasi quærenti similis: "Ubi eram?" Deinde

nos intuens moerore attonitos: "Ponitis* hic, inquit, matrem vestram." Ego

silebam, et fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam

non peregre, sed in patria defungi tanquam felicius optaret. Quo audito,

illa vultu anxio reverberans eum oculis quod {163} talia saperet, atque

inde me intuens: "Vide, ait, quid dicit." Et mox ambobus: "Ponite, inquit,

hoc corpus ubicumque; nihil vos ejus cura conturbet: tantum illud vos rogo,

ut ad Domini altare memineritis mei ubi ubi fueritis." Cumque hanc

sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit; et ingravescente

morbo exercebatur.

Confessiones · 第 13 / 39 段