1. Jam mortua erat adolescentia mea mala et nefanda, et ibam in juventutem,

quanto ætate major, tanto vanitate turpior. Qui cogitare aliquid substantiæ

nisi tale non poteram, quale per hos oculos videri solet; non te

cogitabam*, Deus, in figura corporis humani: ex quo audire aliquid de

sapientia coepi, semper hoc fugi; et gaudebam me hoc reperisse in fide

spiritualis matris nostræ Catholicæ tuæ. Sed quid te aliud cogitarem non

occurrebat; et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et

verum Deum! et te incorruptibilem, et inviolabilem, et incommutabilem,

totis medullis credebam; quia, nesciens unde et quomodo, plane tamen

videbam et certus eram, id quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod

non potest; et quod violari non potest, incunctanter præponebam violabili;

et quod nullam patitur per mutationem, melius esse quam id quod mutari

potest. Clamabat violenter cor meum adversus omnia phantasmata mea, et hoc

uno ictu conabar abigere circumvolantem turbam immunditiæ ab acie meæ

mentis; et vix dimota in ictu oculi ecce conglobata rursus aderat, et

irruebat in aspectum meum, et obnubilabat eum: ut quamvis non forma humani

corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum, sive

infusum mundo, sive etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum

incorruptibile et inviolabile et incommutabile, quod corruptibili et

violabili et commutabili præponebam; quoniam quidquid {104} privabam

spatiis talibus, nihil mihi esse videbatur: sed prorsus nihil, ne inane

quidem; tanquam si corpus auferatur loco, et maneat locus omni corpore

vacuatus, et terreno et humido et aereo et coelesti, sed tamen sit locus

inanis tanquam spatiosum nihil.

2. Ego itaque incrassatus corde, nec mihimet ipsi vel ipse conspicuus[152],

quidquid non per aliquanta spatia tenderetur, vel diffunderetur, vel

conglobaretur, vel tumeret, vel tale aliquid caperet, aut capere posset,

nihil prorsus esse arbitrabar. Per quales enim formas ire solent oculi mei,

per tales imagines ibat cor meum: nec videbam hanc eamdem intentionem, qua

illas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid; quæ tamen ipsas non

formaret, nisi esset aliquid magnum. Ita etiam te, vita vitæ meæ, grandem

per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem, et extra

eam quaquaversum per immensam sine termino; ut haberet te terra, haberet

coelum, haberent omnia, et illa finirentur in te, tu autem nusquam. Sicut

autem luci solis non obsisteret corpus, aeris hujus qui supra terram est,

quominus per eum trajiceretur penetrans eum, non dirumpendo aut concidendo,

sed implendo eum totum: sic tibi putabam non solum coeli et aeris et maris,

sed etiam terræ corpus pervium, et ex omnibus maximis minimisque partibus

penetrabile ad capiendam præsentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus

et extrinsecus administrantem omnia quæ creasti. Ita suspicabar, quia

cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. Illo enim modo major pars

terræ majorem tui partem haberet, et minorem minor: atque ita te plena

essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo

esset isto grandius, grandioremque occuparet locum; atque ita frustatim

partibus mundi, magnis magnas, brevibus breves partes tuas præsentes

faceres. Non es autem ita. Sed nondum iluminaveras tenebras meas.

[Sidenote: II. Momentum quo Nebridius confutaret Manichæos.]

3. Sat erat enim mihi, Domine, adversus illos deceptos deceptores, et

loquaces mutos*, quoniam non ex eis sonabat verbum tuum: sat erat ergo

illud quod jamdiu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes

qui {105} audieramus concussi[153] sumus. Quid erat tibi factura nescio quæ

gens tenebrarum, quam ex adversa mole solent opponere, si tu cum ea pugnare

noluisses*? Si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram, violabilis tu

et corruptibilis fores. Si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla

afferretur causa pugnandi; et ita pugnandi, ut quædam portio tua et membrum

tuum, vel proles de ipsa substantia tua, misceretur adversis potestatibus

et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et

commutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam[154] verteretur, et

indigeret auxilio quo erui purgarique posset: et hanc esse animam, cui tuus

sermo, servienti liber, et contaminatæ purus, et corruptæ integer

subveniret; sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia.

Itaque, si te, quidquid es, id est, substantiam tuam qua es,

incorruptibilem dicerent; falsa esse illa omnia et exsecrabilia: si autem

corruptibilem; idipsum jam falsum et prima voce abominandum. Sat erat ergo

istud adversus eos omnimodo evomendos a pressura pectoris, quia non

habebant qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et linguæ, sentiendo

de te ista et loquendo.

[Sidenote: III. Liberum arbitrium causa peccati.]

4. Sed et ego adhuc, quamvis incontaminabilem et inconvertibilem, et nulla

ex parte mutabilem dicerem, firmeque sentirem Dominum nostrum Deum verum,

qui fecisti non solum animas nostras, sed etiam corpora[155], nec tantum

nostras animas et corpora, sed omnes et omnia; non tenebam explicatam* et

enodatam causam mali: quæcumque tamen esset, sic eam quærendam videbam, ut

non per illam constringerer Deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse

fierem quod quærebam. Itaque securus eam quærebam, et certus non esse verum

quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam; quia videbam, quærendo unde

malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male

pati[154], quam suam male facere.

{106}

5. Et intendebam ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium

causam esse ut male faceremus, et rectum judicium tuum ut pateremur[156];

et eam liquidam* cernere non valebam. Itaque aciem mentis de profundo

educere conatus, mergebar iterum; et sæpe conatus, mergebar iterum atque

iterum. Sublevabat enim me in lucem tuam quod tam sciebam me habere

voluntatem, quam me vivere. Itaque cum aliquid vellem aut nollem, non alium

quam me velle ac nolle certissimus eram; et ibi esse causam peccati mei jam

jamque animadvertebam. Quod autem invitus facerem, pati me potius quam

facere videbam; et id non culpam, sed poenam esse judicabam, qua me non

injuste plecti, te justum cogitans, cito fatebar. Sed rursus dicebam: Quis

fecit me? Nonne Deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? Unde igitur

mihi male velle et bene nolle, ut esset cur juste poenas luerem? Quis in me

hoc posuit, et inseruit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a

dulcissimo Deo meo? Si diabolus auctor, unde ipse diabolus? Quod si et ipse

perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est; unde et in ipso

voluntas mala qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo

factus esset*? His cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar: sed non

usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo [Sidenote: Ps. 6,

6.]_tibi confitetur_, dum tu potius mala pati, quam homo facere putatur.

[Sidenote: IV. Deum incorruptibilem esse oportet.]

6. Sic enim nitebar invenire cætera, ut jam inveneram melius esse

incorruptibile, quam corruptibile; et ideo te, quidquid esses, esse

incorruptibilem confitebar. Neque enim {107} ulla anima unquam potuit,

poteritve cogitare aliquid quod sit te melius, qui summum et optimum bonum

es. Cum autem verissime atque certissime incorruptibile corruptibili

præponatur, sicut ego jam præponebam; poteram jam cogitatione aliquid

attingere quod esset melius Deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. Ubi

igitur videbam incorruptibile corruptibili esse præferendum, ibi te quærere

debebam, atque inde advertere ubi* sit malum, id est, unde sit ipsa

corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest. Nullo enim prorsus

modo violat corruptio Deum nostrum; nulla voluntate, nulla necessitate,

nullo improviso casu; quoniam ipse est Deus, et quod sibi vult bonum est,

et ipse est idem bonum: corrumpi autem non est bonum. Nec cogeris invitus

ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia tua. Esset autem

major, si te ipso tu ipse major esses: voluntas enim et potentia Dei, Deus

ipse est. Et quid improvisum tibi qui nosti omnia, et nulla natura est,

nisi quia nosti eam? Et utquid multa dicimus, cur non sit corruptibilis

substantia quæ Deus est, quando si hoc esset, non esset Deus?

[Sidenote: V. Quærit iterum unde malum, et quæ radix ejus.]

7. Et quærebam unde malum, et male quærebam; et in ipsa inquisitione mea

non videbam malum. Et constituebam in conspectu spiritus mei universam

creaturam, quidquid in ea cernere possumus; sicuti est terra, et mare, et

aer, et sidera, et arbores, et alia* mortalia; et quidquid in ea non

videmus, sicut firmamentum coeli, insuper et omnes Angelos et cuncta

spiritualia ejus; sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis

ordinavit imaginatio mea: et feci unam massam grandem distinctam generibus

corporum creaturam tuam*; sive quæ re vera corpora erant, sive quæ ipse pro

spiritibus finxeram: et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non

poteram; sed quantum libuit, undiqueversum sane finitam. Te autem, Domine,

ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum:

tanquam si mare esset ubique, et undique per immensa infinitum solum mare,

et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen; plena

esset utique spongia illa ex omni sua parte ex immenso mari: sic creaturam

tuam finitam, te infinito plenam putabam, et dicebam: Ecce Deus, et ecce

quæ creavit Deus, et bonus Deus, atque his validissime longissimeque

præstantior; sed tamen bonus bona creavit, et ecce quomodo {108} ambit

atque implet ea. Ubi ergo malum, et unde, et qua huc irrepsit? Quæ radix

ejus, et quod semen ejus? An omnino non est? Cur ergo timemus et cavemus

quod non est? Aut si inaniter timemus, certe vel timor ipse malum est, quo

incassum stimulatur et excruciatur cor: et tanto gravius malum, quanto non

est quod timeamus, et timemus. Idcirco aut est malum quod timemus, aut hoc

malum est quia timemus. Unde est igitur, quoniam Deus fecit hæc omnia,

bonus bona? Majus quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et

creans et creata bona sunt omnia. Unde est malum? An unde fecit ea*,

materies aliqua mala erat, et formavit atque ordinavit eam, sed reliquit

aliquid in illa, quod in bonum non converteret? Cur et hoc? An impotens

erat totum vertere et commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit

omnipotens? Postremo, cur inde aliquid facere voluit, ac non potius eadem

omnipotentia fecit ut nulla esset omnino? Aut vero existere poterat contra

ejus voluntatem? Aut si æterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia

temporum, sic eam sivit esse, ac tanto post placuit aliquid ex ea facere?

Aut jam si subito aliquid voluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut

illa non esset, atque ipse solus esset totum, verum et summum et infinitum

bonum. Aut si non erat bene ut non aliquid boni etiam fabricaretur*, et

conderet qui bonus erat; illa sublata et ad nihilum redacta materia quæ

mala erat, bonam ipse institueret unde omnia crearet. Non enim esset

omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea, quam non ipse

condiderat, adjuvaretur materia. Talia volvebam pectore misero, ingravidato

curis mordacissimis de timore mortis, et non inventa veritate: stabiliter

tamen hærebat in corde meo, in catholica Ecclesia fides Christi tui Domini

et Salvatoris nostri; in multis quidem adhuc informis, et præter doctrinæ

normam fluitans*, sed tamen non eam relinquebat animus, imo in dies magis

magisque imbibebat.

[Sidenote: VI. Mathematicorum divinationes rejicit.]

8. Jam etiam mathematicorum fallaces divinationes, et impia deliramenta

rejeceram. Confiteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animæ meæ

miserationes tuæ, Deus meus. Tu enim, tu omnino; nam quis alius a morte

omnis erroris revocat nos, nisi vita quæ mori nescit, et sapientia mentes

indigentes illuminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur

usque ad arborum volatica folia? tu {109} procurasti pervicaciæ meæ, qua

obluctatus sum Vindiciano acuto seni, et Nebridio adolescenti mirabilis

animæ: illi vehementer affirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed

tamen crebro dicenti, non esse illam* artem futura prævidendi; conjecturas

autem hominum habere sæpe vim sortis, et multa dicendo dici pleraque

ventura, nescientibus eis qui dicerent, sed in ea non tacendo

incurrentibus: procurasti ergo tu hominem amicum, non quidem segnem

consultorem mathematicorum, nec eas litteras bene callentem; sed, ut dixi,

consultorem curiosum, et tamen scientem aliquid quod a patre suo se audisse

dicebat, quod* quantum valeret ad illius artis opinionem evertendam

ignorabat. Is ergo vir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus

eloquio, cum me tanquam charissimum, de quibusdam suis rebus, in quas

sæcularis spes ejus intumuerat, consuleret quid mihi secundum suas, quas

constellationes appellant, videretur; ego autem, qui jam de hac re in

Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conjicere ac

dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subjicerem, prope jam esse mihi

persuasum ridicula illa esse et inania: tum ille mihi narravit patrem suum

fuisse librorum talium curiosissimum, et habuisse amicum æque illa simulque

sectantem; qui pari studio et collatione flatabant in eas nugas ignem

cordis sui*, ita ut mutorum quoque animalium, si qua domi parerent,

observarent momenta nascentium, atque ad ea coeli positionem notarent, unde

illius quasi artis experimenta colligerent. Itaque dicebat audisse se a

patre, quod cum eumdem Firminum* prægnans mater esset, etiam illius paterni

amici famula quædam pariter utero grandescebat; quod latere non potuit

dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse

curabat: atque ita factum esse ut cum iste conjugis, ille autem ancillæ

dies et horas, minutioresque horarum articulos cautissima observatione

numerarent, enixæ essent ambæ simul; ita ut easdem constellationes usque ad

easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille

servulo. Nam cum mulieres parturire coepissent, indicaverunt sibi ambo quid

sua cujusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent,

simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum; quod tamen ut

continuo nuntiaretur, tanquam in regno suo facile effecerant. Atque ita,

qui ab alterutro missi sunt, tam {110} ex paribus domorum intervallis sibi

obviam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum, aliasque

particulas momentorum, neuter eorum notare sineretur: et tamen Firminus

amplo apud suos loco natus, dealbatiores vias sæculi cursitabat, augebatur

divitiis, sublimabatur honoribus; servus autem ille, conditionis jugo

nullatenus relaxato, dominis serviebat, ipso indicante qui noverat eum.

9. His itaque auditis et creditis, talis quippe narraverat, omnis illa

reluctatio mea resoluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab

illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus ejus inspectis,

ut vera pronuntiarem*, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos

esse primarios, nobilem familiam propriæ civitatis, natales ingenuos,

honestam educationem, liberalesque doctrinas. At si me ille servus ex

eisdem constellationibus, quia et illius ipsæ essent, consuluisset, ut

eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursus ibi videre abjectissimam

familiam, conditionem servilem, et cætera longe a prioribus aliena,

longeque distantia. Unde autem fieret ut eadem inspiciens diversa dicerem,

si vera dicerem; si autem eadem dicerem, falsa dicerem: inde certissime

colligi*, ea quæ vera, consideratis constellationibus, dicerentur, non arte

dici, sed sorte; quæ autem falsa, non artis imperitia, sed sortis mendacio.

10. Hinc autem accepto aditu*, ipse mecum talia ruminando, ne quis eorumdem

delirorum qui talem quæstum sequerentur, quos jam jamque invadere, atque

irrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi,

aut illi pater falsa narraverit; intendi considerationem in eos qui gemini

nascuntur: quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero, ut parvum

ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura habere

contendant, colligi tamen humana observatione non possit, litterisque

omnino signari non valeat, quas mathematicus inspecturus est, ut vera

pronuntiet. Et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens, eadem

debuit dicere de Esau et de Jacob; sed non eadem utrique acciderunt. Falsa

ergo diceret: aut si vera diceret, non eadem diceret, at eadem* inspiceret.

Non ergo arte, sed sorte vera diceret. Tu enim, Domine, justissime

moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto

instinctu agis, ut dum quisque consulit, hoc audiat {111} quod eum oportet

audire occultis meritis animarum, ex abysso justi judicii tui, cui non

dicat homo: Quid est hoc? aut quid hoc? Non dicat, non dicat; homo est

enim.

[Sidenote: VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.]

11. Jam itaque me, adjutor meus, illis vinculis solveras, et quærebam unde

malum, et non erat exitus. Sed non sinebas me ullis fluctibus cogitationis

auferri ab ea fide qua credebam et esse te, et esse incommutabilem

substantiam tuam, et esse de hominibus curam et judicium tuum, et in

Christo Filio tuo Domino nostro, atque* Scripturis sanctis quas Ecclesiæ

tuæ catholicæ commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanæ, ad

eam vitam, quæ post hanc mortem futura est. His itaque salvis, atque

inconcusse roboratis in animo meo, quærebam æstuans unde sit malum. Quæ

illa tormenta parturientis cordis mei! qui gemitus, Deus meus! Et ibi erant

aures tuæ, nesciente me. Et cum in silentio fortiter quærerem, magnæ voces

erant ad misericordiam tuam, tacitæ contritiones animi mei. Tu sciebas quid

patiebar, et nullus hominum. Quantum enim erat quod inde digerebatur per

linguam meam in aures familiarissimorum meorum? Numquid totus tumultus

animæ meæ, cui nec tempora, nec os meum sufficiebat, sonabat eis? Totum

tamen ibat in auditum tuum, quod [Sidenote: Ps. 37, 9-11.]_rugiebam a

gemitu cordis mei_, et _ante te erat desiderium meum, et lumen oculorum

meorum non erat mecum_. Intus enim erat, ego autem foris. Nec in loco

illud: at ego intendebam in ea quæ locis continentur, et non ibi inveniebam

locum ad requiescendum; nec recipiebant* me ista ut dicerem, Sat est, et

bene est; nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. Superior enim

eram istis, te autem inferior; et tu gaudium verum mihi subdito tibi, et tu

mihi subjeceras quæ infra me creasti. Et hoc erat rectum

temperamentum[157], et media regio salutis meæ, ut manerem ad imaginem

tuam, et tibi serviens dominarer corpori. Sed cum superbe contra te

surgerem, [Sidenote: Job 15, 26.]_et currerem adversus Dominum in cervice

crassa scuti mei_, etiam ista infima supra me facta sunt, et premebant, et

nusquam erat laxamentum et {112} respiramentum. Ipsa occurrebant undique

acervatim et conglobatim cernenti; cogitanti autem imagines corporum, ipsæ

opponebantur redeunti, quasi diceretur: Quo is, indigne et sordide? Et hæc

de vulnere meo creverant, quia [Sidenote: Ps. 88, 11]_humiliasti tanquam

vulneratum_, _superbum_; et tumore meo separabar abs te[158], et nimis

inflata facies claudebat oculos meos.

[Sidenote: VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.]

12. Tu vero, Domine, in æternum manes, et non in æternum irasceris nobis:

quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo

reformare deformia mea; et stimulis internis agitabas me, ut impatiens

essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. Et residebat tumor

meus ex occulta manu medicinæ tuæ, aciesque conturbata et contenebrata

mentis meæ, acri collyrio salubrium dolorum meorum de die in diem

sanabatur.

[Sidenote: IX. In Platonicorum libris Verbi æterni divinitatem, non

incarnati humilitatem invenit.]

13. Et primo volens ostendere mihi quam [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 2,

6.]_resistas superbis, humilibus autem des gratiam_, et quanta misericordia

tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod Verbum tuum caro factum

est, et habitavit inter homines; procurasti mihi per quemdam hominem

immanissimo typho turgidum, quosdam Platonicorum[159] libros ex Græca

lingua in Latinam versos: et ibi legi, non quidem his verbis, sed hoc idem

omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod [Sidenote: Joh. 1,

1-5.]_in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat

Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et

sine ipso factum est nihil: quod factum est in ipso, vita erat, et vita

erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non

comprehenderunt_. Et quia hominis anima quamvis _testimonium perhibeat de

lumine, non est_ tamen ipsa _lumen_[160]; sed tamen Verbum Deus _est lumen

{113} erum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum_. Et quia

[Sidenote: Ver. 9-12.]_in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et

mundus eum non cognovit_. Quia vero _in propria sua venit, et sui eum non

receperunt; quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei

fieri, credentibus in nomine ejus_; non ibi legi.

14. Item legi ibi quia Verbum Deus, [Sidenote: Ver. 13.]_non ex carne, non

ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo

natus est_[161]. Sed quia [Sidenote: Ver. 14.]_Verbum caro factum est, et

habitavit in nobis_; non ibi legi. Indagavi quippe in illis litteris varie

dictum, et multis modis, quod sit Filius _in forma Patris, non rapinam

arbitratus esse æqualis Deo_, quia naturaliter idipsum est. Sed quia

[Sidenote: Phil. 2, 6-11.]_semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in

similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se

factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus

illum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen,

ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et

infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est

Dei Patris_; non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora, et supra

omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coæternus tibi,

et quia [Sidenote: Joh. 1, 16.]_de plenitudine ejus accipiunt_ animæ ut

beatæ sint, et quia participatione manentis in se sapientiæ renovantur ut

sapientes sint; est ibi. Quod autem [Sidenote: Rom. 5, 6.]_secundum tempus

pro impiis mortuus est_; et [Sidenote: Rom. 8, 32.]_Filio tuo unico non

pepercisti, sed pro omnibus nobis tradidisti eum_; non est ibi. [Sidenote:

Mat. 11, 25. 28. 29.]_Abscondisti enim hæc a sapientibus, et revelasti ea

parvulis_; ut _venirent ad eum laborantes et onerati, et reficeret_ eos:

_quoniam mitis est et humilis corde_, et [Sidenote: Ps. 24, 9. 18.]_dirigit

mites in judicio, et docet mansuetos vias suas, videns humilitatem nostram,

et laborem nostrum, et {114} dimittens omnia peccata nostra_. Qui autem

cothurno tanquam doctrinæ sublimioris elati non audiunt dicentem,

[Sidenote: Mat. 11, 29.]_Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et

invenietis requiem animabus vestris_: etsi [Sidenote: Rom. 1, 21.

22.]_cognoscunt Deum, non sicut Dominum glorificant aut gratias agunt; sed

evanescunt in cogitationibus suis, et obscuratur insipiens cor eorum;

dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt_.

Confessiones · 第 9 / 39 段