incorruptionis tuæ in idola et varia simulacra, in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum_;
[Sidenote: Gen. 25, 33. 34.]videlicet Ægyptium cibum[162] quo Esau perdidit
primogenita sua: quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus
primogenitus, [Sidenote: Act. 7, 39.]_conversus corde in Ægyptum_, _et_
curvans imaginem tuam, animam suam ante [Sidenote: Ex. 32, 1-6. et Ps. 105,
19. 20.]_imaginem vituli manducantis fenum_. Inveni hæc ibi, et non
manducavi. Placuit enim tibi, Domine, auferre opprobrium diminutionis ab
Jacob, ut [Sidenote: Rom. 9, 13.]_major serviret minori_; et vocasti Gentes
in hæreditatem tuam. Et ego ad te veneram ex Gentibus, et intendi in aurum
quod ab Ægypto voluisti[163] ut auferret populus tuus, quoniam tutum erat,
ubicumque erat. [Sidenote: Ex. 3, 22; et 11, 2.]Et dixisti {115}
Atheniensibus per Apostolum tuum, quod [Sidenote: Act. 17, 28.]_in te
vivimus et movemur et sumus; sicut et quidam secundum eos dixerunt_: et
utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola Ægyptiorum, quibus de
auro tuo ministrabant, qui [Sidenote: Rom. 1, 25.]_transmutaverunt
veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturæ potius
quam Creatori_.
[Sidenote: X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.]
16. Et inde admonitus redire ad memetipsum, intravi in intima mea, duce te;
et potui, quoniam factus es adjutor meus. Intravi, et vidi qualicumque
oculo animæ meæ, supra eundem oculum animæ meæ, supra mentem meam, lucem*
incommutabilem; non hanc vulgarem et conspicuam omni carni[164]; nec quasi
ex eodem genere grandior erat, tanquam si ista multo multoque clarius
claresceret, totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat; sed aliud,
aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam sicut oleum
super aquam, nec sicut coelum super terram; sed superior, quia ipsa fecit
me, et ego inferior, quia factus sum ab ea. Qui novit veritatem, novit eam;
et qui novit eam, novit æternitatem. Charitas novit eam. O æterna veritas,
et vera charitas, et chara æternitas[165]! tu es Deus meus; tibi suspiro
die ac nocte. Et cum te primum cognovi, tu assumpsisti me, ut viderem esse
quod viderem, et nondum me esse qui viderem. Et reverberasti infirmitatem
aspectus mei, radians in me vehementer, et contremui amore et horrore; et
inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis[166], tanquam audirem
vocem tuam de excelso: Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me. Nec tu
me in te mutabis, sicut cibum carnis tuæ; sed tu mutaberis in me. Et
cognovi quoniam [Sidenote: Ps. 38, 12.]_pro iniquitate erudisti hominem, et
tabescere fecisti sicut araneam animam_ meam; et dixi: Numquid nihil est
veritas, quoniam neque per finita, neque per infinita locorum spatia
diffusa est? Et clamasti de longinquo: Imo vero, [Sidenote: Ex. 3, 14.]_Ego
sum {116} qui sum_. Et audivi sicut auditur in corde, et non erat prorsus
unde dubitarem; faciliusque dubitarem vivere me, quam non esse veritatem,
[Sidenote: Rom. 1, 20.]_quæ per ea quæ facta sunt, intellecta
conspicitur_*.
[Sidenote: XI. Quomodo creaturæ sunt, et non sunt.]
17. Et inspexi cætera infra te, et vidi nec omnino esse, nec omnino non
esse: esse quidem, quoniam abs te sunt; non esse autem, quoniam id quod es
non sunt. Id enim vere est, quod incommutabiliter[167] manet. [Sidenote:
Ps. 72, 28.]_Mihi autem adhærere Deo bonum est_; quia si non manebo in
illo, nec in me potero. Ille autem [Sidenote: Sap. 7, 27.]_in se manens
innovat omnia_. Et [Sidenote: Ps. 15, 2.]_Deus meus es, quoniam bonorum
meorum non eges_.
[Sidenote: XII. Omnia bona, quæcumque sunt.]
18. Et manifestum est mihi quoniam bona sunt quæ corrumpuntur, quae neque
si summa bona essent, neque nisi bona essent, corrumpi possent: quia si
summa bona essent, incorruptibilia essent; si autem nulla bona essent, quid
in eis corrumperetur non esset. Nocet enim corruptio; et nisi bonum
minueret, non noceret. Aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non
potest: aut, quod certissimum est, omnia quæ corrumpuntur, privantur bono.
Si autem omni bono privabuntur, omnino non erunt. Si enim erunt, et
corrumpi jam non poterunt, meliora erant, quia incorruptibiliter
permanebunt. Et quid monstruosius quam ea dicere omni bono amisso facta
meliora? Ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu
sunt, bona sunt: ergo quæcumque sunt, bona sunt. Malumque illud quod
quærebam unde esset, non est substantia; quia si substantia esset, bonum
esset. Aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum: aut
substantia corruptibilis esset, quæ nisi bona esset, corrumpi non posset.
Itaque vidi et manifestatum est mihi quia omnia bona tu fecisti, et prorsus
nullæ substantiæ sunt quas tu non fecisti. Et quoniam non æqualia omnia
fecisti, ideo sunt omnia[168]; quia singula bona {117} sunt, et simul omnia
valde bona: quoniam [Sidenote: Gen. 1. et Eccli. 39, 21.]_fecit Deus noster
omnia bona valde_.
[Sidenote: XIII. Omnia condita laudant Deum.]
19. Et tibi omnino non est malum, non solum tibi, sed nec universæ creaturæ
tuæ; quia extra* non est aliquid quod irrumpat, et corrumpat ordinem quem
imposuisti ei. In partibus autem ejus quædam, quibusdam quia non
conveniunt, mala putantur: et eadem ipsa conveniunt aliis[169], et bona
sunt, et in semetipsis bona sunt. Et omnia hæc quæ sibimet invicem non
conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus; habentem
coelum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit jam ut
dicerem, Non essent ista*! quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem
meliora, sed jam etiam de solis istis laudare te deberem; quoniam laudandum
te ostendunt [Sidenote: Ps. 148, 1-12.]_de terra dracones et omnes abyssi,
ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quæ faciunt verbum tuum,
montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiæ et omnia
pecora, reptilia et volatilia pennata; reges terræ et omnes populi,
principes et omnes judices terræ; juvenes et virgines, seniores cum
junioribus laudant nomen tuum_. Cum vero etiam _de coelis te laudent,
laudent te_, Deus noster, _in excelsis omnes Angeli tui, omnes Virtutes
tuæ, sol et luna, omnes stellæ et lumen, coeli coelorum et aquæ quæ super
coelos sunt, laudent nomen tuum_: non jam desiderabam meliora, quia omnia
cogitabam; et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia
quam sola superiora, judicio saniore pendebam.
[Sidenote: XIV. Sanæ mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.]
20. Non est sanitas eis quibus displicet aliquid creaturæ tuæ; sicut mihi
non erat, cum displicerent multa quæ fecisti. Et quia non audebat anima mea
ut ei displiceret Deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. Et
inde ierat in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat, et
aliena loquebatur. Et inde rediens fecerat sibi Deum per infinita spatia
locorum omnium, et eum putaverat esse te; et eum collocaverat in corde suo,
et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. Sed posteaquam
fovisti caput nescientis, et clausisti [Sidenote: Ps. 118, 37.]_oculos meos
ne viderent vanitatem_; cessavi de me paululum, et consopita est insania
mea: et evigilavi in te, et vidi te infinitum aliter; et visus iste non a
carne trahebatur.
{118}
[Sidenote: XV. Quomodo veritas es falsitas in creaturis.]
21. Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta finita:
sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate; et
omnia vera sunt, inquantum sunt; nec quidquam est falsitas, nisi cum
putatur esse quod non est. Et vidi quia non solum locis sua quæque suis
conveniunt, sed etiam temporibus: et quia tu, qui solus æternus es, non
post innumerabilia spatia temporum coepisti operari; quia omnia spatia
temporum, et quæ præterierunt et quæ præteribunt, nec abirent nec venirent,
nisi te operante et manente[170].
[Sidenote: XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.]
22. Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est panis,
qui sano suavis est; et oculis ægris odiosa lux, quæ puris amabilis. Et
justitia tua displicet iniquis; nedum vipera et vermiculus, quæ bona
creasti, apta inferioribus creaturæ tuæ partibus: quibus et ipsi iniqui
apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi; apti autem superioribus, quanto
similiores fiunt tibi. Et quæsivi quid esset iniquitas, et non inveni
substantiam: sed a summa substantia, te Deo, detortæ in infima* voluntatis
perversitatem, [Sidenote: Eccli. 10, 10.]_projicientis intima sua_[171], et
tumescentis foras.
[Sidenote: XVII. Quæ retardent a cognitione divinorum.]
23. Et mirabar quod jam te amabam, non pro te phantasma. Et non instabam*
frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo, moxque diripiebar abs te
pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu: et pondus hoc, consuetudo
carnalis. Sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse cui
cohærerem, sed nondum me esse qui cohærerem: [Sidenote: Sap. 9,
15.]_quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem_. Eramque certissimus quod [Sidenote:
Rom. 1, 20.]_invisibilia tua, a constitutione mundi, per ea quæ facta sunt,
intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus et divinitas tua_.
Quærens enim unde approbarem pulchritudinem corporum, sive coelestium, sive
terrestrium; et quid mihi præsto esset integre de mutabilibus judicanti, et
dicenti, Hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quærens unde
judicarem, cum ita judicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis
æternitatem, supra mentem meam commutabilem. Atque ita gradatim a
corporibus ad {119} sentientem per corpus animam; atque inde ad ejus
interiorem vim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, quousque possunt
bestiæ: atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam ad quam refertur
judicandum quod sumitur a sensibus corporis. Quæ se quoque in me comperiens
mutabilem, erexit se ad intelligentiam suam; et abduxit cogitationem a
consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum[172], ut
inveniret quo lumine aspergeretur[173], cum sine ulla dubitatione clamaret
incommutabilem præferendum esse mutabili; unde nosset ipsum incommutabile,
quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa præponeret.
Et pervenit* ad id quod est, in ictu trepidantis aspectus. Tunc vero
_invisibilia tua, per ea quæ facta sunt, intellecta conspexi_; sed aciem
figere non valui*: et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum
ferebam nisi amantem memoriam, et quasi olfacta desiderantem quæ comedere
nondum possem.
[Sidenote: XVIII. Solus Christus via ad salutem.]
24. Et quærebam viam comparandi roboris quod esset idoneum ad fruendum te;
nec inveniebam, donec amplecterer [Sidenote: 1 Tim. 2, 5.]_mediatorem Dei
et hominum, hominem Christum Jesum, [Sidenote: Rom. 9, 5.]qui est super
omnia Deus benedictus in sæcula_, vocantem et dicentem, [Sidenote: Jo. 14,
6.]_Ego sum via, et veritas, et vita_; et cibum, cui capiendo invalidus
eram, miscentem carni; quoniam [Sidenote: Jo. 1, 14.]_Verbum caro factum
est_, ut infantiæ nostræ lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia.
Non enim tenebam Dominum meum Jesum, humilis humilem; nec cujus rei
magistra esset ejus infirmitas noveram. Verbum enim tuum æterna veritas,
superioribus creaturæ tuæ partibus supereminens, subditos[174] erigit ad
seipsam: in inferioribus autem ædificavit sibi humilem domum de limo
nostro, per quam subdendos deprimeret a seipsis, et ad se trajiceret,
sanans tumorem, et nutriens amorem; ne {120} fiducia sui progrederentur
longius, sed potius infirmarentur videntes ante pedes suos infirmam
divinitatem ex participatione [Sidenote: Gen. 3. 21.]_tunicæ pelliceæ_[175]
nostræ, et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.
[Sidenote: XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.]
25. Ego vero aliud putabam, tantumque sentiebam de Domino Christo meo,
quantum de excellentis sapientiæ viro, cui nullus posset æquari; præsertim
quia mirabiliter natus ex virgine, ad exemplum contemnendorum temporalium
pro adipiscenda immortalitate, divina pro nobis cura tantam auctoritatem
magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet [Sidenote: Jo.
1, 14.]VERBUM CARO FACTUM, ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram
ex his quæ de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit,
ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est; non hæsisse
carnem illam Verbo tuo, nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis qui
novit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego jam noveram, quantum poteram;
nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra corporis per
voluntatem, nunc non movere; nunc aliquo affectu affici, nunc non affici;
nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio:
propria sunt mutabilitatis animæ et mentis. Quæ si falsa de illo scripta
essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis Litteris ulla
fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque vera scripta sunt, totum
hominem[176] in Christo agnoscebam; non corpus tantum hominis, aut cura
corpore sine mente animum*, sed ipsum hominem: non persona Veritatis, sed
magna quadam naturæ humanæ excellentia, et perfectiore participatione
sapientiæ præferri cæteris arbitrabar. Alypius autem Deum carne indutum ita
putabat credi a Catholicis, ut præter Deum et carnem, non esset in Christo
anima; mentemque hominis non existimabat in eo prædicari. Et quoniam bene
persuasum tenebat, ea quæ de illo memoriæ mandata sunt, sine {121} vitali
et rationali creatura non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius
movebatur. Sed postea hæreticorum Apollinaristarum[177] hunc errorem esse
cognoscens, catholicæ fidei collætatus et contemperatus est. Ego autem
aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod _Verbum caro factum
est_, quomodo catholica veritas a Photini[178] falsitate dirimatur.
Improbatio quippe hæreticorum facit eminere quid Ecclesia tua sentiat, et
quid habeat sana doctrina. [Sidenote: 1 Cor. 11, 19.]_Oportuit enim et
hæreses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos._
[Sidenote: XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.]
26. Sed tunc lectis Platonicorum illis libris, posteaquam inde admonitus
quærere incorpoream veritatem, _invisibilia tua, per ea quæ facta sunt,
intellecta conspexi_; et repulsus sensi quid per tenebras animæ meæ
contemplari non sinerer, certus esse te, et infinitum esse, nec tamen per
locos finitos infinitosve diffundi; et vere te esse qui semper idem ipse
esses[179], ex nulla parte nulloque motu aliter aut aliter; cætera vero ex
te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt; certus quidem in
istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. Garriebam plane quasi
peritus, et nisi in Christo Salvatore nostro viam tuam quærerem, non
peritus, sed periturus essem. Jam enim coeperam velle videri sapiens,
plenus poena mea: et non flebam, insuper et [Sidenote: 1 Cor. 8,
1.]_inflator scientia_. {122} Ubi enim erat illa [Sidenote: 1 Cor. 3,
11.]_ædificans_ charitas a _fundamento_ humilitatis, _quod est Christus
Jesus_? Aut quando illi libri docerent me eam? In quos me propterea,
priusquam Scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut
imprimeretur memoriæ meæ quomodo ex eis affectus essem: et cum postea in
Libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur
vulnera mea; discernerem atque distinguerem quid interesset inter
præsumptionem et confessionem; inter videntes quo eundum sit nec videntes
qua, et viam[180] ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam, sed
et habitandam. Nam si primo sanctis tuis Litteris informatus essem, et in
earum familiaritate obdulcuisses mihi, et postea in illa volumina
incidissem; fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in
affectu quem salubrem imbiberam perstitissem, putarem etiam ex illis libris
eum posse concipi, si eos solos quisquam didicisset.
[Sidenote: XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in
Platonicis.]
27. Itaque avidissime arripui venerabilem stilum Spiritus tui, et præ
cæteris apostolum Paulum; et perierunt illæ quæstiones in quibus mihi
aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis Legis et
Prophetarum textus sermonis ejus. Et apparuit mihi una facies eloquiorum
castorum, et [Sidenote: Ps. 2, 11.]_exsultare cum tremore_ didici. Et
coepi*, et inveni quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione
gratiæ tuæ[181] dici; ut qui videt, [Sidenote: 1 Cor. 4, 7.]_non sic
glorietur quasi non acceperit_, non solum id quod videt, sed etiam ut
videat: (_quid enim habet quod non accepit?_) et ut te, qui es semper idem,
non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat: et _qui de
longinquo videre non potest_, viam tamen ambulet qua veniat, et videat, et
teneat; quia etsi [Sidenote: Rom. 7, 22. 23.]_condelectetur homo legi Dei
secundum interiorem hominem_, quid faciet de _alia lege in membris suis,
repugnante legi mentis suæ, et se captivum ducente in lege peccati, quæ est
in {123} membris ejus_? [Sidenote: Dan. 3, 27-32.]_Quoniam justus es_,
Domine; nos autem _peccavimus, inique fecimus, impie gessimus_, et gravata
est super nos manus tua, et juste _traditi sumus_ antiquo peccatori
præposito mortis; quia persuasit voluntati nostræ similitudinem voluntatis
suæ, qua [Sidenote: Joh. 8, 44.]_in veritate tua non stetit. Quid faciet
miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis hujus_, nisi [Sidenote:
Rom. 7, 24. 25.]_gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum_, quem
genuisti coæternum, et [Sidenote: Prov. 8, 22.]_creasti in principio viarum
tuarum, [Sidenote: Joh. 14, 30.]in quo princeps hujus mundi non invenit_
quidquam morte dignum, et occidit eum; et [Sidenote: Col. 2, 14.]_evacuatum
est chirographum quod erat contrarium nobis_? Hoc illæ litteræ non habent.
Non habent illæ paginæ vultum pietatis hujus, lacrymas confessionis,
[Sidenote: Ps. 50, 19.]_sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor
contritum et humiliatum_, populi salutem, [Sidenote: Apoc. 21, 2.]_sponsam
civitatem, [Sidenote: 2 Cor. 5, 5.]arrham Spiritus sancti, poculum pretii_
nostri. Nemo ibi cantat: [Sidenote: Ps. 61, 2. 3.]_Nonne Deo subdita erit
anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus et
salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius._ Nemo ibi audit
vocantem: [Sidenote: Mat. 11, 28. 29. 25.]_Venite ad me, omnes qui
laboratis._ Dedignantur ab eo _discere quoniam mitis est et humilis corde_.
_Abscondisti enim hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis._ [Sidenote: Deut. 32, 49.]Et aliud est de silvestri cacumine
videre patriam pacis, et iter ad eam non invenire, et frustra conari per
invia, circum obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus, cum
principe suo [Sidenote: Ps. 90, 13.]_leone et dracone_: et aliud tenere
viam illuc ducentem, curia* coelestis Imperatoris munitam, ubi non
latrocinantur qui coelestem militiam deseruerunt; vitant enim eam sicut
supplicium. Hæc mihi inviscerabantur miris modis, cum [Sidenote: 1 Cor. 15,
9.]_minimum Apostolarum_ tuorum legerem[182], et consideraveram opera tua,
et expaveram.
* * * * *
{125}
LIBER OCTAVUS.
Vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum ætatis trigesimum
secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, audita ab eo
Victorini conversione, ad imitandum exarsit. Tum vero, iis quæ de
Antonio Æygptio monacho et duorum aulicorum conversione a Pontitiano
didicit, magis magisque accensus, post vehementem luctam inter carnem
et spiritum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit;
lectoque qui ipsi primus occurrit versiculo, omnino immutatur, et
diruptis cupiditatum vinculis totus ad Deum convertitur.
[Sidenote: I. Studio vitæ melius instituendæ ad Simplicianum ire statuit.]
1. Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear
misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dilectione tua*, et
dicant: [Sidenote: Ps. 34, 10.]_Domine, quis similis tibi? Dirupisti
vincula mea, [Sidenote: Ps. 115, 17.]sacrificem tibi sacrificium laudis._
Quomodo dirupisti ea, narrabo; et dicent omnes qui adorant te, cum audiunt
hæc: Benedictus Dominus in coelo et in terra; magnum et mirabile nomen
ejus. Inhæserant præcordiis meis verba tua, et [Sidenote: Job 1,
10.]_undique circumvallabar abs te_. De vita tua æterna certus eram:
quamvis eam [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_in ænigmate et quasi per speculum
videram_; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa
esset omnis substantia, ablata mihi erat: nec certior de te, sed stabilior
in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia, et
[Sidenote: Ib. 5, 7.]_mundandum erat cor a fermento veteri_; et placebat
via ipse Salvator, et ire per ejus angustias adhuc pigebat. Et immisisti in
mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum
qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. Audieram
etiam quod a juventute sua devotissime tibi viveret: jam vero tunc
senuerat, et longa ætate in tam bono studio sectandæ viæ tuæ, multa
expertus, multa edoctus mihi videbatur; et vere sic erat. Unde mihi ut
proferret volebam, conferenti secum æstus meos, quis esset aptus modus sic
affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua. {126}
2. Videbam enim plenam Ecclesiam; et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi
autem displicebat quod agebam in sæculo, et oneri mihi erat valde, non jam
inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniæ, ad
tolerandam illam servitutem tam gravem. Jam enim me illa non delectabant
præ dulcedine tua et [Sidenote: Ps. 25, 8.]_decore domus tuæ quam dilexi_;
sed adhuc tenaciter colligabar ex femina: nec me prohibebat Apostolus
conjugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes homines
[Sidenote: 1 Cor. 7.]_sic_ esse _ut ipse erat_. Sed ego infirmior eligebam
molliorem locum: et propter hoc unum volvebar in cæteris languidus, et
tabescens curis marcidis, quod* et in aliis rebus quas nolebam pati,
congruere cogebar vitæ conjugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore
Veritatis, esse [Sidenote: Mat. 19, 12.]_spadones qui seipsos absciderunt
propter regnum coelorum_; sed, _Qui potest_, inquit, _capere, capiat_.
[Sidenote: Sap. 13, 1.]_Vani sunt certe omnes homines quibus non inest Dei
scientia; nec de his quæ videntur bona, potuerunt invenire eum qui est._ At
ego jam non eram in illa vanitate: transcenderam eam; et contestante
universa creatura tua[183], inveneram te creatorem nostrum, et Verbum tuum
apud te Deum, tecumque* unum Deum, per quod creasti omnia. Et est aliud
genus impiorum, qui _cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut
gratias egerunt_. In hoc quoque incideram; et [Sidenote: Ps. 17,
36.]_dextera tua suscepit me_, et inde ablatum posuisti ubi convalescerem,
quia dixisti homini: [Sidenote: Job 28, 28.]_Ecce pietas est sapientia_;
et, [Sidenote: Prov. 3, 7.]_Noli velle videre sapiens_; quoniam [Sidenote:
Rom. 1. 21, 22.]_dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt_. Et
[Sidenote: Mat. 13, 46.]_inveneram_ jam _bonam margaritam_; et _venditis
omnibus quæ haberem, emenda_ erat, et dubitabam.
[Sidenote: II. De Victorino rhetore converso.]