21. Unde hoc monstrum? et quare istuc? Luceat misericordia tua; et

interrogem, si forte mihi respondere possint latebræ poenarum hominum, et

tenebrosissimæ contritiones filiorum Adam. Unde hoc monstrum? et quare

istud? Imperat animus corpori, et paret statim; imperat animus {139} sibi,

et resistitur[205]. Imperat animus ut moveatur manus, et tanta est

facilitas ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus est,

manus autem corpus est. Imperat animus ut velit animus, nec alter est, nec

facit tamen. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat, inquam, ut velit,

qui non imperaret nisi vellet, et non fit quod imperat. Sed non ex toto

vult; non ergo ex toto imperat. Nam intantum imperat, inquantum vult, et

intantum non fit quod imperat, inquantum non vult. Quoniam voluntas imperat

ut sit voluntas, nec alia sed ipsa. Non itaque plena* imperat, ideo non est

quod imperat. Nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia jam esset.

Non igitur monstrum partim velle, partim nolle, sed ægritudo animi est,

quia non totus assurgit, veritate sublevatus, consuetudine prægravatus. Et

ideo sunt duæ voluntates, quia una earum tota non est, et hoc adest alteri

quod deest alteri.

[Sidenote: X. Adversus Manichæos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas

contrarias naturas asseverant.]

22. [Sidenote: Ps. 67, 3.]_Pereant a facie tua_, Deus, sicuti pereunt

[Sidenote: Tit. 1, 10.]_vaniloqui et_ mentis _seductores_, qui cum duas

voluntates in deliberando animadverterint, duas naturas duarum mentium esse

asseverant, unam bonam, alteram malam. Ipsi vere* mali sunt, cum ista mala

sentiunt, et iidem ipsi boni erunt si vera senserint, verisque

consenserint, ut dicat eis Apostolus tuus: [Sidenote: Eph. 5, 8.]_Fuistis

aliquando tenebræ; nunc autem lux in Domino._ Illi enim dum volunt esse

lux, non in Domino, sed in seipsis, putando animæ naturam hoc esse quod

Deus est[206], ita facti sunt densiores tenebræ; quoniam _longius a te

recesserunt_ horrenda arrogantia, a _te_ vero [Sidenote: Joh. 1, 9.]_lumine

illuminante omnem hominem venientem in hunc mundum_. Attendite quid

dicatis, et erubescite, et [Sidenote: Ps. 33, 6.]_accedite ad eum et

illuminamini, et vultus vestri non erubescent_. Ego cum deliberabam ut jam

servirem Domino Deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego

qui nolebam; ego, ego eram. Nec plene volebam, nec plene nolebam. Ideo

mecum contendebam, et dissipabar a meipso. Et ipsa dissipatio me invito

quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienæ, sed poenam

meæ*[207]. [Sidenote: Rom. 7, 17.]_Et ideo non jam ego operabar illam, sed

quod {140} habitabat in me peccatum_ de supplicio liberioris peccati, quia

eram filius Adam.

23. Nam si tot sunt contrariæ naturæ, quot voluntates sibi resistunt; non

jam duæ, sed plures erunt. Si deliberet quisquam utrum ad conventiculum

eorum pergat, an ad theatrum; clamant isti: Ecce duæ naturæ: una bona hac

ducit; altera mala illac reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet

adversantium voluntatum? Ego autem dico ambas malas, et quæ ad illos ducit,

et quæ ad theatrum reducit. Sed non credunt nisi bonam esse qua itur ad

eos. Quid si ergo quisquam nostrum deliberet, et secum altercantibus duabus

voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat, an ad ecclesiam nostram?

nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? Aut enim fatebuntur, quod

nolunt, bona voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui

sacramentis ejus imbuti sunt atque detinentur: aut duas malas naturas, et

duas malas mentes in uno homine confligere putabunt; et non erit verum quod

solent dicere, unam bonam alteram malam: aut convertentur ad verum, et non

negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis voluntatibus æstuare.

24. Jam ergo non dicant, cum duas voluntates in homine uno adversari sibi

sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de

duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. Nam tu,

Deus verax, improbas eos, et redarguis atque convincis eos, sicut in

utraque mala voluntate, cum quisque deliberat utrum hominem veneno

interimat an ferro; utrum fundum alienum illum, an illum invadat, quando

utrumque non potest; utrum emat voluptatem luxuria, an pecuniam servet

avaritia; utrum ad circum pergat, an ad theatrum, si uno die utrumque

exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest

occasio; addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul

facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis,

pariterque cupiantur omnia quæ simul agi nequeunt: discerpunt enim animum

sibimet adversantibus quatuor voluntatibus, vel etiam pluribus in tanta

copia rerum quæ appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diversarum

substantiarum solent dicere: ita et in bonis voluntatibus. Nam quæro ab eis

utrum bonum sit delectari lectione Apostoli, et utrum bonum sit delectari

psalmo {141} sobrio, et utrum bonum sit Evangelium disserere. Respondebunt

ad singula: Bonum. Quid si ergo pariter delectent omnia simulque uno

tempore? Nonne diversæ voluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur

quid potissimum arripiamus? Et omnes bonæ sunt, et certant secum, donec

eligatur unum, quo feratur tota voluntas una, quæ in plures dividebatur.

Ita etiam cum æternitas delectat superius, et temporalis boni voluptas

retentat inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens;

et ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate præponit, hoc

familiaritate non ponit*.

[Sidenote: XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.]

25. Sic ægrotabam et excruciabar accusans memetipsum solito acerbius nimis,

ac volvens et versans me in vinculo meo, donec abrumperetur totum quo jam

exiguo tenebar, sed tenebar tamen. Et instabas tu in occultis meis, Domine,

severa misericordia, flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus

cessarem, et non abrumperetur idipsum exiguum et tenue quod remanserat; et

revalesceret iterum, et me robustius alligaret. Dicebam enim apud me intus:

Ecce modo fiat, modo fiat. Et cum verbo jam ibam in placitum. Jam pene

faciebam, et non faciebam: nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo

stabam, et respirabam. Et item conabar, et paulo minus ibi eram, et paulo

minus jamjamque attingebam et tenebam; et non ibi eram, nec attingebam, nec

tenebam, hæsitans mori morti, et vitæ vivere; plusque in me valebat

deterius inolitum, quam melius insolitum: punctumque ipsum temporis quo

aliud futurus eram, quanto propius admovebatur, tanto ampliorem incutiebat

horrorem; sed non recutiebat retro, nec avertebat, sed suspendebat.

26. Retinebant nugæ nugarum, et vanitates vanitatum* antiquæ amicæ meæ, et

succutiebant vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? et a

momento isto non erimus tecum ultra in æternum? et a momento isto non tibi

licebit hoc et illud ultra in æternum? Et quæ suggerebant in eo quod dixi,

Hoc et illud? quæ suggerebant, Deus meus? Avertat ab anima servi tui

misericordia tua! Quas sordes suggerebant! quæ dedecora! Et audiebam eas

jam longe minus quam dimidius, non tanquam libere contradicentes eundo in

obviam, sed veluti a dorso mussitantes, et discedentem quasi furtim

vellicantes, ut respicerem. Retardabant {142} tamen cunctantem me abripere

atque excutere ab eis et transilire quo vocabar, cum diceret mihi

consuetudo violenta: Putasne sine istis poteris?

27. Sed jam tepidissime hoc dicebat. Aperiebatur enim ab ea parte qua

intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiæ,

serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens* venirem neque

dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus

plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellæ; ibi juventus

multa et omnis ætas, et graves viduæ, et virgines anus: et in omnibus ipsa

continentia nequaquam sterilis; sed [Sidenote: Ps. 112, 9.]_fecunda mater

filiorum_ gaudiorum de marito te, Domine. Et irridebat me irrisione

hortatoria, quasi diceret: Tu non poteris quod isti, quod istæ*? An vero

isti et istæ in seipsis possunt, ac non* in Domino Deo suo? Dominus Deus

eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas? Projice te in eum; noli

metuere, non se subtrahet ut cadas: projice te securus, excipiet et sanabit

te. Et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura* adhuc audiebam, et

cunctabundus pendebam. Et rursus illa, quasi diceret: Obsurdesce adversus

immunda illa membra tua super terram, ut mortificentur [Sidenote: Ps. 118,

85. vid. Sabat.]_Narrant tibi delectationes, sed non sicut lex Domini Dei

tui_. Ista controversia in corde meo, non nisi de meipso adversus meipsum.

At Alypius affixus lateri meo, inusitati motus mei exitum tacitus

opperiebatur.

[Sidenote: XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.]

28. Ubi vero a fundo arcano alta consideratio contraxit et congressit totam

miseriam meam in conspectum cordis mei, oborta est procella ingens, ferens

ingentem imbrem lacrymarum. Et ut totum effunderem cum vocibus suis,

surrexi ab Alypio: solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur; et

secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam ejus præsentia.

Sic tunc eram, et ille sensit, nescio quid*; aliquid enim, puto, dixeram,

in quo apparebat sonus vocis meæ jam fletu gravidus, et sic surrexeram.

Mansit ergo ille ubi sedebamus, nimie stupens. Ego sub quadam fici arbore

stravi me nescio quomodo, et dimisi habenas lacrymis, et proruperunt

flumina oculorum meorum, [Sidenote: Ps. 50, 19.]acceptabile sacrificium

tuum. Et non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dixi tibi:

[Sidenote: Ps. 6, 4.]_Et tu, Domine, usquequo? [Sidenote: Ps. 78, 5.

8.]Usquequo, Domine, irasceris in finem? Ne memor fueris {143} iniquitatum

nostrarum antiquarum._ Sentiebam enim eis me teneri: jactabam voces

miserabiles. Quamdiu? quamdiu, Cras et cras? Quare non modo? quare non hac

hora finis turpitudinis meæ?

29. Dicebam hæc, et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio

vocem de vicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri

an puellæ, nescio: "Tolle, lege; tolle, lege." Statimque mutato vultu,

intentissimus cogitare coepi utrumnam solerent pueri in aliquo genere

ludendi cantitare tale aliquid; nec occurrebat omnino audivisse me uspiam.

Repressoque impetu lacrymarum, surrexi, nihil aliud interpretans, nisi*

divinitus mihi juberi ut aperirem codicem, et legerem quod primum caput

invenissem. Audieram enim de Antonio quod ex* evangelica lectione[208], cui

forte supervenerat, admonitus fuerit, tanquam sibi diceretur quod

legebatur, [Sidenote: Mat. 19, 21.]_Vade, vende omnia quæ habes, et da

pauperibus; et habebis thesaurum in coelis: et veni, sequere me;_ et tali

oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque concitus redii in eum locum

ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem Apostoli, cum inde

surrexeram. Arripui, aperui, et legi in silentio capitulum, quo primum

conjecti sunt oculi mei: [Sidenote: Rom. 13, 13. 14.]_Non in

comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in

contentione et æmulatione: sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis

providentiam ne feceritis in concupiscentiis._[209] Nec ultra volui legere;

nec opus erat. Statim quippe cum fine hujusce sententiæ quasi luce

securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebræ diffugerunt.

30. Tum interjecto aut digito aut nescio quo alio signo, codicem clausi, et

tranquillo jam vultu indicavi Alypio. At ille quid in se ageretur, quod ego

nesciebam, sic indicavit. Petit videre quid legissem: ostendi; et attendit

etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur. Sequebatur

vero: [Sidenote: Ib. 14, 1.]_Infirmum autem in fide recipite*._ Quod ille

ad {144} se retulit, mihique aperuit. Sed tali admonitione firmatus est,

placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me

in melius jam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta

cunctatione conjunctus est. Inde ad matrem ingredimur: indicamus; gaudet.

Narramus quemadmodum gestum sit; exsultat et triumphat; et benedicebat

tibi, [Sidenote: Eph. 3, 20.]_qui potens es ultra quam petimus aut

intelligimus facere_, quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat,

quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim

me ad te, ut nec uxorem quærerem, nec aliquam spem hujus sæculi, stans in

ea regula fidei[210] in qua me ante tot annos ei revelaveras. [Sidenote:

Ps. 29, 12.]_Et convertisti luctum ejus in gaudium_ multo uberius quam

voluerat; et multo charius atque castius, quam de nepotibus carnis meæ

requirebat.

* * * * *

{145}

LIBER NONUS.

Uni jam Deo vivere studens, Rhetoricæ professionem, sed non ante

transactas vindemiales ferias quæ proxime instabant, abjicere statuit.

Interim rure Cassiciaco apud amicum ejus Verecundum ad percipiendam

Baptismi gratiam se parat; ac tandem cum Alypio, et filio suo Adeodato

baptizatur. Nec multo post, Africam repetens, Ostiam venit, cum amicis

et matre Monnica, cujus vitam et sanctos mores brevi compendio exhibet,

quæque ibidem defungitur, anno ætatis suæ 56, Augustini 33.

[Sidenote: I. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.]

1. [Sidenote: Ps. 115, 16. 17.]_O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus,

et filius ancillæ tuæ. Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam*

laudis._ Laudet te cor meum et lingua mea, et [Sidenote: Ps. 34, 10.

3.]_omnia ossa mea dicant: Domine, quis similis tibi?_ Dicant, et responde

mihi, et _dic animæ meæ, Salus tua ego sum._ Quis ego, et qualis ego? Quid

non mali aut facta mea*; aut, si non facta, dicta mea; aut, si non dicta,

voluntas mea fuit? Tu autem, Domine, bonus et misericors, et dextera tua

respiciens profunditatem mortis meæ, et a fundo cordis mei exhauriens

abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle quod volebam, et velle quod

volebas*. Sed ubi erat tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto

evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem

[Sidenote: Mat. 11, 30.]_leni jugo tuo,_ et humeros _levi sarcinæ tuæ,_

Christe Jesu, [Sidenote: Ps. 18, 15.]_adjutor meus et redemptor meus?_ Quam

suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum! et quas amittere

metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me, vera tu

et summa suavitas[211]: ejiciebas, et intrabas pro eis omni suavitate*

dulcior, sed non carni et sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto

interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Jam liber erat

animus meus a curis mordacibus ambiendi, acquirendi, et volutandi atque

scalpendi scabiem libidinum; et garriebam {146} tibi claritati meæ, et

divitiis meis, et saluti meæ Domino Deo meo.

[Sidenote: II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad

vindemiales ferias.]

2. Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter

subtrahere ministerium linguæ meæ nundinis loquacitatis*; ne ulterius pueri

_meditantes_ non _legem tuam_, non pacem tuam, sed insanias mendaces, et

bella forensia, mercarentur ex ore meo arma furori suo. Et opportune jam

paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias, et statui tolerare illos,

ut solemniter abscederem et redemptus a te jam non redirem venalis.

Consilium ergo nostrum erat coram te; coram hominibus autem, nisi nostris,

non erat. Et convenerat inter nos ne passim cuiquam effunderetur; quanquam

tu nobis [Sidenote: Ps. 83, 6. 7.]_a convalle plorationis ascendentibus_,

et cantantibus canticum graduum, [Sidenote: Ps. 129, 3-5.]_dederas sagittas

acutas_, et _carbones vastatores adversum linguam subdolam_[212], velut

consulendo contradicentem, et, sicut cibum assolet, amando consumentem.

3. Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua, et gestabamus verba tua[212]

transfixa visceribus; et exempla[212] servorum tuorum, quos de nigris

lucidos, et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostræ

urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus*; et

accendebant nos valide, ut omnis ex _lingua subdola_ contradictionis flatus

inflammare nos acrius posset, non exstinguere. Verumtamen quia propter

_nomen tuum_, quod _sanctificasti_ per terras, etiam laudatores utique

haberet votum et propositum nostrum, jactantiæ simile videbatur non

opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque

ante oculos omnium sita ante discedere*; ut conversa in factum meum ora

cunctorum intuentium, quam vicinum vindemialium diem prævenire voluerim,

multa dicerent*, quod quasi appetissem magnus videri. {147} Et quo mihi

erat istud, ut putaretur et disputaretur de animo meo, et [Sidenote: Rom.

14, 16.]_blasphemaretur bonum nostrum?_

4. Quin etiam, quod ipsa æstate litterario labori nimio pulmo meus[213]

cedere coeperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris

testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare, primo

perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam pene jam necessitate

deponere cogebat, aut si curari et convalescere potuissem, certe

intermittere*. Sed ubi plena voluntas [Sidenote: Ps. 45, 11.]_vacandi, et

videndi quoniam tu es Dominus_, oborta mihi est atque firmata; nosti, Deus

meus, etiam gaudere coepi, quod hæc quoque suberat non mendax excusatio,

quæ offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum

esse nunquam volebant. Plenus igitur tali gaudio tolerabam illud

intervallum temporis, donec decurreret: nescio utrum vel viginti[214] dies

erant, sed tamen fortiter tolerabantur; quia recesserat cupiditas quæ mecum

solebat ferre grave negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia

succederet. Peccasse me in hoc quisquam servorum tuorum fratrum meorum

dixerit, quod jam pleno corde militia tua, passus me fuerim vel una hora

sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. Sed tu, Domine

misericordissime, nonne et hoc peccatum, cum cæteris horrendis et funereis,

in aqua sancta ignovisti et remisisti mihi?

[Sidenote: III. Verecundus concedit illi rus suum.]

5. Macerabatur anxietudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter

vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio

videbat. Nondum christianus, conjuge fideli; ea ipsa tamen arctiore præ

cæteris compede, ab itinere quod aggressi eramus, retardabatur: nec

christianum esse alio {148} modo se velle dicebat, quam illo quo non

poterat. Benigne sane obtulit, quamdiu ibi essemus, in re ejus essemus*.

Retribues illi*, Domine, in [Sidenote: Luc. 14, 14.]_resurrectione

justorum_, quia jam ipsam [Sidenote: Ps. 124, 3.]_sortem_ retribuisti ei.

Quamvis enim absentibus nobis, cum Romæ jam essemus, corporali ægritudine

correptus, et in ea christianus et fidelis factus, ex hac vita emigravit:

ita misertus es non solum ejus, sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam

erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore

intolerabili cruciaremur. Gratias tibi, Deus noster, tui sumus; indicant

hortationes et consolationes tuæ: fidelis promissor, reddis* Verecundo, pro

rure illo ejus Cassiciaco, ubi ab æstu sæculi requievimus in te,

amoenitatem sempiterne virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata

super terram, [Sidenote: Ps. 67, 16.]_in monte incaseato[215], monte tuo,

monte uberi_.

6. Angebatur ergo tunc ipse; Nebridius autem collætabatur. Quamvis enim et

ipse nondum christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat,

ut Veritatis Filii tui carnem phantasma[216] crederet; tamen inde emergens,

sic sibi erat, nondum imbutus ullis Ecclesiæ tuæ sacramentis, sed

inquisitor[217] ardentissimus veritatis. Quem non multo post conversionem

nostram et regenerationem per Baptismum tuum, ipsum etiam fidelem

catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa

apud suos, cum tota domus ejus per eum christiana facta esset, carne

solvisti; et nunc ille vivit [Sidenote: Luc. 16, 22.]_in sinu Abraham_.

Quidquid illud est quod illo significatur sinu[218], ibi Nebridius* vivit,

dulcis amicus {149} meus, tuus autem, Domine, adoptivus ex liberto filius;

ibi vivit. Nam quis alius tali animæ locus? Ibi vivit, unde me multa

interrogabat homuncionem inexpertum. Jam non ponit aurem ad os meum, sed

spirituale os ad fontem tuum; et bibit, quantum potest, sapientiam pro

aviditate sua, sine fine felix. Nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut

obliviscatur mei, cum tu, Domine, quem potat ille*, nostri sis memor. Sic

ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salva amicitia, de tali

conversione nostra*, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitæ scilicet

conjugalis; Nebridium autem opperientes quando sequeretur, quod de tam

proximo poterat, et erat jam jamque facturus: cum ecce evoluti sunt dies

illi tandem; nam longi et multi videbantur præ amore libertatis otiosæ ad

cantandum de medullis omnibus, [Sidenote: Ps. 26, 8.]_Tibi dixit cor meum,

Quæsivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram._

[Sidenote: IV. Libri apud Cassiciacum scripti. Epistolæ ad Nebridium.]

7. Et venit dies* quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde jam

cogitatu solutus eram. Et factum est. Eruisti linguam meam unde jam erueras

cor meum; et benedicebam tibi gaudens profectus in villam cum meis

omnibus[219]. Ibi quid egerim in litteris, jam quidem servientibus tibi,

sed adhuc superbiæ scholam tanquam in pausatione anhelantibus*, testantur

libri disputati[220] cum præsentibus, et cum ipso me solo[221] {150} coram

te: quæ autem cum absente Nebridio[222], testantur epistolæ. Et quando mihi

sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo

tempore, præsertim ad alia majora properanti? Revocat enim me recordatio

mea, et dulce mihi fit, Domine, confiteri tibi quibus internis me stimulis

perdomueris, et quemadmodum me [Sidenote: Is. 40, 4. Luc. 3,

45.]_complanaveris, humiliatis montibus et collibus_ cogitationum mearum,

_et tortuosa_ mea _direxeris, et aspera lenieris_; quomodo ipsum etiam

Alypium fratrem cordis mei subegeris nomini unigeniti tui Domini et

Salvatoris nostri Jesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris

nostris. Magis enim eas volebat redolere gymnasiorum [Sidenote: Ps. 28,

5.]_cedros_ quas jam _contrivit Dominus_, quam salubres herbas

ecclesiasticas adversas serpentibus.

[Sidenote: Quibus coelitus perfusos gratiis, et quam vivido pietatis sensu,

dum Psalmos evolvit.]

8. Quas tibi, Deus meus, voces dedi cum legerem Psalmos David, cantica

fidelia, et sonos pietatis excludentes turgidum spiritum; rudis in germano

amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre

adhærente nobis muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna

charitate, christiana pietate! Quas tibi voces dabam in psalmis illis, et

quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem,

toto orbe terrarum adversus typhum generis humani? Et tamen toto orbe

cantantur, et [Sidenote: Ps. 18, 7.]_non est qui se abscondat a calore

tuo_. Quam vehementi et acri dolore indignabar Manichæis; et miserabar eos

rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent

adversus antidotum quo sani esse potuissent! Vellem ut alicubi juxta essent

tunc*, et me nesciente quod ibi essent intuerentur faciem meam, et audirent

voces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me

fecerit ille psalmus. _Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ; in

tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem

meam._ Audirent ignorante me utrum audirent, ne me propter se illa dicere

putarent quæ inter hæc verba dixerim. Quia et revera nec ea dicerem, nec

sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem: nec, si dicerem,

sic acciperent quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi

mei.

Confessiones · 第 12 / 39 段