3. Perrexi ergo ad Simplicianum[184], patrem in accipienda gratia* tua

tunc[185] episcopi Ambrosii*, et quem vere ut patrem {127} diligebat.

Narravi ei circuitus erroris mei. Ubi autem commemoravi legisse me quosdam

libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romæ, quem

Christianum defunctum esse audieram, in Latinam linguam transtulisset;

gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem,

plena _fallaciarum_ et deceptionum [Sidenote: Col. 2, 8.]_secundum elementa

hujus mundi_: in istis autem, omnibus modis insinuari Deum et ejus

Verbum[186]. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, [Sidenote:

Mat. 11, 25.]_sapientibus absconditam et revelatam parvulis_,

Victorinum[187] ipsum recordatus est, quem, Romæ cum esset, familiarissime

noverat: de quo ille mihi narravit quod non silebo. Habet enim magnam

laudem gratiæ tuæ confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et

omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quique philosophorum tam multa

legerat, et dijudicaverat*; doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob

insigne præclari magisterii, quod cives hujus mundi eximium putant, statuam

in Romano foro meruerat et acceperat; usque ad illam ætatem venerator

idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana

nobilitas inflata inspirabat populos jam et omnigenum deum monstra*, et

Anubem latratorem, quæ aliquando "Contra Neptunum et Venerem, contraque

Minervam" tela tenuerant[188], et a se victis jam Roma supplicabat[189];

quæ ista senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat: non

erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subjecto collo ad

humilitatis jugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium.

{128}

4. O Domine, Domine, qui [Sidenote: Ps. 143, 5.]_inclinasti coelos, et

descendisti; tetigisti montes, et fumigaverunt_: quibus modis te insinuasti

illi pectori? Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam, omnesque

Christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur; et

dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: "Noveris me

Christianum jam esse." Et respondebat ille: "Non credam, nec deputabo te

inter Christianos, nisi in ecclesia Christi videro." Ille autem irridebat

dicens: "Ergo parietes faciunt Christianos?" Et hoc sæpe dicebat, jam se

esse Christianum; et Simplicianus illud sæpe respondebat, et sæpe ab illo

parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos reverebatur offendere

superbos dæmonicolas, quorum ex culmine Babylonicæ dignitatis, quasi ex

[Sidenote: Ps. 28, 5.]_cedris Libani_ quas nondum _contriverat_ Dominus,

graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. [Sidenote: Mat. 10. 33.

Luc. 9, 26.]Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem, timuitque

negari a Christo coram Angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus

confiteri, reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis

humilitatis Verbi tui, et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum

dæmoniorum, quæ imitator superbus acceperat; depuduit vanitati, et erubuit

veritati, subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: "Eamus

in ecclesiam; Christianus volo fieri." At ille non se capiens lætitia,

perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionum sacramentis,

non multo post etiam nomen dedit, ut per Baptismum regeneraretur, mirante

Roma, gaudente Ecclesia. Superbi [Sidenote: Ps. 111, 10.]_videbant, et

irascebantur; dentibus suis stridebant, et tabescebant_: servo autem tuo*

[Sidenote: Ps. 39, 5.]_Dominus_ Deus erat _spes ejus_, et _non respiciebat

in vanitates et insanias mendaces_.

5. Denique, ut ventum est ad horam profitendæ fidei, quæ verbis certis

conceptis, retentisque memoriter, de loco eminentiore in conspectu populi

fidelis Romæ reddi[190] solet ab eis qui {129} accessuri sunt ad gratiam

tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris ut secretius redderet,

sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur offerri mos erat;

illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctæ multitudinis

profiteri. Non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam

publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem

tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas

insanorum? Itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque

ut eum noverant, instrepuerunt nomen ejus strepitu gratulationis. Quis

autem ibi non eum noverat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum

collætantium: Victorinus, Victorinus! Cito sonuerunt exsultatione, quia

videbant eum; et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit

ille fidem veracem præclara fiducia, et volebant omnes eum rapere intro in

cor suum; et rapiebant amando et gaudendo: hæ rapientium manus erant.

[Sidenote: III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum

conversione.]

6. Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatæ

animæ, et de majore periculo liberatæ, quam si spes ei semper affuisset,

aut periculum minus fuisset? Etenim tu quoque, misericors Pater, plus

gaudes [Sidenote: Luc. 15.]_de uno poenitente, quam de nonaginta novem

justis, quibus non opus est poenitentia_. Et nos cum magna jucunditate

audimus, cum audimus quam exsultantibus* pastoris humeris reportetur ovis

quæ erraverat; et drachma referatur in thesauros tuos, collætantibus

vicinis mulieri quæ invenit: et lacrymas excutit gaudium solemnitatis domus

tuæ, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, _Quoniam mortuus erat, et

revixit; perierat, et inventus est._ Gaudes quippe in nobis, et in Angelis

tuis sancta charitate sanctis. Nam tu semper idem, {130} quia quæ non

semper nec eodem modo sunt, eodem modo semper nosti omnia.

7. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis

rebus quas diligit, quam si eas semper habuisset? Contestantur enim et

cætera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus, Ita est. Triumphat

victor imperator, et non vicisset, nisi pugnavisset; et quanto majus

periculum fuit in prælio, tanto est gaudium majus in triumpho. Jactat

tempestas navigantes, minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt:

tranquillatur coelum et mare, et exsultant nimis, quoniam timuerunt nimis.

Æger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum salvum

cupiunt, ægrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis

viribus; et fit tale jam gaudium, quale non fuit cum antea salvus et fortis

ambularet. Easque ipsas voluptates humanæ vitæ etiam non inopinatis et

præter voluntatem irruentibus, sed institutis et voluptariis* molestiis

homines acquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi præcedat

esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quædam salsiuscula comedunt, quo

fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. Et

institutum est ut jam pactæ sponsæ non tradantur statim, ne vilem habeat

maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam.

8. Hoc in turpi et exsecranda lætitia; hoc in ea quæ concessa et licita

est; hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiæ: hoc in eo qui [Sidenote:

Luc. 15, 32.]_mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est_. Ubique

majus gaudium molestia majori præceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus,

cum tu æternum tibi tu ipse sis gaudium, et quædam de te circa te semper

gaudeant[191]? Quid est quod hæc rerum pars alternat defectu et profectu,

offensionibus et conciliationibus? An is est modus earum; et tantum dedisti

eis, cum a summis coelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem

sæculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum,

omnia genera bonorum, et omnia justa opera tua, suis quæque sedibus

locares, et suis quæque temporibus ageres? Heu mihi, quam excelsus es in

excelsis, et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et vix

redimus ad te.

{131}

[Sidenote: IV. Quare plus lætandum sit in conversione nobilium.]

9. Age, Domine, fac; excita, et revoca nos; accende, et rape; flagra,

dulcesce: jam amemus, et curramus. Nonne multi ex profundiore tartaro

cæcitatis quam Victorinus, redeunt ad te, et accedunt, et illuminantur

recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te [Sidenote: Joh. 1,

9. 12.]_potestatem ut filii tui fiant_? Sed si minus noti sunt populis,

minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim cum multis

gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia fervefaciunt se, et

inflammantur ex alterutro. Deinde, quod multis noti, multis sunt

auctoritati ad salutem, et multis præeunt secuturis. Ideoque multum de

illis et qui eos præcesserunt lætantur, quia non de solis lætantur. Absit

enim ut in tabernaculo tuo præ pauperibus accipiantur personæ divitum, aut

præ ignobilibus nobiles: quando potius [Sidenote: 1 Cor. 1, 27.

28.]_infirma mundi elegisti ut confunderes fortia; et ignobilia_ hujus

_mundi elegisti et contemptibilia, et ea quæ non sunt, tanquam quæ* sint,

ut ea quæ sunt evacuares_. Et tamen idem ipse [Sidenote: Id. 15,

9.]_minimus Apostolorum_ tuorum, per cujus linguam tua ista verba sonuisti,

cum Paulus proconsul, per ejus militiam debellata superbia, sub lene jugum

Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus; [Sidenote:

Act. 13, 7. l2.]ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit, ob tam

magnæ* insigne victoriæ[192]. Plus enim hostis vincitur in eo quem plus

tenet, de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis,

et de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur*

Victorini pectus, quod tanquam inexpugnabile receptaculum diabolus

obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat;

tanto abundantius exsultare oportuit filios tuos, quia Rex noster

[Sidenote: Mat. 12, 29.]_alligavit fortem_, et videbant _vasa ejus erepta

mundari_, et aptari _in honorem_ tuum, et fieri [Sidenote: 2 Tim. 2,

21.]_utilia Domino ad omne opus bonum_.

[Sidenote: V. Quæ remorabantur eum a conversione.]

10. Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit, exarsi

ad imitandum: ad hoc enim et ille narraverat. Posteaquam vero et illud

addidit, quod imperatoris Juliani {132} temporibus lege data prohibiti sunt

Christiani docere litteraturam et oratoriam; quam legem ille amplexus,

loquacem scholam deserere maluit, quam verbum tuum, quo [Sidenote: Sap. 10,

21.]_linguas infantium facis disertas_: non mihi fortior quam felicior

visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. Cui rei ego suspirabam

ligatus, non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat

inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex

voluntate perversa, facta est libido: et dum servitur libidini, facta est

consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas.

Quibus quasi ansulis sibimet innexis, unde catenam appellavi, tenebat me

obstrictum dura servitus. Voluntas autem nova quæ mihi esse coeperat ut te

gratis colerem, fruique te vellem, Deus, sola jucunditas certa, nondum erat

idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. Ita duæ voluntates meæ,

una vetus, alia nova, illa carnalis, illa spiritualis, confligebant inter

se, atque discordando dissipabant animam meam.

11. Sic intelligebam, meipso experimento*, id quod legeram, quomodo

[Sidenote: Gal. 5, 17.]_caro concupisceret adversus spiritum, et spiritus

adversus carnem_. Ego quidem in utroque[193]; sed magis ego in eo quod in

me approbabam, quam in eo quod in me improbabam. Ibi enim magis jam non

ego; quia ex magna parte id patiebar invitus, quam faciebam volens*. Sed

tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me facta erat, quoniam volens,

quo nollem, perveneram. Et quis jure contradiceret, cum peccantem justa

poena sequeretur?[194] Et non erat jam illa excusatio*, qua videri mihi

solebam propterea me nondum contempto sæculo servire tibi, quia incerta

mihi esset perceptio veritatis: jam enim et ipsa certa erat. Ego autem

adhuc terra obligatus, militare tibi recusabam; et impedimentis omnibus sic

timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est.

12. Ita sarcina sæculi, velut somno assolet, dulciter premebar; et

cogitationes quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci

volentium, qui tamen superati soporis {133} altitudine remerguntur. Et

sicut nemo est qui dormire semper velit, omniumque sano judicio vigilare

præstat; differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum gravis torpor in

membris est; eumque jam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi

tempus advenerit: ita certum habebam esse melius tuæ charitati me dedere,

quam meæ cupiditati cedere; sed illud placebat, et vincebat*; hoc libebat

et vinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi, [Sidenote:

Eph. 5, 14.]_Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te

Christus_: et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quid

responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta:

Modo, ecce modo; sine paululum. Sed, Modo, et modo, non habebant modum; et,

Sine paululum, in longum ibat. Frustra [Sidenote: Rom. 7,

22-25.]_condelectabar legi tuæ secundum interiorem hominem, cum alia lex in

membris meis repugnaret legi mentis meæ, et captivum me duceret in lege

peccati, quæ in membris meis erat_. Lex enim peccati est violentia

consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito quo

in eam volens illabitur. _Miserum_ ergo _me quis liberaret de corpore

mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum_?

[Sidenote: VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.]

13. Et de vinculo quidem desiderii concubitus quo arctissimo tenebar, et

sæcularium negotiorum servitute, quemadmodum me exemeris, narrabo, et

confitebor nomini tuo, [Sidenote: Ps. 18, 15.]_Domine, adjutor meus et

redemptor meus_. Agebam solita, crescente anxietudine, et quotidie

suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis

negotiis sub quorum pondere gemebam*. Mecum erat Alypius otiosus ab opere

jurisperitorum post assessionem tertiam, exspectans quibus iterum consilia

venderet, sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo præstari

potest. Nebridius autem amicitiæ nostræ cesserat, ut omnium nostrum

familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et civi et grammatico subdoceret, et

vehementer desideranti et familiaritatis jure flagitanti de numero nostro

fidele adjutorium, quo indigebat nimis. Non itaque Nebridium cupiditas

commodorum eo traxit: majora enim posset si vellet de litteris agere; sed

officio benevolentiæ petitionem nostram contemnere noluit amicus

dulcissimus et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime, cavens

innotescere personis secundum hoc sæculum majoribus, devitans {134} in eis

omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam multis

posset horis feriatum, ad quærendum aliquid, vel legendum vel audiendum de

sapientia.

14. Quodam igitur die, non recolo causam qua erat absens Nebridius, cum

ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Pontitianus* quidam civis noster

inquantum Afer, præclare in palatio militans[195]: nescio quid a nobis

volebat. Et consedimus ut colloqueremur; et forte supra mensam lusoriam quæ

ante nos erat, attendit codicem, tulit, aperuit, invenit apostolum Paulum,

inopinate sane: putaverat enim aliquid de libris quorum professio me

conterebat. Tum vero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est quod

eas et solas præ oculis meis Litteras repente comperisset. Christianus

quippe et fidelis erat, et sæpe tibi Deo nostro prosternebatur in ecclesia

crebris et diuturnis orationibus. Cui ego cum indicassem illis me

Scripturis curam maximam impendere, ortus est sermo, ipso narrante, de

Antonio[196] Ægyptio monacho, cujus nomen excellenter clarebat apud servos

tuos; nos autem usque in illam horam latebat. Quod ille ubi comperit,

immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et

admirans eamdem nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes tam recenti

memoria, et prope nostris temporibus testatissima mirabilia[197] tua in

fide recta et catholica Ecclesia. Omnes mirabamur, et nos quia tam magna

erant, et ille quia inaudita nobis erant.

15. Inde sermo ejus devolutus est ad monasteriorum greges[198], {135} et

mores suaveolentiæ tuæ, et ubera deserta eremi, quorum nos nihil sciebamus.

Et erat monasterium Mediolani[199] plenum bonis fratribus, extra urbis

moenia, sub Ambrosio nutritore; et non noveramus. Pertendebat ille et

loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. Unde et incidit ut diceret

nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treveros,

cum Imperator pomeridiano Circensium spectaculo teneretur, exisse

deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic ut forte combinati

spatiabantur, unum secum seorsum, et alios duos itidem seorsum pariterque

digressos: sed illos vagabundos irruisse in quamdam casam, ubi habitabant

quidam servi tui, [Sidenote: Mat. 5, 3.]_spiritu pauperes, qualium est

regnum coelorum_, et invenisse ibi codicem in quo scripta erat vita

Antonii. Quam legere coepit unus eorum, et mirari, et accendi, et inter

legendum meditari arripere talem vitam, et relicta militia[200] sæculari

servire tibi: erant* autem ex eis quos dicunt Agentes[201] in rebus. Tunc

subito repletus amore sancto et sobrio pudore, iratus sibi conjecit oculos

in amicum, et ait illi: "Dic, quæso te, omnibus istis laboribus nostris quo

ambimus pervenire? quid quærimus? cujus rei causa militamus? Majorne esse

poterit spes nostra in palatio, quam ut amici Imperatoris simus? Et ibi

quid non fragile, plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad

grandius periculum? Et quando* istud erit? Amicus autem Dei, si voluero,

ecce nunc fio." Dixit hoc, et turbidus parturitione novæ vitæ, reddidit

oculos paginis; et legebat, et mutabatur intus ubi tu videbas, et exuebatur

mundo mens ejus, ut mox apparuit. Namque dum legit, et volvit fluctus

cordis sui, {136} infremuit aliquando et discrevit, decrevitque meliora;

jamque tuus, ait amico suo: "Ego jam abrupi me ab illa spe nostra, et Deo

servire statui; et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. Te si piget

imitari, noli adversari." Respondit ille, adhærere se socium* tantæ

mercedis tantæque militiæ. Et ambo jam tui, ædificabant turrim sumptu

idoneo [Sidenote: Luc. 14, 26-35.]_relinquendi omnia sua et sequendi te_.

Tum Pontitianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant,

quærentes eos devenerunt in eumdem locum, et invenientes admonuerunt ut

redirent, quod jam* declinasset dies. At illi narrato placito et proposito

suo, quoque modo in eis talis voluntas orta esset atque firmata, petiverunt

ne sibi molesti essent, si adjungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a

pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebat*, atque illis pie congratulati

sunt, et commendaverunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra

abierunt in palatium; illi autem affigentes cor coelo, manserunt in casa.

Et habebant ambo sponsas: quæ posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam

ipsæ virginitatem tibi.

[Sidenote: VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.]

16. Narrabat hæc Pontitianus: tu autem, Domine, inter verba ejus

retorquebas me ad meipsum, auferens me a dorso meo ubi me posueram, dum

nollem me attendere; et constituebas me ante faciem meam, ut viderem quam

turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. Et

videbam, et horrebam; et quo a me fugerem non erat. Et si conabar avertere

a me aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebas mihi,

et impingebas me in oculos meos, [Sidenote: Ps. 35, 3.]_ut invenirem

iniquitatem meam et odissem_. Noveram eam, sed dissimulabam; et

conhibebam[202]*, et obliviscebar.

17. Tunc vero, quanto ardentius amabam illos de quibus audiebam salubres

affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me

comparatum eis oderam[203]. Quoniam multi mei anni mecum effluxerant, forte

duodecim anni, ex quo ab undevicesimo anno ætatis meæ, lecto[204] Ciceronis

Hortensio, excitatus eram studio sapientiæ; et differebam contempta

felicitate terrena ad eam investigandam vacare, {137} cujus non inventio,

sed vel sola inquisitio jam præponenda erat etiam inventis thesauris

regnisque gentium, et ad nutum circumfluentibus corporis voluptatibus. At

ego adolescens miser, valde miser, in exordio ipsius adolescentiæ etiam

petieram a te castitatem, et dixeram: Da mihi castitatem et continentiam,

sed noli modo. Timebam enim ne me cito exaudires, et cito sanares a morbo

concupiscentiæ, quam malebam expleri quam exstingui. Et ieram per vias

pravas superstitione sacrilega, non quidem certus in ea, sed quasi

præponens eam cæteris*, quæ non pie quærebam, sed inimice oppugnabam.

18. Et putaveram me propterea differre de die in diem contempta spe sæculi,

te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid quo dirigerem cursum

meum. Et venerat dies quo nudarer mihi, et increparet in me conscientia

mea: Ubi es* lingua? Nempe tu dicebas propter incertum verum nolle te

abjicere sarcinam vanitatis. Ecce jam certum est, et illa te adhuc premit,

humerisque liberioribus pennas recipiunt, qui neque ita inquirendo attriti

sunt, nec decennio et amplius ista meditati. Ita rodebar intus, et

confundebar pudore horribili vehementer, cum Pontitianus talia loqueretur.

Terminato autem sermone et causa qua venerat, abiit ille; et ego ad me. Quæ

non in me dixi? Quibus sententiarum verberibus non flagellavi animam meam,

ut sequeretur me conantem post te ire? Et renitebatur*; recusabat, et non

se excusabat. Consumpta erant et convicta argumenta omnia: remanserat muta

trepidatio; et quasi mortem reformidabat restringi a fluxu consuetudinis

quo tabescebat in mortem.

[Sidenote: VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.]

19. Tum in illa grandi rixa interioris domus meæ, quam fortiter excitaveram

cum anima mea in cubiculo nostro corde meo, tam vultu quam mente turbatus,

invado Alypium. Exclamo: "Quid patimur? quid est hoc? quid audisti? Surgunt

indocti et coelum rapiunt; et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce

ubi volutamur in carne et sanguine! An quia præcesserunt, pudet sequi, et

non pudet nec saltem sequi?" Dixi nescio quæ talia, et abripuit me ab illo

æstus meus, cum taceret attonitus me intuens. Neque enim solita sonabam;

plusque alloquebantur animum meum frons, genæ, oculi, color, modus vocis,

quam verba quæ promebam. Hortulus quidam {138} erat hospitii nostri, quo

nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat dominus domus.

Illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem

quam mecum aggressus eram, donec exiret qua tu sciebas; ego autem non*: sed

tantum insaniebam* salubriter, et moriebar vitaliter, gnarus quid mali

essem, et ignarus quid boni post paululum futurus essem. Abscessi ergo in

hortum, et Alypius pede post pedem*. Neque enim secretum meum non erat, ubi

ille aderat: aut quando me sic affectum desereret? Sedimus, quantum

potuimus remoti ab ædibus. Ego fremebam spiritu indignans indignatione

turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, Deus meus, in

quod eundum esse _omnia ossa mea clamabant_, et in coelum tollebant

laudibus: et non illuc ibatur navibus, aut quadrigis, aut pedibus, quantum

saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. Nam non solum ire, verum

etiam pervenire illuc, nihil erat aliud quam velle ire, sed velle fortiter

et integre; non semisauciam hac atque hac versare et jactare voluntatem,

parte assurgentem cum alia parte cadente luctantem*.

20. Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis æstibus, quæ

aliquando volunt homines, et non valent, si aut ipsa membra non habeant,

aut ea vel colligata vinculis, vel resoluta languore, vel quoquo modo

impedita sint. Si vulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis

amplexatus sum genu; quia volui, feci. Potui autem velle et non facere, si

mobilitas membrorum non obsequeretur. Tam multa ergo feci, ubi non hoc erat

velle quod posse: et non faciebam quod et incomparabili affectu amplius

mihi placebat, et mox ut vellem, possem; quia mox ut vellem, utique vellem.

Ibi enim facultas ea quæ voluntas, et ipsum velle jam facere erat; et tamen

non fiebat: faciliusque obtemperabat corpus tenuissimæ voluntati animæ, ut

ad nutum* membra moverentur, quam ipsa sibi anima ad voluntatem suam*

magnam in sola voluntate perficiendam.

[Sidenote: IX. Unde fit ut animus imperet sibi, et resistatur.]

Confessiones · 第 11 / 39 段